DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
sig. XI.
Manna.Manna, Christus manna, de quo, scilicet manna dicitur, Numer.XI, 9 : Cum descenderet super castra ros, descendebat pariter et Man, Per castra beata Virgo, quae terribilis est daemonibus ut castro-
rum acies ordinata . Per rorem Spiritus sanctus de quo concepit, per manna Filius Dei. llorantibus enim ei caelis desuper, et Spiritu sancto in eam superveniente, et Vi obumbrante virtute Altissimi, concepit Filium Dei qui figuratur per manna, qui de seipso dicit, Apocal.II, 17: Vincenti dabo manna absconditum, Tunc enim dabit vincenti manna absconditum, quando dabit illud quod oculus non vidit,nec auris audivit , etc. Vel, manna absconditum divinitas occulta: quia Deum nemo vidit umquam , quod nobis daturus est, quando gloria suae divinitatis nos satiabit. Hoc autem manna fuit absconditum sub tunica nostrae naturae, quando divinitas unita est nostrae carni. Quod manna tunc nobis dabit, quando cognoscemus unionem Verbi cum carne, et quando clarescet geniti quae genitura fuit. Vel etiam manna absconditum corpus ejus velatum formis accidentium. Et principaliter solet istud exponi de sacramento altaris, et secundum hoc prosequemur.
Christus manna. Quia de caelo dabatur. Unde, Sapient.XVI, 20 : Daratum panem de caelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Et istud sacramentum est omne datum optimum. Datum : quia hic Filius Dei quotidie datur nobis, et a Patre, et a seipso, et a Spiritu sancto. Et est optimum : quia sine Christo nihil aliud valeret. Et est omne, id est, sufficientia omnium. Et descendit a Patre luminum. Joan. VI, 32 : Pater meus dat vobis panem de cado verum.
Quia album , in quo Christi puritas et munditia, qui est candor lucis aeternae , et ingressus est mundum sine macula, quod designatur in candore hostiae.
Quia minutum erat . Et in hoc notatur Christi humilitas, qui se tam immensum abscondit sub tam brevi iorma panis et viiii. Ideo dicitur, Exod. XVI, 14, quod manna descendens ad superficiem
terrae, apparuit in solitudine minutum : quia singularis fuit ejus humilitas.
Quia subtile : quia modus incomprehensibilis nobis modo et in. vita praesenti : hoc enim sacramentum credere praecipimur, discutere prohibemur, sicut dicit Ambrosius.
Quia quasi pila tunsum, in quo Christi patientia, qui attritus est propter scelera nostra : passibilis enim fuit et mortalis : quod signatur in tunica vel palea mannae. Sed haec palea in pila crucis amota et separata est ab eo. In quo etiam innuitur, quod hoc sacramentum competit veris patientibus, et nota, quod in tunsione imminuitur granum, quia in tribulatione debemus humiliari sub potenti manu Dei, ut nos exaltet , etc.
Quia in similitudinem pruinae albae, scilicet luit super terram . Albedo signat Christi puritatem et munditiam, quae duo summe necessaria communicare volenti. Pruinae etiam quae frigida est : quia in hoc sacramento digne sumpto contra incentiva libidinis et vitiorum habetur spiritualis refrigerii temperies. Contra culpam : quia hoc sacramentum digne sumptum debilitat fomitem, et elidit primos motus et tentationes, ut possit dicere talis : Transivimus per ignem ei aquam , etc. Contra paenam, caro Christi mystica, id est, unitas Ecclesiae, cujus membris competit illud : Justus si morte praeoccupatus , etc. Pruina etiam herbas iiocivas exstinguit, sic et istud sacramentum concupiscentiam : terram fertilem reddit, quia faecundat conscientiam in bono : lutum tegit, quia charitas Christi in digne recipiente operit multitudinem
peccatorum.
Aliter : Pruina aqua est frigore solidata, quae candida est et terram reddit candidam. Aqua haec fuit nostra mortalitas et defectus, fluida ante passionem : frigore autem passionis et immortalitatis gloria solidata, quae terram mentis nostrae si in eam per considerationem ceciderit, candidam reddit et decoram.
Quia erat quasi semen coriandri album. , id est, vilis oleris, et coloris bdellii , et saporis quasi panis oleati.
Quia Christus omnimodam vilitatem et paupertatem pro nobis pati dignatus est. Unde dicit, Psal. XXI, 7: Ego sum... opprobrium hominum, et abjectio plebis. Et propter humilitatem hujus sacramenti contemnitur a multis. Item, olus est cibus infirmorum, sicut dicitur, ad Roman. XIV, 2 : et hoc sacramentum sustentat nostram infirmitatem.
Quia dulcedinem mellis habebat : unde, Exod.XVI, 31, dicitur, quod gustus ejus erat quasi similae cum melle, in quo notatur dulcis mansuetudo patientis, quia pro crucifixoribus oravit. Simila etiam quae est purissima et candidissima farina, Christi designat humanitatem in qua est plena refectio. Unde, Joan. VI, 56 : Caro mea vere est cibus. Mei signat deitatem, in qua perfecta erat plenitudo dulcedinis, qua satiabimur cum apparuerit gloria ejus. Hoc manna habemus modo ad refectionem, sed in futuro ad fruitionem. Item, Numer. XI, 8, dicitur, quod erat saporis quasi panis oleati, id est, frixi in oleo, et habebat saporem quasi similae cum melle, id est, puritatem humanitatis cum dulcedine divinitatis, et quasi panis oleati propter misericordiam.
Aliter : Albedo munditia carnis Christi, simila deitas, mel humanitas. In con- junctione mellis cum simila unio humanitatis ad deitatem. Bdellium in terra
IJevilatli invenitur, et interpretatur a principio , et signat humanitatem illius qui est principium de principio. Et est bdellium, sicut dicit Plinius, arbor aromatica magnitudine oleagina, cujus lacryma lucida est, gustu amara, et boni odoris, sed infusione vini odoratior. Et signat haec arbor humanitatem. Christi, quae est myrrheae suavitatis, ad nos defundens Exempla, et per misericordiam oleagina, cujus passionis lacryma lucida est, et imitantibus amara, boni odoris per se, sed infusione vini, id est, sanguinis Domini odoratior, quia incarnationis beneficium suavis est et magis odoriferum redditur per sanguinis pretium, quem qui homo factus est, effudit in cruce.
Quia sapiebat in ore cujuslibet quod volebat, praecipue de bonis, sicut dicitur, Sapient.XVI, 21, ut supra. In sumptione enim hujus sacramenti plena est suavitas, nisi quis per peccatum corruptum habeat palatum : quantum enim diligit quis, tantum ei sapit.
Quia manna dictum est panis Angelorum. Unde, in Psalmo lxxvii, 25 : Panem Angelorum manducavit homo : quia virtute qua Angeli subsistunt, creatus est ille panis, hoc significans, quod de caelis venturus erat qui spiritualiter pasceret electos suos. Unde et manna prius Dominico die venit de caelo ad saturitatem populi Hebraeorum, et Christus natus est tali die.
Christus manna. Quia indurabatur ad ignem, sicut dicitur, Exod.XVI, 23 : Quae coquenda sunt coquite, inter quae enumerabatur manna. Sic Christi humanitas indurabatur et roborabatur per ignem deitatis vel tribulationis. Unde dicit post passionem : Aruit tamquam testa virtus
mea . Spiritus sanctus etiam coquus est, et decoquit hoc sacramentum suo modo ineffabili.
Quia liquefiebat ad solem, sicut dicitur, Exod.XVI, 21. Sapient.XVI, 27 : Quod enim ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat. Christus enim hujusmodi mutabilitati pro nobis se supposuit. Unde, Luc. XXII, 44 : Factus est sudor ejus sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. Sol fervor tribulationis. Unde, Psal. cxx, 6 : Per diem sol non uret te, etc.
Quia sexta die colligebatur in duplum . Sic Christos in sexta aetate collectus est duplicatus : quia Deus et homo, unde et dicitur Emmanuel. Sic collegit Thomas dicens : Dominus meus, ei Deus meus . Sic etiam Deus et homo sumitur in sacramento.
Quia cum rore descendebat et semper colligebatur . Sic et Christus in hoc sacramento cum rore gratiae debet sumi : nam qui aliter accipit, judicium sibi manducat ei bibit .
Quia mane ante solis ortum colligebatur . Sic ad litteram mane temporis debet quisque surgere ad Missam, ubi verum manna, id est, corpus Christi repraesentatur, et a sacerdote in persona omnium fidelium accipitur. Similiter nocte peccati fugata, dum recens est ingenii perspicacitas, addiscenda sacra Scriptura, quae significatur per manna, ut aetatis primitiae Domino offerantur. Sicut etiam dicitur, Marc.XVI, 2, et Luc. XXIV, 1 et seq., mulieres valde mane venerunt quaerere corpus Christi ad monumentum. In quo, sicut Beda dicit, magnus fervor inveniendi Dominum ostenditur : et in hoc mystice datur nobis exemplum, ut discussis vitiorum tenebris ad corpus Domini accedamus, et mane, id est, cum jam inceperit novitas vitae spiritualis quae dies est. Unde, ad Ephes. v, 8 : Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino, Altare sepulcrum Domini designat, in quo carnis ejus et sanguinis mysteria celebrantur. Aromata quae deferunt, odorem virtutum et suavitatem orationum significant, cum quibus altari debemus proximare.
Quia in mensura unius gomor colligebatur per singula capita . Sic et quilibet sacerdos debet esse contentus uno gomor in die, id est, ut tantum semel celebret, ne judicium sibi manducet et bibat. Gomor interpretatur consolatio vel perfectio : quia sacramentum istud modo est nobis ad consolationem, ne cadamus, in futuro erit ad. perfectionem.
Quia qui plus de manna collegit, non habuit plus : nec qui minus, minus . Sic est de corpore Christi suscepto sub brevissima particula hostiae, aut sub forma maximi panis.
Quia reservatum usque mane computruit et scatebat vermibus : quia contra praeceptum Moysi faciebant. Illis enim erit Christus quasi vermis corrodens, qui aliter docent quam sentiant, vel vivunt quam doceant. Unde dicit Christus, Osee, v, 12 : Ego quasi tinea Ephraim, et quasi putredo domui Juda, Item, Ecce positus est hic, scilicet Christus in sacramento, in ruinam , etc, contra institutum suum accedentibus. Et per hoc manifestum est, quod alterius modi fuit manna quam sit Eucharistia : quia scaturiebat vermibus, usque mane reservatum, Eucharistia vero manet incorruptubilis, et sumptores suos si digne accedant, incorruptibiles reddit : et hoc ideo, quia manna erat cibus corporalis, Eucharistia est cibus spiritualis, Et sicut manna reficiebat corpus , sic Eucharistia saginat animam interius. Vel melius, quia divinitas unita carni in triduo se-
pulturae conservavit eam a putredine et vermibus. Unde, Psal. xv, 10 : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.
Quia, Cum vidissent filii Israel, dixerunt ad invicem: Manhu ! quod significat : Quid est hoc ? et responsum est manna, quod interpretatur quid est hoc, vel quomodo est istud ? et ita non terminabatur quaestio per quaestionem. Et respondit Moyses : Iste est panis quem Dominus dedit vobis ad vescendum. Et semper restabat quaerere quid est hoc, donec summus Magister quaestionem istam solvit in caena, dicens : Hoc est corpus meum . Quasi diceret : Nolite quaerere vel dubitare amplius quod est hoc, vel quomodo est istud in hoc sacramento altaris : quia ego qui Magister sum, determino et dico : Hoc est corpus meum. Et huic Magistro debent credere discipuli sui. Cui dissolutioni si assenseris per consensum verae fidei, fiet tibi panis vitae, alioquin fiet tibi judicium mortis : quia secundum diversitatem accipientium hoc sacrosanctum ferculum quibusdam est electuarium, aliis est venenum. Unde, Luc. II, 34: Ecce positus est hic in ruinam, etc, ut supra. Man interpretatur quid vel quomodo ? manna, quid est hoc vel quomodo est istud? Numer.XI, 9 : Cum descenderet ros, etc. In descensu roris incarnatio Filii, de qua possunt omnes admirari et dicere : Quid est hoc?
Item, Hoc manna propter suos effectus appellatur panis Angelorum quem manducavit homo . Unde, Psal. lxxvii, 24 et 25 : Pluit illis manna ad manducandum et, pro id est, panem caeli dedit eis, id est, panem de caelo aereo missum vel ministerio Angelorum paratum. Panem Angelorum manducavit homo.
Efficiebat enim ille cibus pro parte quod cibus Angelorum. Dicunt enim Josephus et Judaei, quod quamdiu hoc pane vescebantur, numquam assellaverunt. Hoc Josephus. Hebraei vero dicunt, quod in eodem statu conservabat illos : unde datum erat non ad restaurationem deperditi, sed ad conservationem residui. Unde Caleb dixit, Josue, XIV, 11, se esse ejusdem valoris cujus fuerat quando missus est ad explorandum terram promissionis. Et ideo dicitur panis Angelorum, qui numquam infirmantur, aut corrumpuntur, aut senescunt. Vel, dicitur panis Angelorum, quia ministerio Angelorum paratus est. Vel, quia significat Christum, qui. est panis Angelorum. Item, De hoc manna dicitur, Apocal. , 17 : Vincenti dabo, gratis, expone sicut habes titulo, ubi Christus dicitur lignum. Manna absconditum, id est, suavitatem dulcedinis internae et aeternae. Manna interpretatur quid est hoc ? et sancti in aeterna beatitudine recepti, et ab ubertate domus Dei inebriati, in tantum mirabuntur, quod quasi stupefacti non remanebit in eis spiritus, exemplo reginae Saba ,quae visa sapientia Salomonis, non habebat ultra spiritum prae admiratione. Absconditum. Isa, xlv, 15 : Vere tu es Deus absconditus. De hac absconsione, Exod. XVI, 34, legitur, quod manna ita absconditum erat in arca, quod nec sacerdos ingrediens sancta poterat illud videre. In quo signatur, quod quantumcumque se erigat homo per contemplationem ad superna, non tamen videt Deum sicut est in gloria sua. Exod. XXXIII, 20 : Non videbit me homo, et vivet.
Aliter: Dominus in Pentecoste effundens super Apostolos Spiritus sancti dulcedinem, dedit eis manna absconditum, quod paravit pauperibus in dulcedine sua, de quo alibi, Psal. xxx, 20 : Quam, magna multitudo dulcedinis tuae, Domi-
ne, quam abscondisti timentibus te, id est, reservasti, sicut mater abscondit et reservat filio pomum, vel mel, aut aliquid quod vult ei dare. Haec est ficus dulcis, Judicum, IX, 11, titulo de arboribus.Hanc dulcedinem senserat Petrus, Matth. XVII, 4, et quasi inebriatus, nec etiam volens de loco quo eam gustaverat se removere, dicebat: Domine, bonum est nos hic esse. Si vis, faciamus hic tria tabernacula. Sic deberent facere qui vel quandoque gustaverunt, vel gustare vellent hoc manna, libenter residere in claustro vel cella, ut saepius inebriarentur, exemplo beatae Virginis in suo thalamo residentis, quando veniebat Angelus nuntiare : Spiritus sanctus superveniet in te , etc. Propter hoc videtur, quod abbates et monachi tam crebro pro causis levibus equitantes, numquam gustaverunt de hac dulcedine Dei. Hoc autem manna quosdam inebriat, quosdam impinguat: et sic unicuique sapit id quod desiderat, sicut istud manna filiis Israel. Unde, Sapient.XVI, 20: Paratum panem, etc. Vel, per manna signatur gloria aeterna, quae (labitur in futuro, ut dictum est supra.
Item, Super illum locum : Ego sum vermis, et non homo : dicit Augustinus, quod Maria congrue potest dici manna, quia est subtilis, splendida, suavis et virgo, quae velut caelitus veniens cunctis Ecclesiarum populis in cibum dulciorem melle fluxit. Quem cibum qui neglexit sicut Judaei manna fastidiebant, non habebit vitam in seipso, sed ei cibus hic in judicium convertetur.
Item, De hoc manna vermiculus procreabatur, quando Christus in Virgine incarnabalur.