IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Ad istam quaestionem patet, etc. Est conclusio communis, qui a id exigit institutio, ut forma determinet materiam, et coalescant in unum, quocumque modo ad invicem ordinentur, sive ut compartes ejusdem fundamenti, in quo perficitur significatio sacramentalis, sive ut fundamentum, et circumstantia juxta varios modos explicandi specialem essentiam hujus aut illius Sacramenti in specie, intelligitur difficultas in Sacramentis, quae in usu consistunt, non autem de Eucharistia, in qua est ratio specialis, quia est permanens, ut indicat Doctor.
(b) Sed qualis simultas, etc. Primo rejicit opinionem glossatoris 1. quaest. 1. cap. Detrahe, etc. atque fundamenta ejus; et merito, ut omnes concedunt, quia Christus non voluit ministros Sacramentorum, quae pro conditione hominum in materia facili et pervia instituit, quo facile per ipsa perveniri posset ad salutem, et quorum ministerium voluit esse visibile et perceptibile: non voluit, inquam, obligare ad rigorem Mathematicum, qui nequit sub sensum, aut prudentiam cadere: sufficit ergo moralis propinquitas, quae intervenit inter actiones humanas.
Aliqui, ut Vasquez et Suarez locis citatis a Scholiaste, imponunt nostro Doctori eum voluisse requiri saltem, ut ablutio incipiat antequam forma terminetur, aut e contra; quod tenuit Cajetanus opusculorum tom. 1. tit. 26. g Ad cujus evidentiam, etc. Melius intellexit Solo Doctorem, quem et ipse sequitur dist. 3. quaest. unica art. 8. neque hoc requiri in rigore, sed sufficere continuationem moralem, juxta naturam cujusque actionis et modum enuntiandi formae. Ex quibus constat ad Sacramentum exigi nunc majorem, nunc minorem, quatenus ad signum sacramentale spectant hic et nunc, quia licet in hac materia omnis diligentia adhibenda est, ut debite exerceatur, tamen submovendi sunt scrupuli et pericula, quae de valore Sacramenti possint exoriri.
Et haec est sententia Doctoris, nam licet posuerit modum secundum rigorem Philosophicum, etiam salvandum de simultate successivorum, quae existunt per partes, et non simul, et quae magis est in praxi, et quam ex congruitate et reverentia minister debet observare, ut actionem abluendi faciat invocando Trinitatem, tamen neque id asseruit de necessitate Sacramenti requiri (quamvis requiratur de necessitate ministri, quando servari potest), quin etiam minor per moralem continuationem ablutionis et prolationis formae sufficiat. Dicit enim sufficere (ut excludat rationes glossatoris) ad simultatem, ut una actio incipiat antequam terminetur alia, non dicit tamen omnino hoc esse per se requisitum, nam ratio posita ab ipso primum docet sufficere propinquitatem moralem et humanam, per quam materia et forma ad idem referantur per modum unius signi, et g Qualis est, etc. in fine, ait impugnando glossatorem : Apostoli baptizantes tria millia eodem die, Act. 2. non semper cum ultima syllaba formae asperserunt, ita quod tunc aqua tetigerit baptizatum, etc. quo casu aspersio potuit praevenire formam, aut subsequi.
H oc etiam clarius colligitur supra ex dist. 3. quaest. 2. g De secunda variatione,
versu de interpositione, etc. ubi dicit sufficere ad connexionem verborum formae in ratione veri signi, continuitatem requisitam ad actus humanos. Unde si aliquis dicens : Baptizo te, interponat hoc verbum, tacete, vel recedite, et prosequatur formam in reliquis, donec absolvat, non impeditur continuitas ejus ad sensum sacramentalem requisita; sed non major requiritur propinquitas formae ad materiam, ut fiat totum signum sacramentale quam unius partis formae ad aliam, ut similiter servetur sensus sacramentalis ; sed haec non est physica, sed moralis, et humano modo considerata, alias etiam syncopans, aut singulliens, aut respirans, aut suspirans, non posset valide proferre formam, interclusa voce et halitu per ejusmodi, seu potius interrupta ad modicum, quod est falsum, quia sic non esset signum aptum infirmitati humanae, ergo etiam similis unio et continuitas inter formam et materiam sufficiunt ex mente Doctoris. Scholiastes, quando dicit requiritur, intelligit quantum est de necessitate et congruitate ministri, dum potest, quia servanda est regula Ritualium et usus, et in ministerio Sacramentorum, si possibilitas adest, et via tutissima est sequenda et eligenda, ut optime praescribit Doctor eodem loco in fine praecedentis paragraphi.