IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(e) Contra istam rationem. Hic Doctor intendit probare quod Christus dicatur creatura, patet, quia natura humana in Christo, cum sit terminus creationis, saltem generaliter dictae, est vere creatura ; ergo Christus includens talem naturam est creatura. Si dicatur, quod quamvis natura humana in Christo sit vere creatura, quia dicit primum esse totale acquiri post non esse, non tamen sequitur quod Christus sit creatura, quia nec primum esse totale Christi, nec primum esse partiale acquiritur post non esse. De totali patet, quia non est ibi aliquod esse totale resultans ex natura divina et humana, ut supra patuit. De partiali etiam patet, quia tale Fuit ab aeterno, modo esse creaturam dicit, vel primum esse totale vel primum esse partiale acquiri post non esse.
Contra hanc responsionem instat Doctor, quia creatio non magis ponit primum esse, vel partiale vel totale acquiri post non esse, quam aliae mutationes, ita quod vere aliquid dicitur mutari secundum aliquod esse novum,
in quo tamen non acquiritur primum esse post non esse, patet ; nam materia vere dicitur mutari quando acquiritur in ea, puta forma ignis post non esse ipsius formae, et tamen materia non dicitur acquiri post non esse. Sic similiter erit de creatione, quod aliquid vere dicitur creari, in quo acquiritur aliquod esse post non esse, licet istud acquisitum non sit primum esse ejus. Respondet negando similitudinem de mutatione et creatione, quia creari necessario importat, vel primum esse totale vel primum esse partiale immediate acquiri post non esse: sicut etiam creari non tantum dicit respectum ad efficiens, sed specialiter dicit respectum ad primum efficiens, ita quod licet ignis sit causatus ab alio igne et a primo efficiente, tamen tantum respectu primi efficientis dicitur creatura, et respectu ignis causantis dicitur genitus vel causatus, et nullo modo creatura ; sic etiam crearinon tantum dicit mutari secundum esse, sed dicit sic mutari, videlicet mutari vel secundum primum esse totale vel secundum primum esse partiale post non esse. Unde non sequitur, Christus est genitus ratione naturae humanae, ergo est creatus, quia generari bene ponit aliquod esse simpliciter acquiri post non esse, et sic Christus includit naturam humanam genitam, et vere dicitur genitus, non tamen dicitur creatus, quia Christum creari est ponere primum esse totale Christi, quod nullum est, vel primum esse partiale ejus acquiri post non esse. Nec similiter sequitur in aliis gratia formae, puta ignis est genitus; ergo ignis est creatura vel creatus, licet sequatur gratia materiae, quia primum esse ignis totale immediate acquiritur post non esse.
Sed si nec primum esse ignis totale, nec primum ipsius partiale acquireretur post non esse, sed diceretur genitus secundum aliquod esse partiale, non tamen primum partiale diceretur vere genitus, sed nullo modo creatus. Secundo principaliter instat, probando quod Christus vere dicatur creatura, quia Christus vere dicitur mortuus, et mortuus dicit privationem esse, et privationem primi esse ; patet, quia non magis unum oppositum, scilicet vivere ponit acquisitionem primi esse quam aliud, scilicet mori privationem primi esse.
Respondet Doctor quod mortuum non privat primum esse Christi totale, quia nullum fuit, nec primum partiale, quia illud est aeternum ; sed privat esse simpliciter, quod est vivere, quia privat esse totale hominis resultans ex anima et corpore, sicut etiam generari dicit acquisitionem esse simpliciter, sed non necessario primi esse. Unde vere conceditur Christus mortuus, sicut genitus temporaliter, quia Christum esse genitum, non dicit acquisitionem primi esse Christi, sive partialis, sive . totalis ; sic similiter esse mortuum non dicit privationem primi esse Christi, nec totalis, nec partialis: Non tamen conceditur, Christus annihilatus, sicut nec creatus, quia sicut creari dicit acquisitionem primi esse, vel partialis vel totalis post non esse, ita annihilari dicit privationem primi esse totalis vel partialis. (f) Ad istam conclusionem. Hic Doctor innuit aliam rationem, quare Christus non potest denominari creatura, et dicit quod illud denominativum, quod natum est denominare generaliter multa, etc. neque denominat subjectum per accidens, sicut unum, quod est natum dici de subjecto et accidente, non denominat formaliter subjectum per accidens, ita quod subjectum dicatur unum praecise ratione accidentis existentis in eo, imo subjectum erit unum propria unitate, sicut et accidens existens in eo, puta una albedo numero erit praecise una unitate sibi propria, et hoc patet; non enim dicitur Socrates unus unitate albedinis, ita quod si albedo sit una, et Socrates erit unus, et si albedines plures, et Socrates plures, quia Socrates est tantum unus, quia ergo unum natum est dici tam de albedine quam de Socrate, ideo Socrates non dicetur unus unitate albedinis, et hoc loquendo de unitate simpliciter, quia de uno secundum quid potest dici unus secundum albedinem. In proposito ergo, quia creatura ita nata est denominare suppositum, sicut et naturam, ideo suppositum non dicetur creatura, quia natura humana existens in eo vere denominatur creatura. Et per hoc patet quare Christus dicitur genitus temporaliter, et non creatura, quia generari denominat naturam, et mediante natura natum est denominare suppositum ; creatura vero nata est denominare utrumque propria denominatione, et sic patet ista secunda ratio, prima tamen est evidentior.
(g) Ad argumenta. Doctor arguit primo, probando Christum esse creaturam, quia proprietates naturae humanae dicuntur de Christo, ut patet per Damascenum lib. 3. cap. 4. sed creatura est proprietas naturae humanae, sicut creator est proprietas naturae divinae ; sicutergo ista conceditur: Christus est creatura, ita et ista videtur concedenda: Christus est creatura. Respondet quod creatura nata est denominare naturam et suppositum propria denominatione, ideo non conceditur Christum esse creaturam, ut supra patuit. Et cum dicitur, quod proprietates naturae denominant Christum, dicit quod verum est de illis proprietatibus, quae natae sunt denominare suppositum tantum ratione illius naturae,sic ut videre temporaliter, intelligere, comedere et hujusmodi, quae tantum denominant suppositum divinum ratione naturae humanae, sicut etiam homo secundum caput dicitur crispus, non tamen secundum caput dicitur triangulatus et rotundus, quia triangulatio et rotunditas nata sunt denominare tam caput quam hominem, et non unum per aliud, sed crispitudo nata est tantum denominare hominem ratione capitis, cui tantum inest.
Secundo principaliter arguit, quia homo praedicatur de Christo, tunc quaero, quod esse praedicat? aut esse creatum aut increatum. Si primo, habetur intentum. Si secundo, ergo homo erit formaliter Deus.
Respondet concedendo quod homo praedicat aliquod esse de Christo, et illud esse est vere creatum, ita quod homo est vere creatura. Sed postea non sequitur, ergo creatura praedicatur de Christo tum quia creatura nata est denominare tam hominem quam suppositum ; tum etiam quia creatura dicit primum esse, vel totale vel partiale, ideo creatura non praedicatur de Christo. Et quod dicit in littera: Si enim medium accipitur in majori in abstracto et in minori dicatur de Christo in concreto, erunt quatuor termini, sic arguendo : natura humana est creatura, ista est vera ; Christus est natura humana, ista est falsa. Si vero accipiatur sic, Christus habet naturam humanam, ergo est creatura. Syllogismus est in quatuor terminis, quia medium, scilicet natura humana accipitur in majori in abstracto, et in minori in concreto.
Ad tertium respondet dupliciter. Primo concedendo istam, quod Christus est homo creatus, ut ly creatus distrahitur per ly homo, ut dicatur sic : Christus est creatus homo, sicut etiam dicitur: Christus est factus homo, non tamen ultra sequitur ; ergo Christus est creatus vel creatura, quia in primo casu creari distrahitur per hominem, et sic praecise stat pro homine creato, et in secundo casu stat absolute, et tunc dicit primum esse Christi, vel totale vel partiale acquiri post non esse.
Secundo respondet, quod divisio est insufficiens, quia licet quodcumque unum, etc. Vult dicere, quod accepta sola natura humana, alterum istorum verificatur de ea, scilicet quod est creata vel increata et similiter accepta sola natura divina, vel solo supposito divino, conceditur quod est creatum, vel increatum ; sed accipiendo Christum, qui simul implicat suppositum divinum et naturam humanam, ratione naturae humanae repugnat Christo esse increatum, quia repugnat naturae humanae, et ratione suppositi divini repugnat Christo esse creatum, quia repugnat supposito divino esse post non esse.
Quarto arguit Doctor, de quo praedicatur inferius, de eodem praedicatur superius, sive sit superius essentiale in eodem genere, sive communis extra genus, sicut de quo dicitur ignis, de eodem dicitur corpus, quod est superius in eodem genere substantiae, et creatura, quae est superius commune aliis generibus ; ergo de quo praedicatur homo, praedicatur etiam creatura ; sed homo praedicatur de Christo, ergo et creatura.
Respondet Doctor, concedendo quod omnis quidditas in abstracto pertinens ad quodcumque genus, habet creaturam pro superiori denominative, sicut et hoc quod est esse effectum, et sic ista est vera : Natura humana est creatura, et dicit denominative, quia non praedicatur in quid de ipsa, cum esse creaturam dicat tantum respectum ad primum efficiens, et ad non esse immediate praecedens, ut supra patuit ; non tamen omne concretum cujuscumque generis habet creatum pro superiori, sed tantum illud concretum, cujus primum esse est esse illius denominati, id est, cujus primum esse est creatum, sive cujus primum esse vel totale vel partiale acquiritur post non esse ; sed in proposito esse primum Christi non est creatum, nec primum totale, quia nullum est, nec primum partiale, quia illud est aeternum, sicut esse creatura non est superius ad esse album, ut propter hoc dicatur : Socrates est creatura, quia albedo est creatura, sed ex illa ratione priori ; unde licet de albedine dicatur creatura, non tamen de albo, si album non est primum esse totale vel partiale illius, de quo dicitur.
Ad ultimum respondet concedendo quod sit genitus et conceptus, quia ista nata sunt denominare totum ratione naturae genitae et conceptae, ita quod respectu istorum natura est ut quo respectu totius, ita quod esse genitum vel conceptum temporaliter, praecise denominat Christum ratione naturae assumptae, sed non sic respectu hujus praedicati, quod est esse
creatura; oporteret enim quod propria denominatione diceretur de supposito alia ab illa, qua dicitur de natura, aut saltem competeret supposito ratione primi esse ejus, vel totalis vel partialis, quod tamen sibi non competit, ut supra patuit.