CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De proprietatibus magnanimi secundum operationem ad virtutem quae in magnis dignum facit.
Ex praedictis autem relinquitur, quod magnanimus est ex quo se maximis dignificat dignus existens. Dignus autem optimis non est nisi maximis. Magnanimus utique optimus erit : majora enim melior semper meretur, et maximis dignus, oportet quod optimus sit.
Eum ergo qui vere magnanimus est, oportet bonum esse secundum virtutis magnitudinem et bonitatem : videtur enim magnum esse id. quod in unaquaque virtute est magnanimum et dignum. Jam enim diximus quod in exterioribus maximum bonum est honor : in inte- rioribus autem virtutis dignitas causatur a bono honesto. Nulla autem, dignitas comparari potest dignitati honestatis. Numismatis enim dignitas nulla est ad ipsum comparata, quia dignitas virtutis impretiabilis est, et gratia suiipsius tantum. Potentatus autem officium est ad virtutem relatum : propter quod dignitas virtutis non nisi ad honorem referri potest, sicut ad dignissimum et optimum. Magnum autem quod magnanimitas in qualibet virtute considerat, non est magnum potestatis relatae ad actum, sed est magnum boni quod secundum relationem honestatis est in omni virtute. Quod autem circa tale magnum magnanimus sit, patet considerando quamlibet virtutem. Magnanimo enim nequaquam congruit fugere aliquem se commoventem vel contra se insurgentem : quia vitiosa timiditate maximis efficeretur indignus. Eadem ratione neque competit ei injusta facere : cujus enim gratia operabitur turpia, cui in talibus nihil magnum est, sed omnia talia vilia reputat sibi et vilipendenda ? et sic secundum. singula intendenti in omnibus virtutibus qui se magnanimum dicit, omnino derisibilis esse videtur, si secundum aliquam virtutem non sit bonus. Vitio enim opposito depravatus, nullo dignus est. Non erit igitur honore dignus qui pravus est. Honor enim praemium virtutis est, et ideo attribuitur bonis secundum virtutem. Bonus autem secundum virtutem perfectam non est, qui in aliqua virtute singulari deficit: sed potest esse (ut superius diximus) parvis dignus vel. mediocribus. Tales autem diximus non esse magnanimos.
Et ex his videtur magnanimitas qui-- dam ornatus virtutum esse. Ex difficili enim in quantum difficile est,non est virtutum ornatus, sed potius in bono vel pulchro quod est in ipsis. Pulchrum autem et bonum quamvis idem sint subjecto, subtantia tamen et ratione differant :
bonum enim a fine est, pulchrum autem a decentia commensurationis in eo cujus est bonum. Commensuratio autem praemiat meritum secundum rationem quantitatis. Quantitatem autem dico magnitudinem valoris in ratione boni : quia in his quae non corporaliter magna sunt, sed virtute, idem est majus esse quod melius esse. Haec autem proportio meriti ad praemium secundum rationem pulchritudinis est et dignitatis, quod est ornamentum omnis virtutis. Magnanimitas igitur ornamentum virtutum est, quae apposita virtutibus majores facit eas et digniores, et sine virtutibus magnanimitas fieri non potest, quae sine virtutibus magnis fieri non potest. Propter quod difficile est secundum veritatem magnanimum esse, ita quod secundum veritatem et optimum statum et ultimum magnitudinis aliquid posse magnanimus sit. Non enim hoc est possible sine bonitate cujuslibet virtutis : et si in aliquo deficiat, non vere magnanimus est, sed aliquid simile habens magnanimo.
Maxime quidem igitur et principaliter magnanimus est circa honores sive honorationes vel circa inhonorationes. Honores enim dignos petit ut bonum. Inhonorationes aspernatur ut turpe, et non condignum. Magnanimus autem etiam est in magnis quae secundum dignitatem magna sunt : et quando sibi haec a studiosis impendentur, moderate delectabitur et decenter : eo quod tunc adipiscitur propria magnitudini virtutis condigna vel etiam minora. Virtuti enim perfectae in aliquo non potest fieri condignus honor, eo quod melior et dignior est omni exteriori bono. Sed tamen magnanimus honorem acceptabit sibi impensum, quamvis sibi non sit condignum bonum, acceptabit in hoc quod etiam studiosi qui omnia secundum condignam rationem retribuere consueverunt, inter bona exteriora non possunt ei aliqua
majora attribuere quam honorem. Eum autem honorem qui sibi a contingentibus personis sive idiotis et in parvis rebus posset attribui, omnino parvipendet : non enim talibus dignus est. Similiter autem et se habet in honoratione quae est reverentiae exhibitio. Nec illam enim curabit in parvis et contingentibus personis factam : talia enim parva et sibi non condigna, non juste fiunt circa magnanimum. Igitur, quemadmodum dictum est, circa honores et honorationes maxime est magnanimus, debitos dignitati cujuslibet virtutis : et est in magnanimitate si secundum perfectam rationem mgnanimitatis accipiatur, (sicut dicunt Stoici) connexio virtutum omnium, sicut et in prudentia, si prudentia perfecta sit. Magnanimi enim est ujidique magnanimum esse, et omnem causam dignitatis habere, et ex nulla parte indignitatem sustinere et opprobrium. Et hoc esse non potest nisi ex omni virtute et dignus et dignior et dignissimus sit. Ex hoc tamen non sequitur quod magnanimitas vel sit generalis virtus, vel omni virtuti immixta. Dignum enim quod in qualibet virtute est, singularem habet rationem secundum quod appetitus circa ipsum est delectatio et tristitia, circa quae est moralis virtus. Non enim inconveniens est, si ea quae secundum esse conjuncta sunt, separatim accipiuntur secundum quod super ea est eadem ratio vel appetitus, delectatio vel tristitia. Propter quod etiam in magnanimitate non conjunguntur virtutes, nisi secundum esse quod habent in magnanimo, et non connectuntur secundum substantiam et diffinitionem. Qualiter connectantur in prudentia posterius dicetur.