Exaltare. Hic ponitur conclusio. Et primo petit id quod est ex parte dei; secundo promittit id quod est ex parte nostra. Dicit ergo, exaltare domine in virtute tua, ut scilicet in ea rex laetetur. Isa. 26: exaltetur manus tua ut non videant et confundantur.
Tamen secundum mysterium, exaltare, christe, in resurrectione, quae erit, in virtute tua. Joan. 10: potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam, per resurrectionem et ascensionem. Exaltare, quae erit in virtute tua. Isa. 63: gradiens in multitudine virtutis suae. Et nos, cantabimus, scilicet interius, et psallemus, exterius, virtutes suas. Vel, cantabimus, idest praedicabimus et annunciabimus excellentiam potestatis tuae. 1 Pet. 2: ut virtutes annuncietis ejus, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.