Hieronymus. Prius christus infirmorum debilitates abstulerat, postea vero sanatis offert cibos. Convocat quoque discipulos suos, et quod facturus est loquitur: unde dicitur iesus autem convocatis discipulis suis dixit: misereor turbae. Hoc autem facit ut magistris exemplum tribuat, cum minoribus atque discipulis communicandi consilia; vel ut ex confabulatione intelligant signi magnitudinem. Chrysostomus in Matth.. Turbae enim cum ad sanationem venissent, non audebant petere panes: unde ipse amator hominum, et omnium curam gerens, etiam non petentibus dat: propter quod dicit misereor turbae. Ne autem dicatur quoniam venientes viaticum portaverant, dicit quia triduo iam perseverant mecum, et non habent quod manducent. Etsi enim quando venerunt, cibos habuerunt, tamen iam consumpti erant: et propter hoc non in prima aut secunda die hoc fecit, sed in tertia, quando iam omnia erant consumpta: ut prius ipsi in necessitate constituti, cum ampliori desiderio susciperent quod fiebat. Monstrat autem et quod de longe venerant, et nihil eis reliquum fuerat, in hoc quod dicit et dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in via. Cum autem nolit eos ieiunos dimittere, ideo tamen non statim signum facit, ut ex hac interrogatione et responsione attentiores discipulos faciat, et fidem suam ostendant, dicentes: fac panes. Et quamvis christus plurima fecerit ut miraculi prius facti recordarentur, quia fecit eos ministros et partiti sunt cophinos, adhuc tamen imperfectius dispositi erant: quod patet per hoc quod sequitur et dicunt ei discipuli: unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam? ipsi quidem infirma cogitatione hoc dixerunt; per hoc tamen miraculum futurum insuspicabile facientes: ne aliquis enim suspicaretur quod ab aliquo propinquo castello accepti sunt cibi, propter hoc miraculum istud in solitudine fit, multum a castellis distante. Ipse autem christus, ut discipulorum erigat mentem, eos interrogat; ut ex modo interrogationis eos commemoret illorum quae prius facta sunt: unde sequitur et ait illis iesus: quot panes habetis? at illi dixerunt: septem, et pisciculos paucos. Non autem addunt: sed haec quid sunt inter tantos? sicut antea dixerant; iam enim paulatim profecerant, licet non totum apprehendatur ab eis. Admirare autem in apostolis veritatis amorem, qualiter ipsi scribentes non occultant suos etiam magnos defectus; non enim est quantalibet accusatio, parum ante tali signo facto confestim oblivisci.
Admirare autem et aliam sapientiam eorum, qualiter ventrem superabant, non multam mensae curam facientes; in eremo enim existentes, et per tres dies ibi morantes, solum septem panes ibi habebant. Alia vero similiter prioribus fecit: etenim recumbere eos fecit in terra, et in manibus discipulorum crescere panes: unde sequitur et praecepit turbae ut discumberent super terram. Hieronymus. De hoc autem supra diximus, et eadem repetere otiosi est: tantum in his quae discrepant immoremur.
Chrysostomus in Matth..
Finis autem utriusque miraculi non similis est: sequitur enim et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas. Erant autem qui manducaverant quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres. Quare autem minores fuerunt reliquiae in hoc miraculo quam in primo etsi non tot fuerint qui comederunt? aut igitur hoc est, quia sportae cophinis maiores erant; aut ut ex diversitate rememorentur et illius et huius miraculi: et propter hoc tunc quidem fecit cophinos reliquiarum numero aequales discipulis, nunc autem sportas panibus aequales. Remigius. In hac autem evangelica lectione consideranda est in christo operatio divinitatis et humanitatis: per hoc enim quod turbis miseretur, ostendit se humanae fragilitatis affectionem habere: in eo vero quod panes multiplicavit et turbas pavit, ostenditur divinitatis operatio. Destruitur ergo hic error eutychetis, qui in christo dicebat unam naturam. Augustinus de cons. Evang..
Sane non abs re est admonere in hoc miraculo; quod si aliquis evangelistarum hoc dixisset, qui de quinque panibus non dixisset, contrarius ceteris putaretur.
Sed quia illi qui miraculum de septem panibus narraverunt, nec illud de quinque tacuerunt; neminem movet, et utrumque factum homines intelligunt. Hoc ideo diximus, ut sicubi simile reperitur factum a domino, quod in aliquo alter alteri evangelistae ita repugnare videatur ut omnino solvi non possit, nihil aliud intelligatur quam utrumque factum esse, et aliud ab alio commemoratum. Glossa.
Notandum autem, quod prius dominus aufert debilitates, et postea cibat: quia prius sunt removenda peccata, et postea anima verbis domini nutrienda.
Hilarius in Matth.. Sicut autem illa turba quam prius pavit, Iudaicae credentium convenit plebi, ita haec populo gentium comparatur. Quod vero quatuor millia virorum congregantur, multitudo innumerabilium ex quatuor orbis partibus intelligitur. Hieronymus. Isti etiam non sunt quinque millia, sed quatuor millia, qui numerus semper in laudibus ponitur; et quadrangulus lapis non fluctuat, non est instabilis: et ob hanc causam etiam evangelia in hoc numero consecrata sunt.
In superiori ergo signo, quia propinqui erant et vicini quinque sensuum, non ipse dominus eorum recordatur, sed discipuli; hic autem ipse dominus misereri se dicit eorum quia triduo iam perseverant cum eo: quia scilicet patri, filio spirituique sancto credebant. Hilarius. Vel quia omne passionis dominicae tempus cum domino agunt; sive quia venturi ad baptismum confitentur se credere in passione ac resurrectione eius; sive quia toto passionis dominicae tempore ieiuniis domino quadam compassionis societate iunguntur.
Rabanus.
Vel hoc dicitur quia in toto saeculo triplex tempus est quo gratia datur: primum ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia, quartum est in caelo, ad quod tendens reficitur in via. Remigius. Vel quia peccata commissa per poenitentiam corrigentes, cogitatione, locutione et opere convertuntur ad dominum. Has turbas noluit dominus dimittere ieiunas, ne deficerent in via: quia peccatores per poenitentiam conversi, in cursu labentis saeculi pereunt, si absque sacrae doctrinae pabulo dimittantur. Glossa. Septem panes sunt Scriptura novi testamenti, in quo gratia spiritus sancti et revelatur et datur; neque sunt hordeacei, ut supra, quia non hic, ut in lege, vitale alimentum figuris quasi tenacissima palea tegitur; hic non duo pisces, ut in lege duo ungebantur, scilicet rex et sacerdos; sed pauci, idest sancti novi testamenti, qui de fluctibus saeculi erepti, et sustinent turbulentum mare, et exemplo suo nos reficiunt, ne in via deficiamus.
Hilarius. Turbae autem in terra recumbunt: nullis enim legis operibus fuerant ante substratae; sed peccatorum et corporum suorum inhaerebant.
Glossa.
Vel ibi super faenum, ut desideria carnis comprimantur, hic super terram, ubi et ipse mundus relinqui praecipitur.
Vel mons in quo dominus reficit, est altitudo christi; ibi ergo faenum super terram, quia ibi celsitudo christi, propter carnales, carnali spe et desiderio tegitur: hic remota omni cupiditate carnali, convivas novi testamenti spe permanentes solidatosque continet; ibi quinque millia, qui carnales quinque sensibus subdit: hic quatuor, propter quatuor virtutes quibus spiritualiter muniuntur: temperantiam, prudentiam, fortitudinem et iustitiam: quarum prima est cognitio rerum appetendarum et vitandarum; secunda, refrenatio cupiditatis ab his quae temporaliter delectant; tertia, firmitas contra molesta saeculi; quarta, quae per omnes diffunditur, dilectio dei et proximi: et ibi et hic mulieres et parvuli excepti sunt: quia in veteri et novo testamento non admittuntur ad dominum qui non perdurant occurrere in virum perfectum, vel infirmitate virium, vel levitate mentis. Utraque refectio in monte celebrata est, quia utriusque testamenti Scriptura et altitudinem caelestium praeceptorum mandat et praemium.
Utraque altitudinem christi praedicat.
Altiora mysteria, quae non capit communis turba, apostoli sufferunt et implent, scilicet perfectorum corda septiformis spiritus gratia ad intelligendum illustrata. Sportae iunco et foliis palmarum solent contexi; et significant sanctos, qui radicem cordis in ipso fonte vitae collocant ne arescant ut iuncus in aqua, et palmam aeternae retributionis in corde retinent.