DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
sig. X. Ignis .Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens : et hoc in fine, qui proprietates suas complevit in Virgine.
Christus ignis. Quia siccus ab effectu, qui omnem humorem carnalitatis desiccavit in ea. Osee, xiii, 15 : Adducet Dominus urentem ventum, ut supra de
vento qui signat Spiritum sanctum. Calidus, dum ipsam quasi frigidam per timorem accendit ad fidem, dicente Angelo : Ne timeas, Maria, invenisti gratiam apud Dominum ,
Mobilis, quando ipso concepto ascendit in montana cum festinatione , et deinde cum eo fugit in aegyptum.
Levis, quando spretis per ejus gratiam mundi sollicitudinibus, ad caelestia eam desideria sublevavit. Sophon. III, 8: In igne zeli mei, id est, in fervore et vehementia dilectionis meae, qua dilexi Mariam, devorabitur omnis terra, id est, omnis terrenitatis amor et appetitus,
Subtilis, quando amota sensus hebetatione, ipsam implevit sapientia.
Acutus, quando ablata sensus tarditate fecit eam in corde suo conservantem omnia verba quae dicebantur .
Inflammans : Filius enim Dei cor matris inflammavit eximia charitate. Unde Pater Filio, Ezechiel. x, 2 : Ingredere in medio rotarum, id est, in cor Virginis. Cor enim in medio est. Rotarum dicitur propter scientiam duorum Testamentorum, quam ipsa habuit. Et imple manum tuam prunis ignis, et effunde super civitatem .
Illuminans., qui a mente virginea fugavit nubilum totius ignorantiae.