Ambrosius. Post divitem qui cruciatur in poenis subicit praeceptum veniae largiendae his qui se ab errore convertunt, ne quem desperatio non revocet a culpa; unde dicitur attendite vobis. Theophylactus.
Quasi dicat: necesse est scandala contingere; non tamen necessarium est vos perire, si peccaveritis; sicut non est necesse oves perire lupo veniente, si vigilet pastor. Et quoniam multae sunt scandalizantium differentiae: quidam enim sunt insanabiles, quidam sanabiles; ideo subiungit si peccaverit in te frater tuus, increpa illum; et si poenitentiam egerit, dimitte illi. Ambrosius. Ut neque difficilis venia, nec remissa sit indulgentia: neque austera percellat invectio, vel conniventia non invitet ad culpam; unde et alibi dicitur: corripe ipsum inter te et ipsum solum: plus enim proficit amica correctio quam accusatio turbulenta. Illa pudorem incutit, haec indignationem movet. Servetur potius quod prodi metuat qui monetur: bonum quippe est ut amicum magis te qui corripitur credat, quam inimicum: facilius enim consiliis acquiescitur quam iniuriae succumbitur. Infirmus custos diuturnitatis est timor, pudor autem bonus magister officii: qui enim metuit reprimitur, non emendatur. Pulchre autem posuit si peccaverit in te: non enim est aequa conditio in deum hominemque peccare. Beda. Intuendum est autem, quia non passim peccanti dimittere iubet, sed poenitentiam agenti: hoc enim ordine scandala declinare possumus, si nullum laedamus, si peccantem zelo iustitiae corripimus, si poenitenti misericordiae viscera pandimus.
Theophylactus. Sed quaereret aliquis: si cum pluries indulserim fratri, iterum fit nocivus, quid agendum est secum? ideo quaestioni huic respondens subdit et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te dicens: poenitet me, dimitte illi. Beda. Septenario numero non veniae dandae terminus ponitur, sed vel omnia peccata dimittenda, vel semper poenitenti dimittendum praecipitur: solet enim saepe per septem, cuiusque rei aut temporis universitas indicari.
Ambrosius. Vel quia septima die requievit deus ab operibus suis, post hebdomadam istius mundi requies nobis diuturna promittitur, ut quemadmodum mala istius mundi opera cessabunt, ita etiam vindictae severitas conquiescat.