LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
Qualiter motus partium procedit a principio motivo ad ipsum, et qualiter est de parte in partem ?
Quia autem diximus in partibus quibusdam istos motus fieri, et a quibusdam sicut ab organis sensuum hos motus inchoari, ideo oportet scire, quod motus qui in principio sunt in quibusdam partibus, rationabiliter a quodam sicut a principio accidunt, eo quod omnis multitudo eorum quae unius generis sunt, ad unum aliquod principium habet reduci. A principio igitur, quod omnium quae moventur principium est, venientes, sic deinceps de parte in partem veniunt. Primo enim oportet movere in motu principium totius ordinis moventium et motorum. : quia non nisi in virtute primi principii movent alia. De hoc ponemus figuram, et ostendemus, quod motus qui sunt secundum singula elementa sive litteras, quae signa sunt partium motivarum, veniunt ad principium quod primo movet, et sic veniunt ad alia membra omnia a principio moto prius et permutato. Hujus autem causa est quam diximus, quod principium est multae potentiae sive
virtutis, vel, ut magis proprie loquamur, est multiplex in virtute et potentia, sicut omnis forma est multarum .potentiarum, per hoc quod multis instrumentis materialibus attribuitur, sicut una et eadem ars architectonica alterius est virtutis in serra, et alterius in securi, et alterius in dolabro, et sic de ascia, et terebro, et omnibus aliis instrumentis.
Propter quod si principium quod est sicut cor, ponamus in medio esse quod significetur per a, et dicamus quod b aliqua pars sit sicut sensuum organa, et c autem sit sicut organa motiva, dicemus quidem quod b sensus sive sensibili forma est principium B sive motus sensibilis : et id quod c quod est forma movens, est principium c, hoc est, motus voluntatis per membrum unum sive per plura : ambo autem, hoc est, sensibilis forma sive sensibilis alteratio, et forma motus vel delectationis aut tristitiae alteratio erunt principia amborum dupliciter, scilicet quod aut sensibilis alteratio sit principium sensus, et delectatio aut tristitia sit causa motus, aut ad invicem quod sensus alteratio sit causa motus, et delectatio sit causa sensus vel imaginationis alicujus : venit permutatio aliquando ex B et in b, et etiam aliquando deficit venire ex b in c.
Amplius motus quidem iste ab his aliquando a partibus veniet ad a quod est sicut principium universale in medio locorum dispositum : et tunc veniet a partibus ad a tamquam ad principium : aliquando autem veniet ab a quod est principium, ad c aut ad b sicut ad partes motas, sicut dicimus quod motus venit aliquando a sensuum organis ad cor : aliquando autem moventur localiter sensuum organa a corde.
Quoniam autem aliquando quidem delectabilibus vel contristabilibus intellectis, aut quocumque modo apprehensis motus ille quem rationis dicimus esse aut voluntatis, aliquando fit in partibus quae sunt organa aliorum motuum : aliquando autem non fit: oportet etiam hujus nos assignare causam. Dicimus igitur quod hujus causa est, quod apprehensione facta aliquando in membris a formis apprehensis est passiva materia : aliquando autem non est, aut non est tanta quod movere possit membrum, sicut supra diximus de motu qui est de testiculo : aliquando etiam non est talis dispositionis, quod a forma apprehensa moveri possit, sicut diximus supra de frigidis, qui ad coitum non moventur, etiam quantumcumque formas venereas apprehendant. Figura igitur quam descripsimus est haec, quae subscripta est.
B B
A C C
De partibus igitur motus singulorum animalium, et de anima movente, et de communi causa motus dictum est a nobis hic. Alibi autem diximus de sensu et sensato, et de somno et vigilia, et de aliis potentiis et passionibus et operibus ani-