In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Continua ita : Per praedicationem haereticorum occidetur tertia pars hominum: " potestas enim equorum, " id est, falsorum praedicatorum, " in ore eorum est. " Glossa, id est, mala praedicatione. Per os enim intelligitur mala aperta praedicatio.
" Et in caudis eorum. " Nota : Per caudas quae turpitudinem tegunt, intelligitur occulta praedicatio mali, quae tegitur colore verborum. In ore ergo et in caudis est potestas eorum: quia quosdam corrumpunt aperte malum praedicando, quosdam vero occulte praedicando.
" Nam caudae eorum, " id est, sub verborum blanditiis latens mali praedicatio, sicut latet sub cauda turpitudo, " similes sunt serpentibus. " Glossa : " Qui facie blandiuntur, et occulte immitunt venenum. " " Habentes capita, " id est, principes qui praesunt ministris, " et in his nocent, " id est, auctoritate et violentia eorum. Beda : " Principum patrocinia amplius nocent, quam si solo verbo suaderent. "
Aliter sic : " Potestas enim equorum in ore eorum est. " Nota : Per os intelligitur rationum inductio, per caudas bonorum temporalium largitio : et per ista duo multos decipient, scilicet, per rationum inductiones, et per munerum largitiones : et ideo dicit: " Potestas equorum in ore eorum est, " id est, in rationum inductione, " et in caudis eorum, " id est, in munerum largitione : " nam caudae eorum. " id est, temporalia, " similes sunt serpentibus, " quia in fine venenum infundunt. Moraliter per os equorum signatur adulatio, per caudam luxuria : in quibus multum consistit diaboli potestas et ministrorum ejus. Et bene dicuntur caudae similes serpentibus : quia luxuria in principio habet voluptatem, et in fine mortis punctionem.
" Et caeteri homines qui non sunt occisi in his plagis, neque paenitentiam egerunt de operibus manuum suarum, ut non adorarent daemonia et simulacra aurea, et argentea, et aerea, et lapidea, et lignea, quae neque videre possunt, neque audire, neque ambulare,
" Et non egerunt paenitentiam ab homicidiis suis, neque a veneficiis suis, neque a fornicatione sua, neque a fartis suis. "
Supra dictum est. quod recipiens hae- reticorum doctrinam et Antichristi, damnabuntur, hic ostendit, quod etiam impaenitentes peribunt : et ponit hic multa genera peccatorum, scilicet, idololatriam, homicidium, luxuriam, et furtum.