REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
An habenti charitatem necessarium sit diligere proximum ?
Doctores citati quaest, praecedenti.
Dico quod charitas est habitus, quo habens eam Deo est carus, et Deus sibi. Sed gratia est habitus, quo homo est gratus Deo, licet eodem sit carus Deo, et e converso. Possibile tamen est Deum esse carum sibi amore, qui est zelus, ut esset proprius sibi, ita ut esset zelotypus, et nollet habere condilectum, hoc est, nollet alium praeter se diligere Deum, sed iste amor non est rectus. Probatio, Deus est commune bonum ; ergo natus est esse bonum mihi et aliis, quia est infinitus ; igitur volens Deum, qui debet esse commune bonum pluribus, esse proprium sibi et non alii communicari, inordinate vult.
Item, iste amor zeli non esset perfectus, nec amor aliquis quousque diligens vult habere condiligentem eum, cujus amor sit sibi gratus, sed est amor inordinatus, quia secundum Augustinum 8. de Trinit. cap. 3. Non est amor perfectus nisi diligens velit habere condiligentem ; igitur, cum charitas non sit inordinata, quia infunditur a Deo, qui habet charitatem proprie, vult habitualiter Deum diligi ab omni alio, cujus amicitia est Deo grata. Si enim diligo aliquem, volo eum diligi ab omni eo, a quo vellem ego diligi, nec vellem eum diligere aliquem, quem ego nolo diligere. Et tunc habentem charitatem, necessarium est diligere proximum habere charitatem, eo quod non illius tantum est amicitia Deo grata. Unde necesse est habentem charitatem diligere proximum habitualiter in sensu comparationis, nam charitas est habitus inclinans ad dilectionem proximorum.