Ex hoc autem apparet quod / deus / in humanis actibus / aliqua / rectitudinem / requirit / habent / non solum quasi sint lege posita, sed secundum naturam. Homines enim / humani enim actus iudicio subduntur, et non solum iudicio hominis. Eiusdem autem est iudicare et legem imponere.
Habet / igitur humani actus / regulantur lege divina / rectitudinem habent non solum ex / lege / positione legis humanae, sed etiam ex ordine legis divinae. Illud autem est unicuique naturale quod / a deo / sibi / confertur / ex ordinatione divina debetur, per quam tota natura subsistit. Sunt igitur aliqua / in / humanis actibus recta secundum naturam, et non solum quasi lege posita.
Quod lege divina non exigitur aliquid ab homine propter utilitatem dei, sicut / est / legibus tyrannorum.
Ex hoc autem apparet quod deus aliter requirit ab homine quales sint actus eius, quam homines hominibus praesidentes. Quidam enim homines tyrannice praesunt, quod sibi utile est, non autem quod subditis, ab eis requirentes. Quod quidem deo non competit. Ea enim quae ab homine requirit, sunt naturaliter recta et homini convenientia.
Hoc autem ab aliquo requirere quod ei conveniens est, ei utile est a quo requiritur, non ipsi requirenti. Patet / igitur / quod / deus ab homine non suam utilitatem, sed hominis quaerit. Item. Ei cui nihil potest accrescere vel deperire, nihil potest esse utile vel nocivum. Deo autem nihil potest accrescere vel deperire: quia immutabilis est, et summam totius bonitatis in seipso habens. Non igitur aliquid ab homine requirit propter propriam utilitatem, nec aliquid ei prohibet propter suum damnum. Hinc est quod dicitur iob XXXV, si peccaveris, quid ei nocebis? et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra illum? porro si iuste egeris, quid donabis ei, aut quid de manu tua accipiet? considerandum tamen est quod requiritur ab homine ut gloriam dei quaerat,/ ut etiam?/ secundum illud apostoli, omnia in gloriam dei facite. Quod non dicitur quasi aliquid gloriae quam deus in seipso habet per opera nostra possit accrescere, sed secundum hoc / in / gloriam eius / a no- / augeri dicitur / aliquid accedere dicitur, quod gloria eius participatur a pluribus, vel etiam pluribus manifestatur: quod quidem participantibus et cognoscentibus utile est, deo autem nihil accrescit.
Similiter autem aliqui contra deum facere dicuntur, non quia deo aliquod inferant nocumentum, sed quia contrarium agunt rectitudini quam deus imposuit homini. Quod quidem non deo, sed ipsi homini nocet. Dicuntur etiam homines deum offendere, non quia ipsum contristant, sed quia contra proprium / hominis / bonum agunt, quod dei voluntate homini statutum est. Vel etiam hoc ad affectum hominis referri potest, qui quantum in ipso est deum contristat / aut contra eu- / qui contristari non potest, aut contra eum agit cui nihil potest nocere.
Quod etiam nomen dei propter homines blasphematur, non in nocumentum dei cedit, sed hominum qui deum contemnunt.
Quod lege dei non requiritur ab homine solum ut sit bene ordinatus ad alios, sicut legibus regum iustorum.
Non solum autem divinum regimen tyrannorum regimini dissimile est, qui propriam utilitatem a subditis expetunt, sed etiam multum differt a regimine regum qui subditorum utilitatem intendunt. Reges enim ad socialem vitam inter homines conservandam constituuntur: unde publicae personae dicuntur, quasi publicum bonum procurantes. Propter quod leges ab eis positae homines dirigunt secundum quod ad alios ordinantur. Ea igitur quibus commune bonum non promovetur nec derogatur, humanis legibus neque prohibentur neque praecipiuntur. Deus autem non solum regendae multitudinis curam habet, sed / unumquemque / etiam de unoquoque / curat secundum / bon- / id quod / sibi / ei / secundum se bonum est: est enim naturae conditor et gubernator, cuius bonum non solum in multitudine, sed etiam in unoquoque secundum seipsum salvatur. Unde / praecipit ergo et prohibet non solum illa quibus homo ad alium ordinatur, sed etiam ea quibus secundum se bene vel male / disponitur / disponatur. Hinc est quod apostolus dicit, I Thess. IV, haec est voluntas dei, sanctificatio vestra.