REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Utrum eodem habitu diligimus Deum, et proximum?
. Thom. 2. 2. quaest. 25. art. I. et 3. d. 27. quaest. 2. art . 4. D. Bonavcnt. ibi art. I. quaest. 2. et art. 2. quaest . 3. Richard. art. 6. quaest, I. Aurel, art . 2.
Quod non. Unus habitus est circa unum objectum, ergo cum homo sit aliud objectum ; et aliud Deus, et tantum habitus charitatis est unus, quae est virtus Theologica, ergo, etc.
Dices, objectum primum est unum tanquam finis, unde Deus, qui est objectum primum, est unum tantum, et ideo habitus consimiliter erit unus, et aliud attribuitur illi. Alia enim sunt objecta secundaria, quae habent attributionem ad objectum primarium, et ubi unum propter aliud, ibi unum tantum.
Contra, in speculativis est alius habitus respectu principiorum et conclusionum ; veritas conclusionum attribuitur ad veritatem in principiis ; igitur est alius habitus respectu finis et ejus quod ad finem. Item, si eodem habitu morali et uno, quo appeto beatitudinem, appeto objecta necessaria ad beatitudinem. Item, tunc omnium esset unus habitus intellectualis, et unus appetitivus. Patet in quaestione sequenti.
Contra est Magister in littera, et I. Can. Joan. 4. Qui diligit Deum diligat et fratrem suum.