CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Prima conclusio istarum est ista, etc. Et cum dicit parum infra : Si enim negetur negatio, ponitur affirmatio, id est, quando quaerit si est effectibile ab A aut A est primum, et habetur propositum: aut A non est primum. 6V negatur negatio, scilicet haec, aut A non est primum, ponitur affirmatio, scilicet quod est effectibile ab aliquo; et detur illud alterum, et sit B de quo arguitur sicut de A argutum est, scilicet an B sit primum effectivum, aut non. Si primo, habetur propositum. Si secundo, ergo erit effectibile ab alio, et sit illud C, et ita aut procederetur in infinitum, quorum quodlibet respectu prioris erit secundum, id est. quod si A est a B, si B non est primum,
erit secundum respectu prioris, puta C, et quaeritur, aut C est primum, et habetur propositum ; aut non, ergo erit effectibile a D, et C respectu D erit secundum, et sic semper ascendendo in infinitum; quocumque dato, si non est primum, erit secundum respectu prioris, a quo est effectibile. Infinitas autem est impossibilis in ascendendo, id est, in essentialiter ordinatis ; ergo si talis infinitas sit impossibilis, primitas in tali ordine, scilicet causarum et causatorum erit necessaria, quia non habens prius, nullo priore est posterius, id est, quod si A est simpliciter prius, et B, C, D sunt simpliciter posteriora A, ipsum A non erit essentialiter posterius B, vel C, vel D, quia tunc idem respectu ejusdem esset simpliciter et essentialiter prius et posterius. Si enim B sit essentialiter causatum ab A, A erit essentialiter prius B, et B essentialiter posterius; si ergo A sit causatum a B, A erit essentialiter prius et posterius B, et e contra B erit essentialiter prius et posterius A, et sic in causis essentialiter ordinatis esset circulus, quod est impossibile.
(b) Contra istam rationem instatur dupliciter. Hic Doctor adducit duas instantias, probando primo quod infinitas in ascendendo sit possibilis secundum Philosophos, qui ponunt exemplum de generationibus infinitis, et tamen hoc ab eis sine circulo ponitur; patet, quia dicerent quod A sita B, et B a C et Ca D, et sic semper ascendendo in infinitum ; non autem diceretur quod si A sit a B, quod B possit esse ab A, et sic de aliis.
Secundo arguit contra hoc quod dixit, scilicet quod demonstratione quia demonstrantur aliquae proprietates relativae de ente infinito, et hoc per creaturas, puta, quod sit primum effectivum, primum independens et hujusmodi: quia demonstratio, sive propter quid, sive quia, semper procedit ex necessariis et non ex contingentibus, ut patet pritno Poster. Hic autem proceditur a praemissis contingentibus, quia praemissae assumunt esse de aliquo causato ; accipiunt enim esse existentiae quod est contingens, ut cum dicitur, aliquod ens est effectibile, esse enim effectibile est effectibile secundum esse existentiae; patet, quia nihil proprie efficitur nisi secundum quod producitur in actuali esse existentiae.
(c) Et ad propositum melius ostendendum, etc. Hic Doctor intendit primo declarare ordinem essentialem causarum et ordinem accidentalem earum. Secundo ostendere, quomodo infinitas sit simpliciter impossibilis, tam in causis essentialiter ordinatis quam accidentaliter. De primo plura dicit. Primo de causis per se et per accidens. Causae per se sunt illae quae agunt per propriam formam, ita quod talis forma sit ratio formalis agendi, et istae sunt in duplici differentia; Quaedam enim dicuntur per se,non tantum quia agunt per formam, quae est ratio formalis agendi, sed etiam includunt illam formam per se et quidditative. Exemplum, ignis per se causat ignem, quia forma substantialis ignis, est ratio formalis producendi ignem, ut patet a Doctore in 2. dist. 16. et vide quae ibi exposui, et in 4. dist. 12. et talis forma est de essentia ignis. Quaedam vero dicuntur per se causae, eo quod in se habent formam, quae est per se ratio formalis agendi, licet non includant illam per se et quidditative. et sic ignis per se calefacit lignum, quia calefacit mediante calore, qui est per se ratio calefaciendi. Sed causae per accidens dicuntur illae, quae nullo modo attingunt effectum, nec sunt rationes formales attingendi, sed quia accidunt alicui causae per se, modo praeexposita; et sic dicimus quod album calefacit, quia albedo accidit causae per se calefacienti. Et hoc modo loquitur Philosophus de causa per accidens 5. Metaph. text. com. 2. et 2. Physic. text. comm. 33. ubi dicit quod Polycletus est causa statuae per accidens, accidit enim artifici per se facienti statuam, quod dicatur Polycletus; non enim per se efficit statuam quia Polycletus, sed quia habet artem, quae per se est ratio formalis faciendi statuam. Est tamen ordo in causis per accidens, quia una est propinquior causae per se et alia remotior, patet per Philosophum 5. Metaph. text. comm. 2. ubi vult quod Polycletus respectu statuae faciendae sit propinquior quam album.
Dicit ergo Doctor quod aliud est loqui de causis per se aut per accidens, et aliud est loqui de causis essentialiter ordinatis sive de causis accidentaliter ordinatis, nam in primo est tantum comparatio unius ad unum, scilicet causae ad causatum. Causa enim per se praecise comparatur ad effectum quem causat, ut cum ignis producit ignem. Et quod dicit quod causa per se est, quae causat secundum naturam propriam, hoc sic debet intelligi de ratione formali causandi, quia illud est per se ratio formalis causandi, quod secundum propriam naturam est ratio formalis causandi ; sicut calor dicitur secundum rationem formalem caloris, ratio formalis causandi, et non dicitur ratio formalis causandi propter aliquod sibi accidens. Vel si exponatur de causa per se ut quod, tunc illa dicitur per se, vel quae includit quidditalive aliquid, quod est simpliciter ratio formalis causandi: vel quae includit aliquid accidentaliter, quod tamen est per se ratio formalis causandi; per accidens, quod includit aliquid quod nullo modo est ratio formalis causandi, inest tamen alicui quod est per se causa.
(d) In secundo est comparatio duarum causarum inter se inquantum ab eis est aliquid causatum, ut cum comparantur Deus, Sol, et homo ad hominem genitum, quae dicuntur causae essentialiter ordinatae ; vel ut comparantur ad Joannem genitum, pater, avus, abavus, et sic ascendendo, et istae dicuntur causae accidentaliter ordinatae ibi : Et differunt causae essentialiter ordinatae a causis accidentaliter ordinatis tripliciter. Hic ponit condiliones requisitas ad causas essentialiter ordinatas, quibus cognitis, patet, quomodo differunt ab accidentaliter ordinatis. Prima conditio est, quod in causis essentialiter ordinatis causa secunda inquantum causat, dependet a prima, id est, quod causa secunda in causando dependet a prima ; non quod aliquid recipiat a prima dum causat, ut patet a Doctore in 4. dist. prima, q. 1. sed prima non agente, secunda agere non potest, et sic secunda in agendo dicitur dependere a prima, et hoc magis patebit in respondendo ad objectiones Occham, infra. Et communiter causa, quae dependet in agendo ab alia (et loquor de illa, quae simpliciter dependet) dependet etiam in essendo, ut patet a Doctore in 2. dist. 3. quaest. 10. In causis vero per accidens, et 1 si una possit dependere ab alia in essendo, sicut Joannes a Francisco, non tamen in agendo, quia Joannes posset generare, mortuo Francisco. Adverte tamen, quod si dependeret in esse et conservari, forte etiam dependeret in causandos sed effectus praecise dependet in esse a causa secunda pro illo primo instanti, quo accipit esse a tali causa, sed pro toto tempore sequente, dependet praecise a prima causa in esse et conservari, ut patet a Doctore in 2. d. 2. parte prima q. 4.
(e) Secunda (conditio) est, quod in essentialiter ordinatis est causalitas alterius rationis et alterius ordinis, quia superior est perfectior, scilicel essentialiter et quidditative, in accidentaliter ordinatis non. Est enim impossibile quod inter individua ejusdem speciei sit talis ordo causarum essentialiter ordinatarum, cum inter illa non sit ordo essentialis, ut patet expresse a Philosopho 3. Metaph. text. com. 11. In individuis, inquit, ejusdem speciei, non est hoc prius, scilicet essentialiter, illud vero posterius, scilicet essentialiter. Oportet ergo, quod causae essentialiter ordinatae differant specie, nec sufficit quod differant ut species specialissimae, quae ad invicem sunt disparatae, quia duae species specialissimae ejusdem generis non uniuntur ad invicem ad productionem alicujus effectus ut causae per se essentialiter ordinatae, ut patet a Doctore in 2. dist. 3. quaest. 8. vide ibi. Et cum dicit, quod inter illas est causalitas alterius ordinis et alterius rationis: est causalitas alterius ordinis, quia superior in alio ordine causandi, causat, puta, quia causat respectu secundae independenler, et est movens non mota ; inferior vero dependenter, et movet inquantum movetur a prima, et sic est movens mota, et per consequens causalitas causae superioris est alterius ordinis a causalitate inferioris; est etiam causalitas superioris alterius rationis a causalitate inferioris, quia superior est essentialiter perfectior. Causalitas enim dicitur alterius rationis, quae consequitur entitatem alterius rationis, sicut ergo causa superior est essentialiter perfectior et quidditative causa inferiori, ita causalitas superioris erit essentialiter perfectior causalitate inferioris, nisi teneatur quod ad ordines essentialiter causarum sufficit alius et alius modus habendi formam ejusdem speciei, ut videtur Doctor tenere in 2. Metaph. quaest. 5. vide quae ibi exposui. Sed in accidentaliter ordinatis non est talis ordo essentialis, et hoc dependet ex prima conditione causarum accidentaliter ordinatarum, videlicet, quia secunda non dependet in agendo a prima. Nulla enim causa ejusdem rationis, cum alia ejusdem speciei specialissimae dependet essentialiter ab illa in causando, quia (ut dixi) non est isti ordo essentialis: nam in causatione alicujus sufficit unum unius rationis, patet, quia calores, qui ponuntur ejusdem rationis ad causandum calorem in ligno, sufficit unus calor; non enim oportet ponere duos calores ad causandum calorem in ligno, sed si essent essentialiter ordinati, unus non sufficeret sine alio. Nec valet instantia de patre et matre, quae sunt ejusdem speciei, et tamen necessario concurrunt ad eumdem effectum, ut patet a Doctore in 3. dist. 4. quia non ponuntur causae accidentaliter ordinatae, sed tantum ponuntur ut duae causae partiales, integrantes unam totalem. De hoc patebit infra dist. 3. q. 8. et in 2. dist. 3.
(f) Tertia (conditio) est, quod omnes causae per se essentialiter ordinatae simul necessario requiruntur ad causandum, non sic intelligendo, quod sicut inferior non potest producere effectum, non concurrente superiore, ita nec superior potest producere, inferiore non concurrente: sed quod inferior nullo modo concurrit, superiore non agente, ad eumdem effectum communem, non tamen e contra. Si tamen teneatur quod simpliciter omnes concurrant, adhuc oportebit dicere, quod semper superior concurrit ut movens non mota, et ut alterius ordinis et rationis in causando, quia semper secunda agit in virtute primae, quamvis prima non possit secundum Philosophum attingere immediate effectum novum, non concurrente simul secunda et particulari ; semper tamen secunda attingit effectum in virtute primae, et in causando dependet a prima , sed non e contra. Et quod simul concurrant ad effectum, patet, quia aliter aliqua per se causalitas deesset effectui. Si enim necessario dependet ab A, B, C, D, ut a causis essentialiter ordinatis ad illum effectum, si posset produci ab una tantum, aliae per se causalitates deessent ; imo nullo modo posset produci, nisi teneatur quod causa superior eminenter continet causalitatem omnium inferiorum, ut infra patebit, et sic superior per se sufficeret. Primus modus secundum viam Theologorum et secundum veritatem est verus; secundus vero modus secundum viam Philosophorum est probabilis, imo necessarius, de quo infra dist. 8. quaest, ult. et in quolib. quaest. 7. Sed in accidentaliter ordinatis non sic, quia non requiritur simultas earum ad causandum, ut patet ; quia si sic, sequeretur quod hic homo non posset generare, nisi simul concurrerent pater ejus, avus, abavus, proavus, et sic ascendendo, vel in Infinitum, vel ad primum hominem, puta usque ad Adam.
Et ex hoc apparet improbatio illius, quod ait Occham contra Doctorem de causa per se et per accidens in 2. dist. 2. quaest. 10. ubi vult, quod ita haec sit per se, scilicet album calefacit, sicut calidum calefacit, quia tam album quam calidum supponunt pro aliquo supposito, vel utraque sit per accidens, cum tam albedo quam caliditas accidat supposito. Et ita non est major ratio, quod calidum per se calefaciat quam quod album per se calefaciat, cum utrumque accidat supposito calefacienti. Sed haec non est mens Doctoris ut patuit supra. Diceret enim Doctor, ideo calidum per se calefacit, quia suppositum habens caliditatem, quae est per se ratio formalis calefaciendi, secundum illam calefacit. Et album per se non calefacit, quia suppositum habens albedinem secundum illam, nullo modo potest calefacere, cum non sit ratio formalis calefaciendi.
Contra primam differentiam arguit Occham ubi supra sic dicens : Quaero, quid est causam secundam dependere a prima in causando ? aut hoc est, quia sine ea causare non potest: aut quia in suo esse dependet a prima ; aut quia recipit virtutem a prima, vel aliquam influentiam a prima. Primum non, quia in multis, sicut causa secunda non potest causare sine prima, ita nec e converso ; patet, quia sicut multa agentia particularia non possunt causare effectum suum sine Sole, ita Sol sine ipsis. Nec secundum, quia aliquando causa dependet in esse et conservari ab aliqua alia, sine qua, si causa conservaretur a Deo, nihilominus posset effectus esse. Nec potest dari tertium, quia talis influentia vel motio, non posset esse, nisi sit vel motus localis, vel aliqua forma substantialis vel accidentalis. Sed patet, quod frequenter causa secunda in agendo, nec motum localem, nec formam absolutam recipit a prima.
Praeterea secundum Scotum alibi, scilicet in primo dist. 3. quaest. 7. et in 2. dist. 3. quaest, ult. et diffuse in quolib. quaest. 15. objectum et intellectus sunt duae causae partiales respectu intellectionis, et tamen secundum eum neutra dependet ab alia in causando, sed utraque agit virtute propria, ut patet ab ipso Scoto in primo dist. 3. quaest, penult. et alibi saepe. Et tunc quaerit Occham; aut sunt essentialiter ordinatae, aut accidentaliter. Si primo, ergo non semper secunda dependet a prima in causando. Si secundo, ergo secunda potest agere sine prima, ut patet. Et confirmat hoc, quia secundum Scolum intellectus respectu intellectionis est causa principalis, et universalis, et illimitata, et tamen objectum in causando non dependet ab ea.
Pro responsione ad rationem Occham praemitto unum dictum Scoti in 4. dist. 1. quaest. 1. in responsione ad ultimum argumentum principale, ubi sic dicit, quod nihil potest agere in quocumque ordine agendi nisi propria virtute. Nisi enim habeat formam activam et intrinsecam, non potest omnino agere, ita etiam nisi habeat propriam virtutem intrinsecam, quia illa forma est virtus. Quod si prius non habuit formam et virtutem, et nunc agit in aliquo ordine, oportet quod nunc de novo habeat formam et virlulem in illo ordine. Eadem enim natura manens absque omni mutatione, nulla modo est nunc activa, nunc non activa, sed tamen agens dependens ab alio dicitur agere in virtute alterius, quia virtus agentis dependentis non sufficit sine illa virtute a qua dependet. Et parum infra : Causam etiam secundam (id est quae habet formam activam in esse quieto) agere in virtute alterius, non est recipere tunc aliquid ab illo altero, sed tantum habere ordinem inferiorem ad illud alterum agens in suo ordine simul. Et parum infra : Et ex hoc patet, quod causae primae in causam secundam proprie dictam, quando simul agunt, non est influentia nova, quae sit creatio alicujus inhaerentis causae secundae, sed influentia ibi est determinatus ordo istarum causarum in agendo effectum communem. Haec ille.
Et ex hoc patet responsio ad rationem Occham. Non enim dicitur causa secunda dependere a prima in agendo, ex hoc quod non potest agere sine prima ; tum, quia aliquando secundum ipsum, nec prima potest agere sine secunda, nec ex hoc quod secunda habet suum esse et conservari a prima, nec ex hoc quod secunda in causando aliquid recipit a prima. Sed dicitur dependere a prima in agendo, propter determinatum ordinem inferioris causae ad ordinem causae superioris. Posito ergo, quod causa superior non possit agere sine inferiori, non tamen sequitur quod in agendo dependeat ab inferiori, sed superior simul causando cum inferiori semper in agendo habet ordinem superiorem, et inferior inferiorem.
Dico secundo, quod proprie loquendo, nulla dicitur causa secunda respectu alicujus primae,nisi illa secunda etiam dependeat a prima in esse et conservari, ut posset deduci ex dictis Doctoris in praesenti dist. et dist. 8. quaest, ult. et in 2. dist. 37. et in quolib. quaest. 7. In causis vero accidentaliter ordinatis, et si una dependeat ab alia in esse, non tamen dependet totaliter ab illa in suo conservari, sed a solo Deo. Et posito, quod sic dependeret, ultra hoc requiritur determinatus ordo in agendo, videlicet superioris et inferioris, qualis non est in causis accidentaliter ordinatis, cum illae sint ejusdem speciei specialissimae. Et sic patet instantia de Sole, quae non concludit: tum, quia posito quod Sol non possit agere sine causa inferiori, non tamen in agendo dicitur dependere, quia in esse suo non dependet ab inferiori.
Dico tertio, quod causae essentialiter ordinatae sic se habent, quod impossibile est secundam agere sine prima, etiam per impossibile, prima circumscripta, propter determinatum ordinem, quem habet secunda in agendo ad primam. Et ideo, per impossibile, circumscripte primo ente et existente Sole, impossibile est Solem aliquid producere, praecipue cum effectus necessario in esse et conservari dependeat a prima causa, et ideo ipsa circumscripta, esset simpliciter impossibilis talis effectus; sed non e converso circumscriptis causis secundis, quia prima continet virtualiter et eminenter causalitates omnium secundarum causarum.
Si dicatur cum agere sequatur esse, et Sol habet formam propriam et virtutem propriam, qua agere potest, cum hoc sit verum de omni causa secunda, ut patuit supra, per Doctorem videtur quod possit agere circumscripta prima.
Dico, quod ultra virtutem propriam quam habet, requirit ordinem determinatum, qui est agere in virtute superioris, et in agendo dependere a superiori ; effectus enim non tantum dependet a causa secunda, sed etiam a prima. Et ideo non credo absolute, quod inter causas inferiores et caelum, sit simpliciter ordo essentialis in causando, quia per possibile, caelo circumscripto, adhuc ignis posset calefacere, et posset corrumpere aliud, et generare aliam substantiam, ut subtiliter deduci potest ex dictis Doctoris in dist. 48. 4. quaest. 2. ubi vult expresse, quod cessante motu primi mobilis, adhuc aliquid inferius moveri potest, vide ibi.
Si dicatur, quod etiam per possibile vel impossibile, circumscripta omni causa secunda, prima non posset agere omnem effectum causae secundae ; patet, quia Philosophi volunt quod imperfectio effectus tantum attribuatur causae secundae, quamvis ille effectus dependeat etiam a prima, et dicunt quod impossibile est primam causam agere immediate effectum.
Respondeo quod hoc bene concluderet, si probatum esset, quod causa prima agat tantum de necessitate naturae, ut patet subtiliter a Doctore in primo dist. 2. quaest. 1. et dist. 8. quaest, ultima, quaest. 7. quodlib. Sed ex quo primum agens tantum agit contingenter ad extra, dico quod immediate posset producere omnem effectum, nulla secunda causa concurrente, ut patet per communiter Doctores, et praesertim a Doctore Subtili, ubi supra.
Dico secundo, quod posito quod prima causa non possit agere, circumscripta omni secunda, adhuc esset ordo essentialis inter illas, et omnis causa secunda in agendo dependet a prima, et de necessitate ageret in virtute prima?, cum prima eminenter et virtualiter contineat causalitatem cujuscumque secundae, ut subtiliter patet a Doctore in locis, ubi supra, allegatis, et in 2. dist. 37. Et sic patet quomodo ratio Occham non concludit contra Doctorem.
Ad aliud de intellectu et objecto, dico quod non sunt duae causae essentialiter ordinatae, sed duae causae partiales respectu effectus communis, licet una sit perfectior, tamen neutra in agendo agit in virtute alterius, nec una illarum eminenter continet totam causalitatem alterius. Sed ut Doctor dicit in primo dist. 2. quaest. 8. Causa imperfectior aliquid addit, in tantum quod effectus non solum non potest esse perfectior a causa perfectiori plus quam ab imperfectiori, imo non potest esse plus a perfectiori tantum, quam ab imperfectiori tantum. Sunt ergo causae essentialiter ordinatae lanium uno modo, videlicet, quod una est simpliciter perfectior altera, ita tamen quod utraque in sua partiali causalitate est perfecta non dependens ab alia. Haec Scotus, sed non sunt causae essentialiter ordinatae, ut supra exposuimus.
Ad aliud, cum dicit quod intellectus est causa universalior, etc. Hoc verum est, ut dicit Doctor in primo dist. 3. quaest. 8. quia intellectus partialiter concurrit ad intellectionem cujuscumque objecti, et objectum est tantum causa determinatae intellectionis, loquendo de objectis creatis. Sed inter illa non est essentialis ordo, sic quod partialis causa imperfectior in agendo dependeat a perfectiori, nec quod agat in virtute perfectioris,sed tantum dicitur ordo essentialis inter illa ex hoc, quod una causa essentialis semper est perfectior: et aliquando respectu intellectionis, intellectus est causa imperfectior quam objectum: et aliquando e contra, objectum est causa perfectior, ut patet a Doctore in 1. d. 3. q.8.
Secundo principaliter arguit Occham ubi supra, contra secundam differentiam, quam Doctor ponit inter causas essentialiter ordinatas et accidentaliter ordinatas, quae est, quod causae essentialiter ordinatae sunt alterius rationis et alterius ordinis, quia superior est perfectior, et arguit sic : aut accipitur superioritas pro prioritate secundum perfectionem, aut pro prioritate secundum illimitalionem. Non primo modo, quia esset petere principium, quod causae essent alterius rationis, quia superior, quia idem est, ac si diceretur, quia perfectior est perfectior. Non secundo modo, quia causa illimitatior non est semper perfectior limitata, patet de corpore caelesti, quod est imperfectius animali, ut dicit Doctor in 2. dist. 18. et tamen corpus caeleste est causa illimitatior. Similiter quando intellectus humanus intelligit essentiam Angeli, intellectus est causa illimitatior essentia Angeli, et tamen essentia Angeli est causa perfectior, respectu intellectionis, quod etiam tenet Doctor in I. dist. 3. quaest. 7. et alibi.
Dico, quod superioritas ista amplectitur utrumque simul, videlicet quod causa superior sit perfectior et illimitatior; nec hoc est petitio principii, ut patet intuenti litteram Doctoris, sed est ad majorem declarationem illius, quod dicit.
(g) Ex his ostenditur. Doctor probat intentum principale. Et primo probat,
quod infinitas essentialiter ordinatorum est simpliciter impossibilis. Et prima ratio est ibi.
(h) Tum, quia universitas causatorum est causata, et littera clara est. Si enim tota universitas causatorum sit causata, et certum est quod non ab aliquo illius universitatis, quia tunc idem causaret seipsum. Patet, si enim illud est de numero illius universitatis, et per consequens de numero causatorum, et tota illa universitas est causata ab illo ; ergo illud causabit seipsum. Et quod tota universitas causatorum essentialiter ordinatorum sit causata, patet, quia illud quod est simpliciter in causatum, ponitur extra illam universitatem. Nec valet dicere, quod tota illa universitas causatorum essentialiter ordinatorum non sit causata, sed in infinitum causabilis. Contra si A pertinens ad universitatem causatorum essentialiter ordinatorum sit essentialiter causatum a B, et B a C, et C a D, et sic ascendendo; si A, est in actu causatum, sequitur quod omnes causae superiores, quae pertinent ad universitatem illam, sint actu causatae, patet, quia A est actu causatum: ergo omnes causae a quibus essentialiter dependet erunt in actu, quando A actu causatur. Patet consequentia, quia effectus in actu non potest esse nisi a causa in actu, ut patet per Philosophum 2. Physic. text. com. 37. et 5. Metaph. cap. de Causa, text. com. 3. Et tunc quaero, aut illae causae superiores sunt causatae in actu, aut aliqua illarum non est causata. Si secundo, habetur intentum. Si primo, ergo erunt omnes causatae ab aliquo illius et universitatis, et sic idem erit causa sui ipsius. Nec valet dicere, quod bene A est causatum a B, et B a c, et c a D; non tamen A erit causatum, nec a C, nec a D, sed praecise a B et B praecise a C, et C praecise a D, et sic ascendendo. Dico primo quod non sequitur, quia in causis essentialiter ordinatis, quidquid est causa causae, est causa causati. Dico secundo, quod hoc posito, adhuc habetur intentum, quia adhuc oportet ponere aliquid esse causa, quod sit extra illam universitatem, ut patet: sufficit mihi, quod si tota universitas causatorum sit causata, quod quidquid est illius universitatis, erit causatum, et non ab aliquo illius universitatis, quia quocumque assignato, quaero, aut est causatum ab aliquo illius universitatis, aut a nullo, aut ab aliquo extra illam universitatem: non primo, quia oportet concedere quod idem esset tandem causatum a seipso; non secundo, quia non ens non potest esse causa entis, ut patet; si tertio, habetur propositum, quod erit status in essentialiter ordinatis.
(i) Secunda ratio est ibi: Tum secundo. Et ratio stat in hoc, quia cum causae essentialiter ordinatae simul concurrant, si est processus in infinitum in talibus causis in ascendendo ; ergo erunt infinitae causae in actu, cum nihil agat nisi sit in actu. Sed apud Doctorem forte non est inconveniens, quod dentur infinita in actu. Dicit enim in 3. d. 14. quod posset poni animam Christi simul posse recipere infinitas visiones, et non tantum hoc, sed etiam simul elicere illas hoc tamen esset inconveniens apud Philosophos: et etiam Doctor hoc assertive non dicit, ut patet ibi, esset tamen inconveniens, quod darentur infinita in actu, inter quae esset ordo essentialis, ita quod inter illa sit essentialis dependentia causali ad causam.
(k) Tertia ratio est ibi : Tum tertio. Et ratio stat in hoc, ubi est ordo essentialis inter aliqua, ibi necessario est prius et posterius essentialiter, patet, quia non est ordo inter aliqua, inter quae non sit ratio prioris et ratio posterioris, loquendo de quocumque ordine essentiali, Si enim est ordo essentialis inter perfectiones, necessario una perfectio erit prior prioritate perfectionis. Si est ordo duralionis inter aliqua, necessario unum erit prius et aliud posterius duralione. Si ergo inter causas sit ordo essentialis, necessario una erit essentialiter prior, ut patet. Cum ergo inter causas essentialiter ordinatas, necessario sit prioritas et posterioritas essentialis, sequitur quod si in essentialiter ordinatis non sit status, ita quod non sit aliqua prima, quod in essentialiter ordinatis non sit prius et posterius: patet, quia ubi non est primum, ibi non est prius, quia prius est quod est primo propinquius, ut patet per Philosophum 5. Met. text. com. 16. et si ibi non est prius: ergo nec ordo essentialis, et sic ponere ordinem essentialem in causis, et negare ibi prius, est negare ordinem essentialem, negatur autem prius ubi negatur primum.
(1) Tum quarto, etc. Sed quomodo teneat ista ratio quod sit status, est aliqualiter difficile, quia forte concederetur quod in infinitum superior, est in infinitum perfectior, sed non sequitur ex hoc quod detur prima: sed data quacumque alia, daretur superior et perfectior. Dico, quod ratio Doctoris evidenter concludit, si recte intelligatur: pono enim quod A causetur a causis essentialiter ordinatis, certum est quod omnes simul actu concurrunt ex tertia differentia posita supra, et superior est perfectior ex secunda differentia, et in infinitum superior in infinitum perfectior: ergo illa, quae in infinitum est superior actu, concurrit ad A effectum: ergo ibi erit status. Patet, quia illa quae in infinitum est perfectior (quaecumque sit illa non curo) si ponitur causata, non erit in infinitum perfectior, quia causa illius erit perfectior: ergo illa causata non fuit in infinitum perfectior. Similiter in infinitum perfectior non concurrit ad A dependendo ab alio, quia si in agendo dependeret, non esset in infinitum perfectior, ut patet: ergo ibi erit status ad illam, quae in infinitum est superior, quia illa non erit causata, nec aget in virtute alterius, sed omnino independenter; ergo simpliciter prima. Nec valet dicere, quod illa prima non potest assignari, quia data sive assignata quacumque, adhuc superior erit assignabilis, et assignata illa superiore, adhuc alia superior erit assignanda, et sic in infinitum: quia quaero a te, an omnes causae essentialiter ordinatae simul actu concurrant ad effectum A; si non, ergo non erunt essentialiter ordinatae, quod est contra suppositum: sic ergo danda est aliqua in actu, quae sit in infinitum superior, et per consequens in infinitum perfectior, quaecumque sit illa, et ibi necessario erit status, quia illa non erit causata, nec dependens ab alia: ergo prima.
(m) Quinta evidentior aliis est ibi: Tum quinto, quia effectivum nullam imperfectionem ponit necessario. Et ratio, quia effectivum ut hujusmodi, necessario non includit limitationem: patet, quia datur aliquod simpliciter perfectum, summum, quod ex natura sua diceret imperfectionem, in nullo esset perfectissimum: sicut si ens, ut ens necessario includeret imperfectionem, ubi esset in illo, semper diceret imperfectionem, et sic non posset esse perfectissimum ens. Sic in proposito, si effectivum ut effectivum necessario includeret imperfectionem nullum esset perfectissimum effectivum, quod est falsum: et si datur perfectissimum effectivum, illud in agendo non potest dependere ab alio. Si sic, ergo illud erit primum, et sic habetur propositum.
(n) Probatur sic. Hic Doctor intendit probare, quod nisi ponatur status in causis essentialiter ordinatis, quod est impossibilis infinitas in accidentaliter ordinatis. Et vis istius rationis stat in hoc quod dicit, quod nulla difformitas perpetuatur nisi in virtute alicujus permanentis, quod non est aliquid illius successionis, sed est aliquid prius essentialiter, quia quodlibet successionis dependet ab ipso. Exemplum de difformitate , etc. nam impossibile est motum perpetuari nisi ab aliquo permanente, quod sit alterius speciei, et hoc propter difformitatem in motu, quia est essentialiter successivus, in quo est semper novum prius et novum posterius. Similiter est de hominibus, nam quod perpetuentur infiniti homines successive, hoc non potest esse ab uno illorum; ergo ab aliquo alterius speciei, a quo tota successio individuorum speciei humanae essentialiter dependeat. Si enim successio hominum perpetuetur: ergo est status in causis essentialiter ordinatis. Patet, nam causae essentialiter ordinatae necessario simul concurrunt. Pono ergo, quod hic homo, Sol, Deus, et sic in infinitum, sint causae essentialiter ordinatae, respectu Socratis, et simul concurrant, numquid omnes concurrent in generatione alterius producti a Socrate. Si sic, ergo istae causae variantur, maxime proximae; oportet ergo quod continuentur ab aliqua natura permanente, quia causae, saltem proximae, cum deficiant non possunt perpetuare. Potest etiam dici et forte melius, quod Doctor in ista secunda conclusione non intendit absolute, quod nisi ponatur status in essentialiter ordinatis, non potest poni infinitas in accidentaliter ordinatis: sed quod nisi ponatur ordo essentialis causarum, in quo est status (ut probatum est quinque rationibus) non poterit poni infinitas in accidentaliter ordinatis, et quod sic intelligat videtur ex tertia conclusione, ubi dicit quod : Et negando ordinem essentialem
causarum non erit infinitas talis; ergo videtur velle in secunda conclusione, quod nisi ponatur ordo essentialis causarum, etc.
(o) Probatur etiam. Dicit Doctor quod si negetur ordo essentialis in causis, adhuc infinitas est impossibilis in accidentaliter ordinatis. Et sensus litterae stat in hoc, scilicet quod si vis dicere, quod successio hominum potest perpetuari, tunc sic, aut ab aliquo ejusdem speciei, aut alterius speciei: si secundum, ergo ponis ordinem essentialem, quia causam alterius speciei, a qua essentialiter dependebit tota successio. Si primum, ergo cum natura humana in aliquo individuo sit causata,et in alio non causata, habetur propositum, quod erit ibi status, scilicet in illo in quo non est causata. Si vero ponatur in quolibet individuo: ergo ab aliquo alterius speciei, ut patet, et sic ponis ordinem essentialem causarum, et sic patet haec littera.
(p) Ad secundam instantiam. Haec littera clara est, et quod dicit accipiendo possibile ut dividitur contra necessarium, quod idem est quod contingens ad utrumlibet. Nam possibile ut dividitur contra impossibile, potest stare cum necessitate ; patet de Filio Dei, qui dicitur possibilis ut dividitur contra impossibile, id est, quod non est ens impossibile, et tamen est necesse esse, ut diffuse patebit infra parte secunda. (q) Secunda conclusio de primo effectivo est ista. Quia primum effectivum est omnino incausabile, omni genere causarum, videlicet efficientis, finalis, materialis et formalis. Et probat primo, quod non sit causabile causa finali, et probatio est ibi: Et ulterius concluditur. Et ratio stat in hoc: Primum effectivum est omnino imperfectibile, aliter non esset primum; ergo est omnino infinibile. Probatur consequentia sic : Cujus est causa finalis, ejus est causa efficiens, patet. Non enim dicitur causa finalis ipsius efficientis, sed ipsius effectus, quia causa finalis praesupponit efficiens, et movet ipsum tantum metaphorice ad producendum effectum, quia inquanlum amata et. desiderata ab efficiente, efficiens producit effectum propter finem sic amatum et desideratum: et quid sit movere metaphorice exposui supra dist. 1. quaest. 4. Tunc sic : Omne habens causam finalem est effectibile, sed primum effectivum non est effectibile; ergo primum effectivum non habet causam finalem. Item, quod non sit causabile intrinsece, nec a causa materiali, nec formali, et probat ibi : Duae autem aliae consequentiae.
(r) Et prima probatio stat in hoc : Quia causa extrinseca, scilicet efficiens et finalis nullam imperfectionem includit de necessitate, aliter non posset esse in primo ente: causa vero intrinseca, scilicet materia et forma, cum sit pars alicujus compositi necessario includit imperfectionem: ergo ratio causae intrinsecae erit prior naturaliter ratione causae intrinsecae, et prior est causalitas causae extrinseca quam intrinsecae, ut patet, quia finis primo movet efficiens, et efficiens producit forma in materia, et sic producit com positum. Cum ergo a primo efficiente negetur causalitas passiva, scilicet efficienlis et finalis, ut patuit supra; ergo ab ipso negatur causalitas causae materialis et formalis, cum sit necessario posterior (s) Secundo probat idem ibi : Aliter probantur eaedem consequentiae. Et litter: clara est. Causae enim intrinsecae, ut ma-Ieria et forma, possunt dupliciter intellig causari; aut quantum ad entitatem earun propriam; aut quantum ad aliquem respe ctum, puta, quod materia dicatur actu materialiter causare compositum intrinsece, et forma dicatur actu causare formaliter compositum intrinsece. Primo modo causantur a solo Deo, loquendo de materia, quia ipsa immediate creatur, ut patet a Doctore in 2. d. 12. q. 2. Forma vero causatur ab agente naturali, non tamen causatione distincta a causatione compositi, ut patet a Doctore in 2. dist. 17. Secundo modo materia et forma semper causantur ab agente: non enim materia habet quod posset materialiter causare, nisi ab agente, inducente formam in materiam, qua inducta, tam forma quam materia dicuntur causare intrinsece compositum, sed de hoc erit sermo in 4. dist. 1. quaest. 1. Si ergo tam materia quam forma non sunt causae intrinsecae, nisi ab efficiente moto a fine; ergo causalitas efficientis erit simpliciter prior causalitate materiae et formae, et per consequens si A sit causatum a materia et forma intrinsece; ergo ab aliquo efficiente priori, a quo tam materia quam forma dependent in causando, et per consequens si primum effectivum esset causatum intrinsece a materia et forma, haberet aliud efficiens prius, et sic primum effectivum non esset primum.
(t) Tertia conclusio. Hic probat Doctor quod primum effectivum est in actu existens. Haec littera clara est usque ibi: Et ipsum potest esse, sicut patet ex quinta ratione posita ad A. Quod primum effectivum possit esse, probatur ex quinque rationibus, quibus probat esse statum in causis essentialiter ordinatis, et ad probandum quod primum effectivum sit in actu, illae quinque probationes sumuntur ex contingentibus. Prima sic : Universitas causatorum est causata, et actu existens; ergo prima causa a qua dependet, est existens, patet, quia non existens nihil realiter potest causare, et sic pertractentur aliae rationes sequentes. Vel si accipiantur de natura, et quidditate et possibilitate sunt ex necessariis, id est, si illae quinque rationes sic pertractentur, non arguendo de actuali existentia, sed de possibilitate, illae rationes procedent ex necessariis, ut si sic arguatur : Universitas causandorum est effectibilis; ergo ab aliquo, vel a nullo, vel a se, et sic de aliis.
(u) Ergo effectivum simpliciter primum potest esse a se ;ergo est a se. Haec littera usque ibi: Istud ultimum, etc. et deducitur sic : Cui repugnat esse ab alio, si potest esse (hoc dicit propter ens impossibile, cujusmodi est figmentum) potest esse a se, patet, quia non ab alio, cum sibi repugnet esse ab alio. Et si potest esse a se; ergo est a se. Probatur consequentia sic : Si A potest esse a se, aut ergo ab aliquo quod non est ipsum A; aut ab aliquo quod est ipsum A; aut a nullo. Non primo modo, quia supra probatum est, quod sibi repugnat esse ab aliquo, alio a se. Non secundo modo, quia idem causaret seipsum, et nihil est quod gignat seipsum, ut, inquit, Augustinus primo de Trin. Non tertio modo, quia illud quod in se nihil est, non potest aliquid realiter causare; sequitur ergo, quod si primum effectivum potest esse a se, ergo est a se, id est, quod est essentialiter quaedam entitas necessaria, quae est sua existentia, quae nec ab alio, nec a seipsa, nec a nullo dependet, sed est in se talis: littera sequens est satis clara, ut patet intuenti.