CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De proprietatibus magnanimi secundum comparationem ad ea quae consequuntur magnanimum.
De proprietatibus autem magnanimi est, quod non sit microchindunos : ne- que philochindunos : eo quod honorat ut sibi magna et condigna : sed est megalochindunos et oligochindunos. Microchindunos enim est pro parvis etiam periclitatus : AdminBookmark enim est par-
vum, et AdminBookmark periculum. Phitoehindiu-nos autem stultus amator periculi, AdminBookmark enim amor est et AdminBookmark periculum. Et
talis non est magnanimus : eo enim quod magnis se dignificat, pro parvis non periclitatur : eo quod sicut magnum se dignificat, periculum non amat, ne se de facili perdat. Megalochindunos autem dicitur a AdminBookmark quod est magnum. Lo autem ar- ticulus est praepositivus, et AdminBookmark peri-
culum. Et talis est magnanimus : propter quod oligochindunos dicitur ab AdminBookmark quod est paucum : pauca enim sunt vel magna pro quibus periclitetur. In talibus enim magnis etiam vitae propriae non parcit magnanimus. Reputat enim quod etiam vivere omnino sit sibi indignum, si non possit benefacere secundum virtutem. Periculo enim mortis exponit vitam pro bono virtutis : eo quod bonum virtutis magis reputa bono vitae : et in
tali casu non parcit vitae, reputans quod tunc mors sit sibi utilior quam vita, velut non sit sibi dignum omnino vivere, cum non possit per vitam perficere et benefacere secundum virtutem. Propter quod Tullius laudat puerum mortem subeuntem antequam natalibus suis indigna faceret : et laudatur Eleazarus qui mortem amarissimam subiit, antequam canitiei suae omni reverentia dignae, indigna se committere simularet .
Adhuc autem magnanimi est verecundari beneficiatum ab aliquo. Benefici ans enim superexcellens est in quantum hujusmodi : beneficiatus autem excessus, et ideo minoratus. Diximus enim quod magnanimus magnis se dignificat. Ejusdem autem moris est magnis dignificari et parvis indi gnificar i. Si autem aliquando beneficiatur ab aliquo, tunc retributivus est plurimi ultra quam recipit in beneficio. Ita enim excessor et debitor constituitur, qui incepit beneficium, et erit bene passus a magnanimo : eo quod ultra quam impendit, plurima receperit.
Et ex hoc ulterius sequitur, quod quia magnanimus, semper magna meditatur, videntur magnanimi in memoria habere eos semper quibus benefecerunt : quia benefacere magnanimum et beatum est. Eos autem a quibus bene passi sunt, non multum reducunt ad memoriam : bene enim pati ab aliquo indigere et memorari est : et ejusdem moris est magnis se dignificare et de minorantibus erubescere. In beneficentia autem, quae secundum Senecam conditio liberalitatis vel magnificentiae est, e converso se habet : beneficus enim beneficii impensi non recordari debet, ne pecuniam venari videatur.
Qui autem recipit beneficium, oblivisci non debet, ne vitium ingratitudinis incurrat : generaliter enim qui ut beneficiatus bene patitur ab aliquo, minor eo est qui facit beneficium. Magnanimus autem semper excellere vult dignificando seipsum : et ideo delectabiliter audit, quod alios beneficiavit : indelectabiliter autem quod beneficiatus est. Propter quod et apud Homerum , Thetis dea aquarum non dicit et recitat beneficia quae impenderit Iovi, eo quod Iovem magnanimum reputabat, qui de impensis sibi beneficiis verecundaretur. Quae forte si memoraret apud ipsum, suae petitionis non sequeretur effectum.
Fabula enim haec est, quod Achilles dixit ad Thetidem : Multoties te patris in domibus audivi orantem quando dixisti denigranti nunes filio Saturni, ubi in immortalibus indecentem perditionem judicare, supple, dixisti, quando ipsum, scilicet Jovem colligare Olympii, id est, coelestes volebant alii. Erat videlicet et Poseidon , et Pallas Atheniensis. Sensus est, quod aliquando superi conspiraverunt adversum Jovem quem Thetis liberavit : et hoc est quod dicit Achilles, quod Thetidem in domibus patris, hoc est, Saturni qui pater est Jovis. Domus autem ejus sunt in coelo duae, scilicet Capricornus et Aquarius, in quibus Thetidem audivit orantem Achilles : quia Capricornus frigiditate condensat humidum, Aquarius autem humida causalitate resolvit ut fluat : et ideo Thetis filio Saturni, hoc est, Jovi qui habet denigrare nubes, has orationes dixit, hoc est, ad venerationem ejus composuit : quia per effectum Aquarii humiditatem ministravit, et per effectum Capricorni ministratam denigravit. Humidum enim aereum condensatum nigram efficit nubem. Haec autem dixit Thetis, ubi judicare voluit indecentem perditionem
Jovis in immortalibus, hoc est, inter immortales tractatam. Jupiter enim calido et humido omnia fecundat : cujus effectum Phaeton cum patre Sole nitebatur destruere. Si enim Thetis per nigrantes nubes auxilium non praestitisset, quando omnes Olympii Jovem colligare nitebantur : praecipue tamen Hera quae dea aeris est, et Poseidonqui Deus maris est, quia II AdminBookmark idem est quod potum da ei, et dicitur II AdminBookmark quasi potum danssoli . Pallas autem Atheniensis dea sapientiae cum aliis juraverat : ita quod Deus maris potum nullum ministraret, et dea aeris humiditati per aerem viam non daret : et sic effectus Jovis periret. Quod totum Thetis dissolvit humiditatem ministrans : et sic excludens machinationem superiorum contra Jovem. Haec autem omnia beneficia Thetis non commemorata est coram Jove, ne magnanimo Jovi suam ad memoriam reduceret minorationem : sed tantum dicto ostendit dicens : " 0 Jupiter, optime pater, si aliquando jam in praeterito inter immortales tibi profui vel sermone vel opere, non beneficium impendens feci, sed his quae debui multa pauciora : multo enim majora a te mihi saepe impensa sunt. "
Sic etiam Lacones vel Lacedaemones, quod idem est, multo inferiores existentes Atheniensibus, volentes Athenienses auxiliatores habere et pugnatores contra inimicos, non recitant computando beneheia quae fecerunt Atheniensibus, ne inmorando eos contra se provocarent : sed potius glorificabant ea quae ab Atheniensibus receperant, ut ad similia provocarent. Hoc autem recitat Callisthenes in primo libro Elivocorum, quod scilicet Thebaeis aliquando Laconicum territorium hostiliter intrantibus, Lacedaemonii miserant ad Athenienses, deprecantes ut secum pugnarent contra Thebaeos, sic dicentes,quod " quaecumque Lacedaemonii bene fecerunt Atheniensibus,hoc Lacedaemonii obliti sunt, volentes et quasi ex debito hoc fecisse reputantes : quodcumque autem passi sunt bene ab Atheniensibus, horum semper recordati sunt. " Hoc autem dixerunt, ut Athenienses tamquam magnanimos ex hoc magis ad auxiliandum et compugnandum secum provocarent. Sic igitur Thetis non recitat beneficia quae fecerat Iovi : neque Lacones recitant beneficia ad Athenienses, sed potius recitant ea quae bene passi sunt ab eis.
Magnanimi etiam proprium est nullo indigere, hoc est, nullo indigentem se
ostendere tamquam aliena suffragia men- di cantem : et si quinque ostendat, vix facit et in magnis et arduis causis, in quibus omnis homo alieno indiget consilio. Indigere enim minorationis est. Adhuc autem magnanimi est ministrare prompte, sive in sumptibus, sive in donationibus non quidem ut liberalis, vel magnificus, communicationis vel magnitudinis gratia: sed quia potius ministrare magnitudinis est et dignitatis, ministrari autem parvificae et pusillanimitatis. Adhuc autem magnanimi proprium est ad eos qui in dignitate et bonis fortunae sunt constituti, secundum veritatem magnanimum esse et magnum se ostendere. Ad mediocres autem esse moderatum, ne a magnitudine terreat moderatos. Magnos enim excellere secundum dignitatem, difficile est et venerabile. Mediocrem autem excellere, facile est : et ideo non est circa hoc virtus. Et in illis quidem qui magni sunt, venerari non est invirile, sed potius strenui et constantis in virtute animi : inter humiles autem personas venerari non tantum indignum est, sed etiam onerosum. Quemadmodum forti onerosum est si ad imbecilles fortis dicatur. Talis enim non est virtutis determinatio, sed potius et ultimum et optimum.