In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo: " Et caeteri homines, " id est, infideles qui sunt ab Ecclesia separati numero et merito, " qui non sunt occisi his plagis, " id est, non sunt seducti ab haereticis, " neque paenitentiam egerunt de operibus manuum suarum, " scilicet, malis, " ut non adorarent daemonia, " scilicet, post paenitentiam. Vel, " Ut non, " id est, quoniam non adoraverunt daemonia. " Et simulacra aurea, et argentea, et aerea, et lapidea, et lignea. " Psal. cxiii, 6 : Aures habent, et non audient. i tem, ibidem, v. 4: Simulacra Gentium argentum et aurum, etc. : quae, supple, simulacra, " neque videre possunt. " Psal. CXIII, 5 : Oculos habent, et non videbunt. " Neque audire, neque ambulare. " Psal. CXIII, 6 : " Aures habent, et non audient, etc. "
" Et non egerunt paenitentiam ab homicidiis suis, "
Scilicet, quibus multos ad litteram occidebant aperte, " neque a veneficiis suis," quibus interficiebant occulte, c neque a fornicatione sua, " id est, ab immunditia carnis quacumque, " neque a furtis suis, " scilicet, commissis a se. Quasi diceret : Omnes qui paenitentiam non egerunt, peribunt. infra, XX, 15: Qui non inventus est in libro vitae scriptus, missus est in stagnum ignis.
Moraliter : Daemon sciens i nterpretatur. Daemonium ergo aureum potest dici Theologis, quae in splendore et valore omnes alias scientias superat, sicut aurum alia metalla. item, daemonium argenteum legalis scientia, et alis lucrativae. Daemonium aereum sermocinalis scientia : quia plus aliis scientiis resonat, ut logica, et hujusmodi. Lapideum naturalis scientia quae est immutabilis, nec subjacet nobis, ut dicit Philosophus. Li- gneum, moralis scientia, quae sicut lignum formari potest. Qui ergo omnes istas scientias sine modo, sine fide debito addiscunt, daemoniaci sunt, et adorant daemonia. Unde Bernardus : " Student quidam ut sciant, et est curiositas: quidam ut sciantur, et est vanitas: alii ut ditentur, et est cupiditas : alii ut aedificentur, et est prudentia: alii ut aedificent et est charitas. "
. Hic sunt dubitabilia.
Primo super illo verbo v. 4 : " Ne laederent faenum terrae, neque omne viride, " quaeritur, Cum foenum inter omnia virentia possit computari, cur omne viride a foeno distinxit ?
Responsio Expositoris : Foenum non humanis, sed animalium congruit cibis : multa enim virentia inveniuntur in quibus homines delectantur, sicut in cibo. Unde per foenum quo pascuntur animalia, simplices et incipientes intelliguntur, qui sunt in Ecclesia, et non possunt accipere solidum cibum, sed velut animalia litterarum superficie delectantur. Per foenum igitur intelliguntur incipientes, per viride proficientes : nec ad litteram debet sumi.
Secundo, super illo verbo v.11 : " Et habebant super se regem. " Glossa : " Diabolum dominantem terrenis. " Contra : Augustinus : " Ille solus qui creavit, rector est omnium creaturarum et gubernator: " ergo diabolus non est rector vel rex.
Responsio. Antiquus hostis sic dicitur rex perversorum hominum, non quod ipse creavit eos aut regat, sed quod juste Deo permittente tyrannidem dominationis super eos exerceat quos sibi per peccatum servos addicit : ut qui experiri nolunt gratiam liberationis, sentiant dominium exterminatoris.
Tertio, quaeritur super illo verbo v. 17: " Et capita equorum erant tamquam capita leonum, etc. " Cum idem hic per equos quod supra per locustas significatur, et supra dixerit locustas habere facies hominum, quare dicit hic equos habere capita leonum ?
Responsio secundum Bedam, quod haeretici saepe aliquid humanitatis ostendunt, ideo dicuntur locustae habere facies hominum : quia vero tempore Antichristi crudelitatem exercebunt, ideo dicuntur equi habere capita leonum.
Quarto, super illo verbo v. 21 : " Ab homicidiis suis, neque a veneficiis suis, neque a fornicatione sua, " quaeritur, Quare ponit fornicationem in singulari, cum caetera ponat in plurali?
Responsio. Plus dicit in singulari, quam in plurali: quia sic dicit nomen speciei quae omnibus convenit: per hoc enim plures innuit perire per fornicationem, quam per caetera peccata. Unde, Augustinus in libro de Singularitate clericorum : " Quantos leones domuit una infirmitas misera, delicata, quae cum sit vilis et misera, de magnis efficit praedam. " Loquitur de fornicatione.