PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
ENARRATIO.
" Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum : et hic diffamatus est apud illum, quasi dissipasset bona ipsius.
Et vocavit illum, et ait illi : Quid hoc audio de te ? Redde rationem villicationis tuae: jam enim non poteris villicare. "
Hic incipit determinare de merito electionis et reprobationis.
Tangit autem hic quatuor, et opposita eorum quatuor : in quorum primo tangit misericordiam in pauperes esse meritum electionis, et obdurationem avariliae meritum esse reprobationis. Et hoc facit in capitulo isto.
In secunda autem parte tangit Gdem operantem per dilectionem esse meritum electionis, et incredulitatem oppositam esse causam reprobationis. Et hoc facit in capitulo XVII.
In tertia autem parte tangit perfectio nem observationis mandatorum esse causam electionis, et inobedientiam esse causam reprobationis.
In quarta autem parte ostendit bonum usum commissi doni esse causam electionis, et malum usum ejusdem esse causam reprobationis. Et haec per ordinem determinantur in quatuor capitulis.
In isto autem capitulo duo facit. Primo enim loquitur de causis electionis, et reprobationis secundum misericordiam eleemosynae corporalis, quae est de bonis fortunae. In secunda autem loquitur de misericordia, et obduratione in eleemosyna spirituali, quae est in remissionc debili inimicorum : ubi determinat de vitatione scandali, et dimissione debiti ejus qui peccavit in aliquem.
In prima harum partium tangit tria: in quorum primo tangit qualiter per suffragium pauperum quis possit eligi: in secundo autem, qualiter per indurationem oppositam ad pauperes aliquis merito debeat reprobari, occasionem accipiens a Pharisaeis, qui haec audiebant, et erant avari. In tertio autem, parabola divitis et Lazari ostendit haec, ita ut dictum est, se habere per exemplum.
In prima harum partium tangit duo, in quorum primo exemplarem inducit doctrinam de villico, qui de commissis sibi bonis fecit in tabernaculis se recipi: in secundo, a simili ratione inducit, quod qui vult eligi ad regnum, simile aliquid debet efficere de bonis fortunae.
In prima doctrina exemplari tria inducit, in quorum primo determinat de exactione rationis a villico : in secundo, tangit sagacitatem villici, reprobationem suam praecaventis : in terlio autem inducit adaplationem hujus similitudinis.
Adhuc autem in prima harum tres sunt paragraphi: in quorum primo dicit sapientiam et abundantiam villicum habentis : in secundo, diffamationem villici bona domini dissipantis: in tertio autem, exactionem rationis.
De primo dicit:
" Homo quidam. "
Describit autem hunc a natura, qua erat praeditus. Et cum, sicut dicit Philosophus, humo sil solus intellectus, sapientia iste homo fuit praeditus. Psal. IV, 7: Signatum est super nos lumen vullus fui, Domine, hoc est, lumen sapientiae tuae insignitum est nobis. Et ideo homo est rationale animal per naturam. In hoc enim creatus est homo ad imaginem et similitudinem divinam. Et iste est honor hominis in quo est creatus.
Hic
" Erat dives. "
Et est descriptio a fortuna. Hic enim signiGcat eum, qui dives est in omnes, qui invocanl illum . II Paralip. IX, 22: Magnificatus est Salomon super omnes reges lerrae prae divitiis et gloria.
" Qui habebat villicum. "
Describitur hic a ministro. Villicus autem dicitur villae custos, quia custodit reditus villarum ad domus procurationem, ut domus in abundantia permaneat : et ideo graeco nomine AdminBookmark hoc est, dispensator domus vocatur : et significat eos, quibus rerum temporalium dispensatio est credita. I ad Corinth. IV, 1 : Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Isa. lxi, G : Ministri Dei nostri dicetur vobis. I Petr. IV, 10 : Unusquisque sicut occepit gratiam, in alterutrum illam administrantes.
" Et hic diffamatus est apud illum. "
Ecce diffamatio. Differt autem diffamatio ab infamia : quia diffamatio est bona fama vel mala, longe lateque dispersa. Et notatur in hoc sapientia hujus patrisfamilias : quia non cito credidit contra eum, quem fidelem existimavit, nisi prius longe lateque a gravibus personis fama dispergeretur : sicut Dominus fecit de Sodomitis, qui descendit ut videret si opere compleverint hoc, quod lama longe lateque clamavit de eis . Hoc enim vocatur fama clamans, longe lateque dispersa. I Reg. II, 24 : Non est bona fama, quam ego audio, scilicet de vobis. Tales enim ministri magnorum virorum extorquere consueverunt ab hominibus, et dissipare cum satellitibus suis ea quae extorquent : et ideo fama de eis velociter currit. Genes. VI, 4 : Isti sunt potentes a soeculo viri famosi, supple,de mala fama.
" Quasi dissipasset bona ipsius, "
Quia et male congregavit, homines colentes bona depauperando, et sic terra remansit inculta : et ea quae male congregavit, sicut Nemrod , male expendit, et sic bona domini non auxit, et sic omni modo dissipavit. Psal. CXXXVI, 7 : Dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea. Isa. iii, 12, 14, conqueritur ipse paterfamilias, dicens : Populum meum exactores sui spoliaverunl.... Et rapina pauperum in domo veslra. Et iterum, ibidem, v. 15: Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis ? Sic ergo iste est diffamatus. Et beatus paterfamilias, apud quem minister sic et de hoc potest infamari. Apud enim tyrannos nostri temporis haec est optima fama ministri, si multos spoliet, et terrarum sit vastator : dummodo domino cuncta subjiciat: sicut minister Nabuchodonosor Holofernes, Judith, II, 6 : Non parcet oculus tuus ulli regno, omnemque urbem munitam subjugabis mihi. Isti sunt Nemrothitae, qui robusti venatores pauperum sunt coram Domino . Eccli.XIII, 23 : Venalio leonis, onager in eremo : sic et pascua divitum sunt pauperes. Hic autem optimus paterfamilias hoc reputat honorum suorum disssipationem. Per tales enim fit quod dicitur, Isa. XXIV, 1: Ecce Dominus dissipabit terram, et nudabit, hoc est, nudari permittit, eam, et affliget faciem ejus, et disperget habitatores ejus. Et, post pauca, v. 3 : Dissipatione dissipabitur ierra, et direptione praedabitur.
" Et vocavit, etc. "
Hic commendatur paterfamilias de justitia : quia licet fama laboraret contra eum, tamen noluit eum condemnare, nisi prius vocatum audiret.
Et hoc est quod " vocavit eum. " Joan.VII, 51 : Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso.
" Et dixit ei, " objiciens quod fama resperserat. " Quid hoc, " hoc est: Cum tu sis minister justitiae, quare contrarium " de le audio. " Sapient. VI, 5 : Cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiae, neque secundum voluntalem Dei ambulastis. Auditus autem iste est de clamore eorum, qui a talibus opprimuntur, sive sint villici clerici, qui sacramenta in lucrum convertunt, sive saeculares secularium ministri principum. Jacob. v, 4: Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones veslras, quae fraudata est a vobis, clamat, et clamor eorum in aures Domini Sabaoth introivit, et clamat esse fraudatum coram Domino. Eccli. xxxv, 17 : Non despiciet preces pupilli, nec viduam, si effundat, scilicet coram illo, loquelam gemitus. Et iterum, ibidem, vv. 18 et 19 : Nonne lacrgmae viduae ad maxillam desccndunt, et exclamatio ejus super deducentem eas ? A maxilla enim ascendunt usque ad caelum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis.
A talibus ergo clamoribus provocatus dominus dicit :
" Quid hoc audio de te ? Redde rationem. "
Duo dicit, in quibus iste dives commendalur : prudentiam scilicet in audienda ratione, et constantiam in mali miuistri amotione.
De primo dicit:" Redde rationem, " hoc i est, computationem ratiocinii, " villicationis tuae." Sapient. VI, 8 : Quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Allissimo, qui inlerrogabit opera veslra, et cogilaliones scrulabilur. Villicatio autem ista, de qua quaeritur ratio, est commissio, vel vitae in omnibus, vel officii in quibusdam, vel potestatis in aliquibus, vel Ecclesiae, vel curae animarum, vel dominatus, sive cujusque alterius vobis commissi. Hanc autem allocutionem facit nobis Deus, aliquando per
lnspirationem cogitationis in corde, aliquando per ilagellumj aliquando per benoGcium, aliquando per Doctorem extrinsecum. Matth.XVIII, 23 : Assimilatum est regnum caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. Matth. XII, 36 : Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. Hoc dixit Scriptura articulorum manus scribentis in pariete, Daniel. v, 2b et seq., Mane, Thecel, Phares. Numeratum, ponderatur divisum. Numeratum in ratione dispensationis, ponderalum secundum pondus bonae vel malae intentionis, divisum ab ipso secundum exigentiam iniquae operationis. Ideo dicit, Matth, v, 25 et 26 : Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo : ne forte tradal te adversarius judici, et judex tradat te ministro, et in carcerem mittaris. Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem. Sic ergo redde rationem. Matth, XVIII, 28 : Redde quod debes.
" Jam enim non poteris villicare. "
Ecce constantia. Non enim fecit sicut nostri teraporis Praelati faciunt, qui partem praefationis vel exlorti a ministris accipiunt, et iterum extorquere permittunt. Sed iste depositionem confirmavit, ne iterum populum torqueret. Proverb. VI, 34 et 35 : Zelus et furor viri non parcet in die vindictae, nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiel pro redemptione dona plurima. Job, XLI, 3 : Noti parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum composilis. Potentia ad impetrandum verba sunt, quae sic sunt composita, quod possunt et valent inducere ad impetrandum. Iste ergo constans est, et malum deponit ministrum. Isa. XXII, 19 : Expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te.
" Ait autem villicus infra se : Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem ? Fodere non valeo, mendicare erubesco.
Scio quid faciam, ut cum amotus fuero a villicationo, recipiant me in domos suas. "
Hic tangitur providentia, in qua laudatur villicus. Non enim laudatur de iniquitate, sed de providentia sui : sicnt saepe bonae proprietates inveniuntur in malis, sicut dicit Dionysius.
Tangit autem hic septem, in quibus laudatur istius prudentia villici: quorum primum est rerum futurarum apud se pertractatio : secundum, dubiorum diligens inquisitio : tertium, periculi sui in depositione ab officio solers praevisio : quartum, sui ad alium actum, quo necessaria conquireret, nulla dispositio : quintum autem faciendorum certa diffinitio : sextum rationis utilis ad facienda adhibitio : septimum autem, eorum quae sic diffiniuntur efficax per opus impletio. Et haec septem per ordinem jacent in Littera.
De primo dicit Evangelista :
" Ait autem villicus intra se. "
Apud se futura sibi convenientia pertractans et disponens. Hoc enim sapienlis est, prius omnia apud se pertractare, et examinare. Job, v, 27 : Ecce hoc, ut investigavimus, ita est. Quod audilum, mente pertracta. Sic enim pertractavit apud se quod audivit a domino. Psal. cxviii, 11: In corde meo abscondi eloquia tua. Psal. lxxvi, 7: Meditatus sum nocte cum corde meo.
" Quid faciam ? "
Ecce dubiorum inquisitio et discussio. Job,XXIX, 16 : Caitsam quam nesciebam, diligentissime investigabam. Discussio enim et investigatio aperiunt dubia. Daniel. XIII, 22 : Angustiae sunt mihi undique. Ad Philip. I, 22 : Quid eligam ignoro.
" Quia dominus meus aufert, etc. "
Ecce periculi sui solcrs praevisio. Gregorius : " Minus enim jacula feriunt quae " praevidentur. Et nos tolerabilius mun-" di mala suscipimus, si contra haec per " clypeum providenliae praemunimur. " Ideo stultus reprehenditur, Proverb. VII, 22 et 23: Ignorans quod ad vincula stultus trahalur, donec Iransfigat sagilla jecur ejus: velat si avis festinet ad laqueum, et nescit quod de periculo animae illius agilur. Dominus enim jus et voluntatem habet auferendi, et ipse jam conscientia dictante villicationem per malum demeruit meritum. Isa. XIV, 20 : Non vocabilur in aeternum semen pessimorum. Ideo enim, quia dominantes vitam demerentur, dicitur, Eccli. x, 11 : Omnis potentatus brevis vila. Proverb. xxvn,24: Non habetis jugiter potestatem.
" Fodere non valeo. "
Hoc dicit sui ad alium acquisilionis actum nullam videris esse dispositionem. Et de actu quidem laboris dicit: " Fodere non valeo " terram in agro vel vinea. Eccle. IX, 10 : Nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo in properas. Joan, IX, 4 : Me oportet operari opera ejus qui misit me dum dies est: venit nox, quando nemo potest operari. Ad Galat. VI, 10 : Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes : quia amoti a villicatione, operari et fodere non valemus.
" Mendicare erubesco. "
Erubescentia enim est mendicare. Sed destituta villicatione, nemo mendicanti dabit, ex quo dives epulo a patre misericordiarum Abraham guttam aquae obtinere non potuit . Eccli, XL, 29 : Fili, in tempore vilae tuae ne indigeas : melius est enim mori quam indigere. Fatuis etiam virginibus mendicantibus oleum, a consodalibus prudentibus virginibus denegatum est . Quia non in tempore congruo misericordiam petierunt. Proverb. xx, 4: Mendicabit aeslale (futurae sereuitatis) et non dabitur illi. Sic ergo praevidet ad actus talis acquisilionis se non osse dispositum.
" Scio quid faciam. "
Ecce faciendorum certa diffinitio. Scientia enim necessariorum et cetorum est acceptio. Et hoc quidem convenit Sanctis, quando cerlificantur ex consilio sancti Spirilus. Isa. IX, 6 : Vocabilur Admirabilis, Consiliarius. Isa. XLVI, 10 : Consilium meum slabit, et omnis volunlas mea fiet. Eccli, XXXII, 24 : Fili, sine consilio nil facias, et post factum non paenilebis.
" Ut cum amotus fuero, etc. "
Ecce rationis ulilis ad facienda adhlbitio.
" Recipiant me in domos suas. "llli scilicet, quibus ex alieno benefecero in hunc modum. I Reg. xx, 14, dixit Jonathas ad David: Si vixcro, facies mihi misericordiam Domini. Sic Raguel recipiens Tobiarn juniorem in domum suam, dixit: Benedictio sit tibi, fili mi, quia i boni et optimi viri filius es, et facientis eleemosynas . Eccli. XXIX, 20 : Gratiam fidejussoris ne obliviscaris : dedit enim pro te animam suam. Eccli. XIV, 15 et 16 : Nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione Fortis ? Da et accipe,et justifica animam tuam. Fidejussor enim quidam est similia recipiendi in fu- turum, beneficiuiu impensum. In divisione enim sortis dat et accipit, qui dat, ut primo secundo ab eodem Lene ficium repensum accipiat.
" Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo : Quantum debes domino meo?
At ille dixit : Centum cados olei. Dixitque illi: Accipe cautionem tuam: et sede cito, scribe quinquaginta.
Deinde alii dixit: Tu vero quantum debes? Quiait: Centum coros tritici. Ait illi: Accipe litteras tuas, et scribe octoginta.
Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia filii hujus saeculi prudenliores filiis lucis in generatione sua sunt. "
Ecce ejus, quod diffinivit, per opus impletio. Multi enim sunt qui optime consiliantur, et non faciunt per opus. Hic autem et prudens fuit in consilio, et efficax in opere.
Dicit autem hic duo: primo quidem quod vocavit debitores: secundo autem quod rationabiliter debita diminuit eis.
De primo dicit: " Convocatis itaque. " Omnes simul convocavit: ut si unus negare debitum vellet, hoc facere coram altero non auderet, et ut ab aliis convinceretur.
" Singulis debitoribus, " hoc est, qui reditus annuos domino solvere de terris debebant. Matth, XVIII, 24: Cum caepisset rationem ponere, oblatus est unus qui debebat ei decem millia latenta. Luc. VII, 41 : Duo debitores erant cuidam faeneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. Ex omnibus enim commissis, et omissis, et contra prohibitionem perpetratis, Deo sumus debitores. Et hi Praelati, quibus commissi sumus, rationem in judicio paenitentiae de nobis audiunt, et quan- tum onera nostra ex discretione et misericordia diminuunt, tantum sibi receptionis in aelerna tabernacula construunt. Et hoc est quod inlendit.
" Dixit primo, "
Hoc est, principale debitum debenti. Principale enim debitum est in mensura olei et tritici, ex quo coniicitur panis verbi, et panis gratiae, et panis sacramenti. Unde, Matth.XXIV, 45, et Luc. XII, 42: Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus sitpra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram ? Psal. cxlvii, 14 : Adipe frumenti satiat te. Hoc ergo est primum debitum, quod Dominus a suis requirit cultoribus.
a Quantum debes domino meo ? "
Haec quaestio fit in confessione de peccatis et delictis. Unde, Matth. VI, 12: Dimitte nobis debita nostra, sicul et nos dimittimus debitoribus nostris. Hoc enim debitum minister debet discrete requirere : et quod ultra vires est, misericorditer debet relaxare. Isa. xlih, 26 : Narra si quid habes ut justificeris.. Josue, VII, 19 : Filimi, da gloriam Domino Deo Israel, et confitere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas.
" At ille dixit, "
Simpliciter et vere confitens: " Centum cados olei. " Beda dicit, quod cadus graece est amphora latine, continens urnas tres. Dicit autem Isidorus, quod urna est mensura quam quaternam vocant, sicut nos vocamus quartale. Scias autem quod urna proprie est vas, in quo mortuorum cineres vel busla reponuntur. Hic autem pro usuali mensura ponitur liquidorum. Sunt autem urn" centum olei, mensurae misericordiae retentae quae non est expensa in familiam Do- milii: sicut bona Ecclesiarum retinenti, quae sunt oleum eorum, qui eleemosynas in pauperes dederunt, et Ecclesiis committuntur : et quae non distribuuntur, sunt Domino retenta et debita. Unde, II Machab. III, 10 et 11, de his quae in aerario Ecclesiae continebantur, dicitur: Summus sacerdos ostendit deposita esse haec, et victualia viduarum et pupillorum : quaedam vero esse Hircani Tobiae, viri valde eminentis. Sic enim est in Ecclesiarum et aliarum possessionum reditibus, qui sunt ultra sustentationem honestarum personarum, quae per Hircanum signiflcantur, sunt victualia viduarum et pupillorum, et sunt oleum misericordiae commissum Ecclesiae. Debitor autem centum cadorum, est debitor ille, qui non solvit mandata in illis novem perfectionibus, quae Angelis attribuuntur, et una decima, quae est omnium reductio in Deum. Decies enim decem sunt centum. Tres autem urnae quae sunt in cado, fides sunt Trinilalis. Quia, sicut dicitur, ad Hebr. XI, 5 : Sine fide impossibile est placere Deo, Omnia autem haec in misericordia debent et reddi et exigi. Jacob. ii, 13 : Superexallat autem misericordia judicium.
. Misericordia aulem habet etiam tria. Primo quidem quod ordinata sit, et a se incipiat. Eccli. xxx, 24: Miserere animae iuae placens Deo : quia, Eccli, xiv, 5: Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit ? 5. Secunda mensura est, ut sit ex compassione cordis. Isa. LVIII, 10 : Cum effuderis esurienti animam luam, etc. Job, xxx, 25 : Flebam quondam super eo qui affliclus erat, et compaliebalur anima mea pauperi. Tertia est mensura, ut sit secundum quantitatem facultatum, Tobiae, IV, 9 : Si multum libi fuerit, abundanter tribue : si exiguum libi fuerit, etiam exiguum impertiri stude. Si enim ita nos habemus in bonis nobis coramissis a Domino ad alios, srve sint bona spiritualia, sive temporalia: ut aliis dimittentes debita, vel donantes nobis commissa, seeundunTpossibililatem subi veniamus: tuiic etiam ipsi nobis apud Patrem caelestem subveniunt. Et hoc est quod dicit.
" Dixitque illi, "
Villicus debitori: " Accipe cautionem luam. " Littera in qua cautum est de debito, caulio vocatur. Et notatur in hoc. prudenlia villici, qui cautione ius frumenti publici debitum confirmari fecit. Jerem, XXXII, 11: Accepi librum possessionis signatum, et stipulationes, et rata, et signa forinsecus. Talis autem liber monimenti accipitur, a discreto Praelato, vel villico, relaxatio quasi in libro recordationis divinae conscribitur. Job, XXXI, 35 et 36 : Librum scribat ipse qui judicat, ut in humero meo portem illum.
" Et sede, " hoc est, quiesce: ne de caetero debitum adaugeas. Isa. LII, 2 : Sede, Jerusalem: solve vincula colli tui, captiva filia Sion. Vincula, inquam, quibus pro debito teneris captiva. Thren. III, 28: Sedebit solitarius et tacebit: quia levavit super se.
" Cito " autem scribit, quia vehementia doloris tempus, quod perdidit, recuperat. Psal. XLIV, 2 : Lingua mea calamus scribee velociter scribentis. Lingua autem haec est lingua devotionis, qua ad Deum loquimur in oratione, petentes nobis quod ultra vires est debitum dimitti : dicentes illud Matthaei, VI, 12 : Dimitle nobis debita nostra, sicut et nos dimillimus debitoribus nostris.
" Scribe quinquaginta, "
Qui est numerus jubilei, et remissionis. Et dimittit dimidium debili, quia cognovit esse ultra vires debitoris. Sic enim debet facere discretus dispensator, quod omne onus dimittat,quod vires pcenitentium novit excedere. Hic aulem dimittit mediam partem debili, eo quod ipse partem dimidiam vi ciavium, et virtute conso latoriisermonis, et exhortationis, et supportalionis alleviat: cavens ne dicatur illud
Lucae, XI, 46, et Matthaei, XXIII, 4 : Alligant enim onera gravia et importabilia, et imponunt in humeros hominum, digito autem suo nolunt ea movere. E contra de bono et prudenti dispensatore dicit Apostolus, II ad Corinth. II, 10: Cui autem aliquid donastis, et ego : nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos, in persona Christi. Isa. lviii, 6 : Solve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes. Quidquid enim est ultra vires subditorum, sive in corpore, sive in rebus, debet moderari discretus dispensator, ut per intercessionem et meritum pietatis illius quam habet in subditos, Deus etiam moderetur suum pondus cum defecerit.
" Deinde alii dixit, "
Qui etiam de principali debito debuit. Oleum enim misericordiae et triticum refectionis familiae principaliter debemus. Vinum autem spiritualis jucunditatis et laetitiae non committitur dispensatoribus : sed unusquisque colit hoc, et bibit inter se et Deum.
" Tu vero quantum debes ? " Haec quaestio est discreti dispensatoris circa subdilum, ut quaerat de oneribus debitorum, et alleviet ubi potest praevia ratione : attendens semper quod dixit Jacob, Genes. XXXIII, 13 : Nosti, domine mi, quod parvulos habeam leneros, et oves, et boves faelas mecum: quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges.
" Qui ait: Centum coros tritici. "
Centum cori sunt, de quorum centenario perfectionis jam dictum est. Dum scilicet quodlibet mandatorum perficitur in fervore charitatis, et in luce summae veritatis, et in tranquillitate discreti judicii cordis, et in altitudine dominalis virtutis nusquam ad infima inclinante, et in vigore virtutis invicibilis, et in ordinatione ecclesiasticae potestatis, et in opere decreto a principe Deo, et sccundum virtutis alicujus custodiam, secundum quod alibi diximus. Et haec omnia referuntur ad Deum tamquam in suramum perfectorem. Haec enim decem praecepta multiplicata faciunt centum. Sed de hoc debito solvendo frequenter non praevalet humana infirmitas: et tunc moderandum est a prudenti dispensatore. Corus autem sic dicitur, Isa. v, 10, et triginta modiis usualibus impletur. Modius autem mensura est aridorum, et variatur secundum usum Gentium diversarum. Triginta autem modii, fidem significant Trinitatis cum decalogo, in fidem illam ducto : vel melius, quod impleatur decalogus in quolibet praecepto fide veritatis, spe aeternae retributionis, et charitate divini amoris. Tunc enim quilibet corus triginta habebit mensuras. Vel, quod impleatur de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta . Vel, ''sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc saeculo , Vel, ex loto corde, ex tota anima, et ex omnibus viribus . De omni autem hoc debito remanet ex imperfectione humana. Et hoc est quod discretus quaerit minister.
" Dixitque illi, "
Praevia discretione videns importabile pondus esse debitorum, dicentibus subditis: Pater litus durissimum jugum imposuit nobis : tu itaque nunc imminue paululum de imperio patris tui durissimo, et de jugo gravissimo quod imposuit nobis . Psal. XXXVII, 5 : Sicut onus grave gravatae sunt super me. Thren. I, 14 : Vigilavit jugum iniquitatum mearum : in manu ejus convolutae sunt, et impositae collo meo : infirmata est virtus mea :dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere. Sic enim dicit paenitens ultra vires oppressus.
Et ideo minister de prudentia a Deo laudatus, dicit:
" Accipe litteras tuas, "
Hoc.est, cautionis inslrumentum, in quo cautum facias dominum meum. Et hoc est promissio firma obediendi, et memoria retinendi, et explendi injunctum. Habacuc, II, 2 : Scribe visum, et explana eum super tabulas : ut Percurrat qui legerit eum." Et scribe, " hoc est, confirma ad memoriam. Isa. xxx, 8 : Ingressus scribe ei super buxum, et in libro diligenter exara illud.
" Octoginta, "
Quintam partem injuncti debiti auferendo. Haec enim accepta habet Dominus : quia et ipse aufert quintam, reliquas quatuor in pcenitente requirens. Requitur enim in dolore voluntatis in compunctione, in veritate oris in confessione, in virtute operis in satisfaclione, et in perseverantia paenitentiae in continuatione. Et dimittit quintum, quod erat in inferni et purgatorii expiatione. Luc. XIX, 8 : Si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. Proverb. VI, 31 : Deprehensus reddet septuplum. Sic enim solvitur usque ad novissimum quadrantem . Quintum autem solvi non potest, et hoc est dimittendum. Sic prudens minister implens hoc quod dicitur, Isa. lviii, 6 : Dimitte eos, qui confracti sunt, liberos : et omne onus dirumpe. Sic conformat se Domino suo qui dicit, Matth.XI, 28 et seq. : Venile ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, imponendo jugum : et humiliscorde, in exigendo debitum, et vos non opprimo per potentiam. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. Et ideo sequitur :
" Et laudavit Dominus villicum iniquitatis, "
Non quidem de iniquitate, quia in hac non erat laudabilis. I ad Corinth. XI 22 : Laudo vos ? in hoc non laudo.
" Quia prudenier egisset. " In hoc ergo laudatur, quia prudenter egit, et secum, et cum familia domini : quam 1 propter onera debitorum relinquere oportebat rura, et villas, et culturam domini: nisi debitum diminueretur.
Tangit autem rationem laudis, dicens : " Quia, " frequenter, " filii hujus saeculi, " hoc est, qui nativitates suas ad saecularia lucra referunt, " prudentiores, " hoc est, providentiores, " sunt in generatione sua, " hoc est, inter suosconsortes. Baruch, III, 23 : Filii Agar, qui exquirunt prudenliam, quae de terra est, negotiatores Merrhae.
" Filiis lucis, " hoc est, quam filii nati ad lucem aeternam. Ad Ephes, v, 8 : Ut filii lucis ambulate. Causa autem hujus prudentiae est, quia filii lucis non convertunt industriam suam ad terrena, et ideo simplices sunt in terrenis providentiis. I ad Corinth. VI, 4 : Saecularm judicia si habueritis, contemptibiles qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad judicandum: Contemptibiles autem dicun-. tur illi, qui ad spiritualium dispensationem non sunt idonei. Nec in hoc detrahitur viris spiritualibus, quia ipsi sunt melioribus dediti : sicut nec detrahitur herodio quia de nocte non videt, cum de die videat lucem in rota solis : nec laudatur vespertilio in hoc quod noctibus videt, cum de die lucem solis non videns cadat in terram. Tamen hoc est praecipue quod Praelati nostri temporis viris spiritualibus opponunt, quod dicunt eos simplices esse ad temporalium dispensationem : non attendentes quod David
non erat consuetus armis Saulis, et tamen in armis simplicitatis suae, funda Scripturae, et lapide solidae veritatis pro- stravit eum, quem docti ad proelium, loricali, et galeati invadere non audebant .
" Et ego vobis dico : Facitevobis amicos de mammona iniquitatis : ut, cum defeceritis, recipiant vos in esterna tabemacula. "
Accipit hic doctrinam juxta inductam similitudinem.
" Facile vobis amicos, " pauperes per eleemosynam, et subditos per debitorum sublevalionem. II ad Corinth. VIII, 14 et 15 : In praesenti iempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia veslrae inopiae sit supplemenium, ut fiat aequalitas, sicut scriptum est : Qui multum, non abundavit : et qui modicum, non minoravit Abundantia in praesenti temporalium suppleat defectum pauperum. Et abundantia pauperum in futuro in regno, suppleat defectum eorum, qui nunc in praesenti divites esse videntur. Hos ergo facite vobis amicos, quia illorum erit regnum. Jacob. II, 5 : Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni quod repromisit Deus diligentibus se.
" De mammona iniquitatis. "
Mammon, ut dicit Gregorius, graecismus vocatur divitiarum, vel daemon cui commissum est de divitiis tentare. Sed mammona syriaca lingua vocantur divitiae : quae dicuntur " iniquitatis, " non quod semper ex iniquo congregatae sint: sed quia commissae a Deo, saepe sint inique retentae, hoc est, inaequaliter et inaequaliter divisae. De hoc ergo mammona inaequaliter vobis sicut dispensatoribus commisso, sicut de bonis alienis, quae Dei sunt, facite vobis amicos pauperes, onera eorum sublevando.
" Ut cum defeceritis, "
A praesenti vita. Psal. lxx, 9 : Cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me, Domine. Recipiant vos, " sicut domini regni. Matth. v, 3, vera littera : Beati mendici spiritu, quia vestrum est regnum caelorum. Luc. XVI, 22 : Factum est ut moreretur mendicus, et portaretur ab Angelis in sinum Abrahae.
" In aeterna tabemacula, " hoc est, in aeterna domicilia. Psal. lxxxiii, 2 et 3 : Quam dilecta tabemacula tua, Domine virtutumf concupiscil, et deficit anima mea in alria Domini. Numer. XXIV, 5 : Quam pulchra tabemacula tua, Jacob, et tentatoria tua, Israel. Apocal. XXI, 3 : Ecce labernaculum Dei cum hominibus, et habitavit cum eis. Isa. XXXII, 18 : Sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in iabemaculis fiduciae, et in requie opulenta, in quibus Rex regum in caslris cum coeli militibus gloriatur.
" Qui fidelis est in minimo, et in majoris fidelis est: et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est.
Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis, quod verum est quis credet vobis?
Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est quid dabit vobis? "
Hic incipit ponere rationes ad id quod docuit per doctrinam exemplarem. Ponit autem rationes a duobus com- parationibus sumptas. Primo enim sumit comparaliones ex ratione majoris et minoris : secundo autem, ex conparatione contrarietatis.
In primo horum duas facit comparationes a majori in conparatione ad minus sumptas. Primo enim comparat modicum ad grande, et secundo comparat alienum ad proprium. Et postquam illas comparationes praemisit, de utraque infidelitatem Pharisaeorum arguit. Praemittit igitur generale primae comparationis principium, a quo etiam suum , confirmat argumentum. Est argumentatio ista logica.
" Qui fidelis est in minimo. "
Cum census, ut dicit Beatus Bernardus, non sit in crimine, sed afleclus, " et in majori fidelis est. " Hoc enim est probabile, et praesumptionem generat : quia infidelis in parvo, minus praesumit se deprehendi quam in magno, et ideo infidelitatem suam citius in hoc ostendit : et consuescens in parvo, tunc demum in magno incipit esse infidelis. Minimum autem est hoc praesens temporale quod delectat. Et ideo qui in hoc infidelis est et fraudulentus, in magno, quod spirituale est, procul dubio semper erit infidelis. Nec sibi est aliqualiter confidendum : quia spirituale pro temporali commutabit, suae consulens avaritiae.
Hoc est igitur quod dicit : " Qui in minimo. " I ad Corinth. VI, 2, temporale vocatur minimum, dicente Apostolo : Si in nobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicelis. Et ideo, ad Philip. III, 8, temporalia reputantur stercora : Existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scienliam Jesu. Chrisii Domini mei : propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Chrislum lucrifaciam. Haec est etiam causa, quod in petendo, haec sunt spiritualibus adjecta. Matth. VI, 33 : Quaerite primum regnum Dei et ju-stitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis. Haec etiam est causa, quod vocantur munera filiorum concubinaritm. Genes, xxv, 6 : Filiis autem concubinarum largitus est munera : filio autem suo per liberam uxorem dimisit haereditatem. Haec etiam ideo reputantur non bona simpliciter, sed bona hujus vitae ad iniquos pertinentia. Luc. XVI, 25 : Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Hinc est etiam, quod in potestate sua reputat ea Satanas, Matth IV, 9 : Haec omnia tibi dabo, si eadem adoraveris me. Joan. XIV, 30 : Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. Sic ergo vocanlur minima. Quia sicut in.nullo genere est aliquid minus minimo, ita in donis Dei nihil est minus istis. Isti enim sunt quibus minimum placet pro magno, sicut dicitur, Eccli. XXIX, 30.
" Et in majori fidelis est, "
" Hoc est, in spirituali, quod simpliciter magnum est. Nec proprie dicitur majus temporali annexo : sed abusio est in comparativo, quia fidelis in parvo est, qui fidelis domino in parvo in familia domini dispensando : et ille etiam in spiritualibus dispensandis est fidelis. Beatus Bernardus : " Fidelis profecto " minister eris, si de universa gloria Do- " mini tui, etsi transeunte per te, nihil " manibus tuis adhaerere contingat. " Matth. xxv, 21, 23 : Fuge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, inlra in gaudium domini fui.
" Et qui in modico iniquus est. "
Secunda comparalio. Modicum autem vocatur hic, quod modicum est in jure, et in valore. In jure quidem, quia alienum est, et nobis non nisi commissum. Matth. xxv, 14 : Tradidit illis bona sua, et dixit: Negotiamini dum venio . Nobis ergo commissus est usus ad lucra, sed possessio est Domini. Osee, II, 8 : Haec nescivit, quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, quae fecerunt Baal. Et ideo de male utentibus post pauca dicit, II . 9 : Liberabo lanam meam, et linum meum, quae operiebant ignominiam ejus. ''Modica etiam sunt in valore. Unde Ambrosius : " Non sunt " bona homini, quae secum portare non " potest. Sola misericordia comes est de-" functorum. " Et ideo haec omnia modica sunt et parva.
" Qui " autem " in hoc modico iniquus est, " sibi illud usurpando, et non familiae Dei dispensando, est fraudulentus, et fur, et crudelia viscera habens.
De fraudulento autem dicitur, Isa. XXXII, 7 : Fraudulenti vasa pessima sunt : ipse enim cogitaliones concinnavit ad perdendos mites. Has autem concinnat, quando ea quae sibi dispensanda tradita sunt, in periculum vitae pauperum sibi usurpat.
De fure, Abdiae, v. 5 : Si fures introissent ad te, si latrones per noctem, quomodo conticuisses ? Nonne furati essent sufficientia sibi ? Joan. x, 10 : Fur non venit nisi ut furetur. Psal. XLIX, 18 : Si videbas furem, currebas cum eo.
De crudelitate dicitur, Jerem. VI, 23 : Crudelis est, et non miserebitur.. Talis igitur in isto modico infidelis est, " et iniquus, " hoc est, non aequus, qui sibi totum, et familiae domini sui nihil dividit. Genes. IV , 7 : Nonne si bene egeris, recipies : sine autem male, slatim in foribus peccatum oderit ?
" Et in majori, "
Hoc est, in spiriluali simpliciter magno, " iniquus est " dispensator : et ideo illi non debet committi dispensatio ta- lium : quia pro certo, temporali illectus et abstractus, male dispensabit. Unde, Isa. I, 23, ubi loquitur de infidelibus et malis dispensatoribus, dicit : Principes lui infideles, socii furum, omnes diligunt munera, sequuntur relribuliones.
Istis praemissis generalibus principiis, concludit sub hypothesi jam cerlificata contra Pharisaeos.
Dicit:
" Si ergo in iniquo mammona, "
Hoc est, in divitiis, quae faciunt non aequos : et ideo sunt abjiciendae. Nec ad veritatem vitae pertinent. Quia cum veritas, ut dicit Anselmus, sit rectitudo sola mente perceptibilis : pro certo, quod iniquum est, rectum non est : et ideo veritati vitae hominis non est consonum. Nec tamen est falsum bonum, sed est apparens, ut hic et nunc, et non bonum simpliciter in se : ergo est bona creatura. Genes. I, 31 : Vidit Deus cuncta quae fecerat : et erant valde bona. In usu autem cum non remaneant, non sunt vera bona, sed apparentia : et veritati vitae noncommensurala, sed per effectum in usu sunt iniqua. Sapient. XIV, 11 : Creaturae Dei in odium factae sunt, et in tentationem animabus hominem, et in muscipulam pedibus insipientium.
Si ergo in illo sic iniquo, o Pharisaei, " fideles non fuistis, " sed vobis illa attribuistis, fraudatis pauperibus, " quod verum est, " hoc est, de veritate vitae, sicut spirituale ad vitam pertinens, " quis credet vobis, " hoc est. committet vobis. Hoc aulem dixit Dominus, quia omnia, et legem, et intellectum legis, et traditiones, et vitam ipsam Pharisaei converterunt ad lucrum. Et ideo digni fuerunt reprobatione, quod repellerentur a commissione spirilualium novae legis. Matth. XXI, 43 : Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fru-eius ejus. Ibidem, v. 41 : Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum lemporibus suis.
" Et si in alieno fideles non fuistis. "
Alienum est, ut dicit Beda, quidquid saeculi est, et est praeter naturam : quia ad hoc non sumus nati, sed ad scientias, et virtutes. Alienum autem, maxime secundum intellectum litterae, est, quod legem et sacramenta, quae sua non fuerunt, et traditiones, et observantias vilae et legis, in magnum onus et gravamen populi converterunt in instrumenta suae avaritiae : cum tamen haec sua non essent, sed Dei, et eis lanium commissa. Hoc enim quod ad ulilitatem populi Dominus promulgavit, ipsi in onus populi ad lucra converterunt. Act. xv, 10 : Quid tentatis Deum imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus ?
" Quod vestrum est, "
Sicut labor, et opera, et sudor in spirttualibus bonis, " quis dabit vobis ? " supple, dispensandum. Quasi dicat : Nullus. Non enim essent ministri idonei. Ideo fidelis Apostolus gloriatur sibi tamquam fideli creditum esse ministerium, II ad Corinth. III, 6 : Qui idoneos nos fecit ministros Novi Teslamenli. Si autem aliquis esset ausus dicere : Omnia propter quae dicit esse reprobandos ministros Veteris Testamenti, hodie in ministris Novi Testamenti, Episcopis, et Sacerdolibus, et Clericis inveniunlur : et per ea quae Dominus reprobat, magis ac magis approbantur. Et ideo liniendum est, ne de eis dicatur illud Malachiae, I, 10 : Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum : et munus non suscipiam de manu veslra.
" Nemo servus potest duobus dominis servire : aut enim unum odiet, et alterum diliget: aut uni adhaerebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae. "
Hic incipit secunda comparatio de ordine servitii ad Deum, vel ad lucrum. Et est anlipophora ejus responsionis . occultae, quam multi faciunt, consolantes false semetipsos. Volunt enim et Deo servire, et lucris propriis, dicentes utrumque bene posse lieri. I ad Corinth. VII, 33: Qui cum uxore est, sollicitus est quae sunt mundi,quomodo placeat uxori, et divisus est. Ita dicunt, quod partim . sibi, partim Deo possint servire, non attendentes, quod uxor debito suo sub dominio et ordinatione domini est: et ubi unum est propter alterum, ibi unum esttantum. Sed hoc habet quod estutrobique : quia in superiori sicut in ordinante, et inferiori sicut ordinato. Ita lex uxoris sub lege Domini est: et ideo nna lex tantum. Tamen ita dicebant Pharisaei, quod legem servando, Domino servire possent : legem aulem ad lucra convertendo in votis, sacramentis, et paenis, possent servire sibi in lucris. Et ad hoc excludendum dicit Dominus, generalem proposilionem primo praemittens, et deinde probationem ejusdem sententiae et explanationem subinferens, tertio ex ea contra Pharisaeos propositum concludens.
Dicit ergo :
" Nemo servus. "
Et in hac propositione innuit indivisibilitatem servientiSj et contrarietatem dominorum, et servitium quod impenditur.
Indivisibilitatem servientis innuit per. hoc. quod dicit: " Nemo, " hoc est, nullus indivisibilis homo. Quia, sicut dicit Philosophus, eadem est ratio hominis, et unius tantum hominis. Unum autem (ut idem dicit) est indivisum in se, et divisum ab aliis. Omnes enim vires hominis ad idem secundum ordinem imperantis et imperati referuntur. Et ideo dicitur, III Reg. XVIII, 21 : Usquequo claudicalis in duas paries ? Quia ad duas partes es aequo nullus indivisus ire potest. Eccli, II, 14 : Vae duplici corde, et labiis scelcslis, et manibus malefacientibus, et peccatori terrani ingredienti duabus viis. Nulla enim linea recta ad duo puncta in eamdem partem terminatur. Neque aliquis bos duo juga portat simul : neque avis simul inlendit duobus nidis, suo et alterius speciei avis : nec apis una ducit ad duo alvearia simul. Sic ergo indivisus non servit duobus. Osee, x, 2 : Divisum est cor eorum, nunc interibunt. Non ergo hoc ex indiviso et loto homine fieri potest.
" Duobus dominis. "
Adjcctivum numerale suum respicit subslanlivum ratione formae, et non ratione subjecti et materiae. Et sic duo domini habent duo dominia. Dualitas autem, ut dicit Pythagoras in Arilhmetieis, principium alterilalis est. Alteritas autem causat inconvenientiam, facit distantiam, et distantia inducit contrarietatem, sicut dicit Ptolomaeus. Ergo duo domini sunt de contrariis dominiis. Et hoc est quod dicit Glossa, " Duobus dominis contraria praecipientibus. " Si autem essent duo, quorum unus esset sub altero, non essent duo domini: sed unus superior dominus, et alter minister ejusdem domini : et illis ut uni ab uno posset serviri. Et ideo reprobantur de quibus dicitur, IV Reg. XVII, 41 : Fuerunt gentes timentes quidem Deum, sed nihilominus et idolis suis servientes. Sophon. 1, 5 : Disperdam eos qui... jurant in Domino, et jurant in Melchom. Isa. XXVIII, 20 : Coanguslalum est slralum, ita ut alter decidat: pallium breve, ulrumque operire noti potest.
" Servire. "
Ecce obsequium. Servire enim est servi, qui proprius est. Et est actus per quem suara debitam, et totam ostendit subjectionem. Ethic actus duobus dominis de duobus dominiis, exhiberi ab uno et eodem in uno tempore non potest. I ad Corinth. x, 21 : Non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum. Et ideo Isaias, cum videret se esse destitutum per idololatriam et mala opera dominio Domini, dixit, Isa. lxiii, 19 : Factisumus quasi in principio, cum non dominareris nostri. Et: cum iterum videret populum redire ad Dominum, Isa. XXVI, 13 : Possiderunt nos domini absque te : lanium in te, hoc est, in tuo dominio, recordemur nominis tui.
Hanc autem proposilionem probat per explanationem, inferens de affectu et de opere.
De affectu quidem dicit:
" Aut enim unum "
Dominorum " odio habebit, " sicut diabolum, et lucrum, et mundum, et commodum proprium. Et tunc est vere ordinatus. Quia sicut dicitur, Joan. XII, 23 : Qui odil animam suam in hoc mundo, in vilam aeternam custodit eam. Tamcn quia mammona infra nominat, qui daemon est, dicit Augustinus, quod diabolus non potest esse dilectus, quia ex semetipso inimicus est, et depravatus, et odibilis. Et quamvis ea quae offert aliquando diligantur, ipse lamen nihil habet, propler quod diligi possit. Habacuc, 1,7: Horribilis et terribilis est, ex semetipsa judicium ejus. Hic etiam nihil in se habet, quo superponatur ut dominus, quia in veritate est tyrannus. Neque superest alicui, sed homo submittit se diabolo absque praepositione diaboli. Isa. XIX, 4 : Tradam aegyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum. De his super Matthaeum,
VI, 24, disputatum invenies . Iste ergo est odio habitus.
" Et alterum diliget, "
Deum scilicet, quem nihil odire potest : quia Deus souat principium dans esse, et conservationem, et gubernationem. Principium nulla creatura odire potest, neque per naturam, neque per imaginationem, neque per intellectum. Tamen quaedam Deo attribuuntur : sicut judicem esse iniquitatum, et ullorem criminium, et hujusmodi : quae scilicet odire potest qui diligit iniquitatem. Psal. lxxiii, 23 : Superbia eorum qui te oderunt, hoc est, judicium et justitiam tuam oderunt, ascendit semper.
" Aut uni, "
Per opus " adhaerebit. " Psal. lxvi, 9 : Adhaesil animamea post le. 1 ad Corinth. VI, 11: Qui adhaeret Domino, unus spiritus est. Deus enim est cui adhaeretur. Diabolo autem nullus adhaeret : quia odium et Iis, ut dicit Empedocles, sunt causa separationis, et divisionis, et pugnae. Quamvis ergo adhaereatur bono commulabili quod offert, tamen nullus sibi adhaeret. Genes. XXXIV, 8 : Sichem, filii mei, adhaesit anima filiae vestrae. Haec autem adhaesio fuit ratione fornicationis in concupiscentia carnali.
Hoc est igitur quod dicit :
" Et alterum contemnet, "
Hoc est, diabolum. Isa, XXXVII, 22 : Despexit te, et subsannavit le, virgo filia Sion : post te caput movit, filia Jerusalem.
" Non potestis. "
Conclusio est ex praedictis. Quasi di- cat : Ergo non potestis " Deo servire et mammonae. " Et sic exclusa est ratio vestra. Hujus autem dicuntur esse multae rationes, quarum prima et potissima est, quia Deus de bonis ab eo collatis vult sibi serviri dispergendo. Psal. CXI, 9: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manei in saeculum saeculi. Mammona autem sibi serviri vult colligendo. Luc. XII, 18 : Destruam horrea mea, et majora faciam, et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi, et bona mea. Exod. v, 12 : Dispersus est populus... ad eo lligendas paleas.
Secunda ratio est, quia in contrariis sunt exercitia istorum servitiorum. Dei enim servitium est in exercitio virlutum. Luc. I, 75 : In sanclilate et justitia coram ipso. Et praemittit, v. 74 : Serviamus illi. Psal. II, 11: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum lremore. Mammonae autem servitium est in exercitio vitiorum. Luc. xv, 15 : Adhaesit uni civium regionis illius. Et misit illum in villam suam ut pasceret porcos, hoc est, vitia.
Tertia ratio est, quia Dei servitium. est in cultu Dei. Mammonna autem vult idololatriam. II ad Corinth, VI, 14 et seq. : Nolite jugum ducere cum infidelibus : quae enim participatio justitiae cum iniquitate ? aut quae societas luci ad tenebras ? quae autem conventio ChristuM ad Belial ? Aut quae pars fideli cum infideli ? Qui autem consensus templo Dei cum idolis ? Omnia enim contraria his in cultu vult Deus. Sicut eaedem probant ancloritates. Daniel.iii, 1 et seq., praecipit Mammon: Rex Nabuchodonosor fecit statuam auream, etc, et praeconis voce clamari fecit: Si quis prostratus non adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardeniis. Econtra, Deuter. XII , 3, praecipit Deus : Dissipate aras eorum, et confringite statuas.
Quarta ratio est, quia unus stare cum altero non potest. Et ideo, I Reg. v, 4, Dagon corruit coram arca Domini, truncatus manus et pedes.
Quinta ratio est, quia oculatos ante et relro ministros exigit Dominus . Sed Mammon vult ministris suis erui oculos dexteros. I Reg. xi, 2 : In hoc feriam vobiscum fascius, ut eruam omnium vesirum oculos dextros.
Sexta ratio est, quia uterque vult habere totum lenipus ad serviendum sibi. Mammon quidem, sicul dicitur, Jerem, XVI, 13 : Seroielis diis alienis, die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem. Deus autem, sicut dicitur, Luc. I, 75 : In sanctitale et justitia coram ipso omnibus diebus nostris.
Haec est ergo causa quod dicit : " Non potestis Deo servire et mammonae : " quia omnia, et legem, et sacramenta, et judicia, et Iraditiones, et vitam retorquere ad mammonam et ad Deum est impossibile.
" Audiebant autem omnia haec Pharisaei, qui erant avari: et deridebant illum. "
Hic tangit qualiter per obdurationem cordis ad pauperes aliquis reprobatur. Et dicuntur in hac parte quinque, quorum primum, unde occasionem sumit, duritia est Pharisaeorum, et ideo reprobandorum Secundum autem objurgatio duritiei eorum. Tertium autem, quia in lege gloriabantur, ostensio quod gloria quam habebant in lege, sublata sit de medio. Quia autem ex hoc crederet aliquis, quod omnia naturalia transirent, ostendit quarto, quod lex spiritualiter non transit, sed semper impletur. Quintum vero, quod maxima duritia Pharisaeorum fuit in libello repudii : hanc enim legem maxime convertebant ad lucrum : ideo loquitur in fine de illa, et ostendit qualiter Pharisaei illa lege contra misericordiam propter lucrum abutebantur.
Dicit igitur de primo: " Audiebant autem, " aure exteriori, " omnia haec Pharisaei. " lsa. VI, 9 et 10 : Audite, audienles, et noliteintelligere... Excaeca cor populi hujus. Psal. CXIII, 6 : Aures habent, et non audient.
" Qui erant avari : " et ideo terrenorum appetitu obstructum habebant auditum. Avarus enim nihil audit nisi terrena. Isa. XXIX, 4 : Erit quasi pythonis de terra nox tua, et de humo tuum eloquium mussitabit. De avaritia autem dicitur, Eccli. x, 9 et 10 : Avaro enim nihil est scelestius .... Hic enim et ani-. mam suam venalem habet : quoniam in vila sua projecit inlima sua. Proverb.. XXVIII, 8: Qui coacervat divitias usuris et faenore, liberali in pauperes, hoc est, contra pauperes, congregat eas: quia pauperes ex hoc deprimuntur, quia usuris opprimuntur. Avaritia enim est idolorum servitus . Et est radix omnium malorum cupiditas . Et ideo sermonem Dei accipere non potuerunt. Joan, VIII, 37 : Sermo meus non capil in vobis.
Hi ergo inlus non audientes,
Deridebant eum, "
Reputantes stultitiam quod dicebatur. Eccli.XXI, 18 : Verbum sapiens quodcumque audierit scius, laudabit et ad se adjiciel: audivit luxuriosus, et displicebit illi, et projiciet illud post dorsum suum. Job, XII, 4 et 5 : Deridetur justi simplicitas. Lampas contempta apud cogitationes divitum, parata ad lempus statutum. Genes.XIX, 14 : Visus est eis quasi ludetis loqui.
" Et ait illis : Vos estis, qui justificatis vos coram hominibus, Deus au- tem novit corda vestra : quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum. "
" Et ait illis, " objurgando eos. II ad Timoth. IV, 2 et seq. : Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. Erit enim tempus, cumsanam doctrinam non sustinebunt: sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus : et a verilate quidem audilum avertent.
" Vos estis, etc. "
Tria dicit in hac objurgatione. Primo enim improperat simulatam justitiam : secundo autem, veram in corde immunditiam : fortui, justitiae humanae coram Deo abominationem.
De primo dicit : " Vos estis " illi, " qui justificatis vos, " hoc est, justos vos praedicatis, " coram hominibus. " Matth. VI, 1 : Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, at videamini ab eis. Ideo, Matth. XXIII, 27, dicuntur similes sepulcris dealbatis. Ad Roman. x, 3 : Ignorantes justitiam Dei, et suam quaerentes staluere, justitiae Dei non sunt subjecti. Psal. lii, 6 : Deus dissipavit corda eorum: qui placent hominibus confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Quia homines non vident nisi exteriora.
" Deus autem novit corda nostra, "
Quae rapina plena sunt, et immunditiis.lReg. XVI, 7: Homo videt ea quae parent : Dominus autem intuelur cor. Proverb. XVI, 2 : Spirituum ponderator est Dominus. Haec autem displicent Deo sic visa. Isa. lix, 15 et 16 : Vidit Dominus, et malum apparuit in oculis ejus, quia non est judicium. Et vidit quia non est vir, et aporiatus est.
" Quia quod hominibus altum est, "
Hoc est, quod reputant homines altam justitiam, et magnam sanctilatem : quia decepti sunt frequenter : saepe enim humanum fallitur judicium.
" Hoc est abominabile apud. Deum, "
Quia hoc est sicut dicitur, Matth. XII, 43, quod septem nequiores veniunt ad tales simulatores : et ingressi, habitant ibi : et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. I ad Corinth. III, 19 : Sapienlia hujus mundi slullitia est apud Deum. Proverb. XVI, 5 : Abominatio Domini est omnis arrogans. Isa. II, 11 : Incurvabitur alliludo virorum: exaltabitur autem Dominus solus. Proverb. XI, 2 : Ubi est humilitas, ibi et sapienlia. Jacob. IV, 6 : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
" Lex et Prophetae usque ad Joannem : ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit. "
Ecce tertium.
Ac si dicat: Vos gloriamini in lege, et per legis falsam sapientiam et carnalem observationem, putatis vos semper fore in gloria et lucro : sed sciatis, quod alius stalus incipit, et alii erunt ministri, et dispensatores : quia " lex, " hoc est, stalus legis, " et Prophetae, " hoc est, status prophetiae non fuit nisi " usque ad Joannem. " Status enim legis usque ad Joannem fuit, qui promissum in lege digito demonstravit. Et ex tunc inceperunt novae legis sacra manifestari, et observari : sicut baptismus, qui fundamentum et janua est sacramentorum, et alia similia. Et paulatim lex incipiebat mori, et ad tumulum deduci : donec post Christi Passionem, et Ascensionem, et Apostolorum praedicationem, lex mortifera facta fuit, et non tantum mor- lua. Ad Hebr.VIII, 8 et 9 : Ecce dies veniunt, et consummabo super domum Israel, et super domum Juda, teslamentum quod feci patribus eorum . Luc. XXII, 20 : Hic est calix novum testamenlum in sanguine meo. Prophetae etiam fuerunt post Christuni, sicut Agabus, et
filiae Philippi : sed non erant Prophetae ventura sacramenta praenuntiantes, sed ventura quaedam alia : et illi non proprie Prophetae dicuntur. Usque ergo ad Joannem, qui digito haec omnia demonstravit, cucurrit umhra. Venienle autem veritate, umbra cessavit. Joan.I, 17 : Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Matth. XI, 13 : Omnes enim prophetae et lex us-que ad Joannem prophetaverunt.
" Ex eo, "
Hoc est, ex Joanne : ita quod praepositio ex notet ordinem temporis, et non materiam, sicut cum dicimus : Ex mane fit meridies. Matth.XI, 12 : A diebus Joannis Baplistae usque nunc regnum caeloruin vim patitur, et violenti rapiunt illud.
Et hoc est quod dicit : " Ex eo regnum Dei, " hoc est, justitia perlecta, quae Deo placet, et non est coram hominibus tantum, " evangelizatur " hoc est, praedicatur. Matth.IX, 35 : Circuibat Jesus omnes civitales et caslella, do -cens in synagogis eorum, et praedicans evangelium regni. Hoc est enim regnum, de quo saepe diximus, justitia Dei, de qua dicitur, Matth. v, 20 : Nisi abundaverit justitia veslra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non mirabilis in regnum caelorum. Matth. VI, 33 : Quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus, etc.
" Et omnis in illud vim facit. "
Matth. XI, 12 : Et violenti rapiuntillud : quia vi virtutis et gratiae jam rapitur regnum caelorum, et non per observantiam Pharisaeorum et Legis.
Et altende, quod cum dicitur lex cessare, non dicitur cessare, nisi secundum ea quae sunt legis. Moralia autem non sunt legis, sed naturalis justitiae. Et ideo in ea, quae fuerunt in observantiis exterioribus (quae mores bonos praetendunt et pulchritudinem virtutis) non cessant: sicut Ihurificatio, et vestes Sacerdotum, et Levitarum, et ornatus Ecclesiae. Illa enim idem significant apud nos, quod apud illos, et significant quod semper est faciendum : et ideo semper sunt tenenda. Et quantum ad hoc dicitur religio perpetua . Sic enim verum est quod dicitur, Matth. v, 18 : Iota unum, aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant.
De violentiam autem facientibus regno, dicitur, Isa. xl, 31 : Qui sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient. Sunt tamen, ut dicit Beatus Bernardus, quatuor genera honorum, qui regnum caelorum acquirunt. Alii namque violenter rapiunt, alii mercantur, et alii furantur, et alii conpelluntur ad illud.
Violenter quidem rapiunt perfectione virtutis armati, in perfectione Apostolica relinquentes omnia, et cum Christo sic obtinentes : quibus dicitur, Genes, XXXII, 28 : Si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines praevalebis ? Osee, XII, 3 et 4 : In fortitudine sua directus est cum Angelo. Et invaluit ad Angelum, et confortatus est.
Mercantur autem qui datis temporalibus in praesenti pauperibus, quorum regnum Dei est, in futuro ab eisdem regnum recipiunt. Luc. XVI, 9 : Facite vobis amicos de mammona iniquitatis : ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula.
Furantur autem qui hona faciunt occulte, laudem humanam vitantos, solo Dei testimonio contenti. Et hi significanlur per latronem pendentem a dextris, Luc. XXIII, 43 : Amen dico tibi : Hodie mecum eris in paradiso.
Compelluntur antem qui infirmitatibus et paupertate arcentur ad regnum. Luc. XIV, 23 : Compeile mirare, ut impleatur domus mea." Facilius est autem caelum et terram praeterire, quam de lege unum apicem cadere. "
Quartum est, ubi innuit legis spiritualem intellectum : quia secundum illum necesse est legem impleri, et non lransire, sed manere. Matth. XXIV, 35 : Caelum et terra transibunt : verba autem mea non praeteribunt. Psal. CXVIII, 89 : In aeternum, Domine, permanet verbum tuum. Haec enim numquam transibunt. Isa. lv, 11 : Verbum meum, quod egredietur de ore meo, non revertetur ad me vaciium.
Sic ergo dicitur : " Quam de lege unum apicem. " Apex est summitas quae litterae apponitur, magis ratione decoris, quam quod sit de substantia litterae. Et est ac si dicat, quod nec minimum quid de lege transibit. Matth. XXIV, 35 : Caelum et terra transibunt : verba autem mea non praeteribunt. Isa. LI, C : Coeli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentumatteretur... : salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet.
" Omnis qui dimittit uxorem suam, et alteram ducit, maechatur : et qui dimissam a viro ducit, maechatur. "
Hoc est quintum, quod maxime convertebant in quaestum : quia semper quaerebant occasiones, ut facerent divortium per libellum repudii. Quia populus timens dabat continuo pecunias, ne uxores a viris, et matres a filiis separaren tur. Et ideo hoc spiritualiter inducit de lege, ubi loquitur de avaritia Pharisaeorum.
Dicit autem duo : unum quidem ex parte viri, uxorem dimittentis : aliud autem ex parte mulieris dimissas.
Ex parte quidem viri dicitur, Matth. XIX, 8, quod propter duritiam cordis eorum, Moyses permisit eis dare libellum repudii. Et non quia justum fuerit, sed ne pejus aliquid fieret, repudium scilicet, et homicidium.
Et ideo dicit : " Omnis " vir, " qui dimittit uxorem suam : Matth. V, 32 : Excepta fornicationis causa : " et duxe rit alteram, " vivente prima, cum vinculum matrimonii stet ad primam, " moechatur, " hoc est, cum secunda non est matrimonium, sed adulterium. Et ideo vos qui talia promovetis, facitis homines moechari. Et hoc improperatur eis, Malach. II, 13 et 14 : Operiebatis lacrymis altare Domini fletu..., quiat Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuae, quam tu despexisti. Et, ibidem, vv. 11 et 12 : Contaminavit Judas sanctificalionem Domini, quam dilexit, et habuit filiam dei alieni. Disperdet Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum et discipulum de labernaculis Jacob.
" Et qui dimissam duxerit,"
Quae praeter causam fornicationis di missa est, " maechatur. " I ad Corinth. VII, 10 et 11 : Praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere : quod si discesserit, manere innuptam, aut viro reconciliari. Haec autem Pharisaei et Scribae omnia in quaestum suis traditionibus pervertebant. Isaiae, X, 1 et 2 : Vae qui condunt leges iniquas, et scribentes injustitiam scripserunt, ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causae humilium populi mei!
" Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. "
Hic ostendit exemplo, quod misericordia facit hominem secundum praesentem justitiam eligi, et quod induratio a praesenti justitia facit hominem reprobari.
Habet nutent haec historia parabolica tres partes : in quarum prima est dissimilis vita duri divitis, et miseri paupe-. ris : in secunda, ostenditur dissimilis exitus utriusque : et in tertia, dissimilis stalus post mortem utriusque.
In prima harum duo facit : ostendit splendorem immisericordis divitis secundum jactantiam divitiarum : secundo autem ostendit abjectionem pauperis secundum abjectionem humillissimae suae mendicitatis.
Immisericordem autem divitem describit tripbciler : a natura, a fortuna, et ab usu vitae.
A natura quidem cum dicit:
"Homo quidam. "
Cum enim homo duo habeat in se, humum ex qua factus est, et intei lectum secundum quem ad imaginem Dei factus est, iste in multis humum, et in paucis scquebalur intelloctum. I ad Corinth. III, 3 : Cum sit inter vos zehis et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulalis ? Joan. iii, 31 : Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. I ad Corinth. xv, 48 : Qualis terrenus, lates et terreni. Isa. XXIX, 4 : Erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium tuum mussitabit. Python est spiritus ventriloquus, hoc est, de yentre.
Intellectum autem iste sequebatur in paucis. De quo dicitur in Psalmo XXXI, 8 : Intellectum tioi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris : firmabo super le oculos meos. Deus enim intellectum dedit homini, et instruxit eum, perficien- do scjenlias, et vjrtutes naturales, et consuetudinales, et civiles in ipso : et firmat super eum oculos, haec custodiendo, et augendo per illuminationes continuas oculorum suorum, qui lucidiores sunt super solem, sicut dicitur, Eccli. XXIII, 28. Sed tamen omnibus his acceplis, averlitur homo aliquando a Deo : et tunc non sequilur intellectum, sed intellectus donis superbit : et tunc intellectus non valet. Isa. XIV, 12 : Quomodo cecidisti de caelo, Lucifer, qui mane oriebaris ? Corruisti in terram : quia intellectus bonus est omnibus facientibus eum. Aliis autem fit peccati aggravatio. Luc. XII, 47 : Servus qui cognovit volunlalem domitii sui, et non praepavit, et non fecit secundum volunlalem ejus, vapulabit multis. Jacob. IV, 17 : Scienli bonum facere, et non facienti, peccatum est illi. Hoc ideo dico, quia quidam Doctorum hunc dixerunt nobilibus donis intellectus esse praeditum. Hic homo
" Quidam. "
Dicitur sine nomine : quia tales abutentes donis naturalibus, non sunt digni nomine : quamvis pauper nominetur.
Cujus quatuor rationes solent assignari. Una quidem quae est in Glossa, ad innuendum quod divites apud Deum sunt ignoti. Matth. VII, 23 : Confitebor illis: Quia numquam novi vos. Quamvis enim illi fuerint praediti spirilualibus virtutibus, tamen quia inde superbierunt, ignoti sunt Deo.
Secunda ratio est, ad innuendum quod Deus contrarius est nominatis in mundo, qui non nominat nisi fastuosos et superbos. Eccli. XIII, 24 : Sicut abominatio est superbo humilitas, sic et exsecratio diviti pauper. Luc. XVI, 15 : Quod hominibus altum est, abominalio est anle Deum.
Tertia ratio est, quia alti in hoc mundo nominari apud Deum non quaerunt, sed in mundo. Et ideo in mundo nomon acquirentes, apud Deum perdunt. Genes. XI, 4 : Faciamus nobis civitatetn, et lurrim, cujus culmen pertingat ad caelum: et celebremus nomen nostrum. Psal. XLVIII, 12 : Vocaoerunt nomina sua in terris suis.
Quarta ratio magis est propria : quia putrescit in manibus eorum in quo nominari quaerunt. Et ideo ubique erunt in oblivione. Proverb. x, 1 : Memoria justi cum laudibus, et nomen impiorum putrescet. Psal. lxviii, 29 : Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribanlur. Psal. XVII, 43 : Ut lutum platearum delebo eos. Job, XVIII, 17 : Non celebretur nomen ejus in plateis.
His ergo de causis dicitur, " quidam " sine nomine.
" Erat dives. "
Describitur hic a fortuna. Fortuna autem haec divitiarum ad aggravalionem peccati Iacit, quando immisericorditer ista sibi soli retinuit. Multi enim divites laudantur. Genes. XIII, 2 : Erat Abraham dives valde. Sed quia recordabatur sui nominis, quod Abraham sonat, divitias pauperibus distribuit : quia pater multarum gentium interpretatur. Sed istae divitiae retenlae, et a regno consequendo impediunt, et homines continuo per desideria ad interitum immergunt.
De primo dicitur, Malth. XIX, 23 : Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem inlrare in regnum caelorum.
De secundo dicitur, 1 ad Timolh. VI, 9 : Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et in desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt hominem in interitum et perditionem.
Dicitur autem iste etiam in spiritualibus dives fuisse : de quibus tamen elatus superbivit. Vel forte tales in Ecclesia significat, qui de Dei donis extolluntur, et alios contemnunt, nec respicere vo- lunt : sicut quidam eruditi, et forte casti, et in exterioribus justi apparentes, et aliis non compatientes, sed potius contemnentes, Proverb. VIII, 18 : Mecum sunt divitiae, et gloria, opes superbae, et justitia. Isa. XXXIII, 6 : Divitiae salutis sapieniia et scienlia : timor Domini ipse est thesaurus ejus. De his enim multi extolluntur, et contemnunt eos qui gemunt tamquam mendici in peccatis, et non est qui porrigat manus consolationisi Tales enim multos vtdemus in Ecclesia, divites in rebus, et honestos in exteriori conversatione : sed immisericorditer se habere ad pauperes, tam in rebus timporalibus quam in spiritualibus. Quinimo cum contemptu abjiciunt eos, de sua justitia praesumentes.
" Et induebatur purpura et bysso. "
Ecce qualis fuit in usu et actu vitae.
Et dicit duo : fulgorem vestium, et splendorem epularum.
De fulgore vestium dicit: " Induebalur purpura et bysso. " Bysso veslitus intus, et purpura extra. Purpura enim est tiuctura de quodam ostreo conchilio (quod purpur vel murex vocatur) sumpta : et est linctura vestimenti regum : quia forte iste fuit regiae dignitatis et prosapiae. Byssus autem genus est lini candidissimi, et mundissimi, et mollisti simi : et inde suas faciebat interulas, ut essent ad corpus molles, mundae, et candidae : et in hoc sluduit commodo carnis. Exterulas autem fecit de purpura : et in hoc studuit mundo gloriae inanis. Gregorius : " Si cultus subtilium pretiosa-" rumque vestium peccatum non esset, " nequaquam sermo divinus tam vigi- " lanter exprimeret, quod dives purpura " et bysso indutus esset. " Luc. vn, 25 : Ecce qui in vesle pretiosa sunt, et deliciis, in domibus regum sunt.
Est enim veslis reprehensibilis a quinque. Si scilicet sit plusquam status personae exigat pretiosa. Eccli, XI, 4 : In vestilu ne glorieris umquam, nec in die honoris tui extollaris. Act. XII, 21 et seq.: Herodes vestilus vesle regia, sedit pro tribunali, et concionabatur ad eos. Populus autem acclamabat: Dei voces, et non hominis. Confestim autem percussit eum Angelus Domini,... et consumptus a vermibus, exspiravit. Quia, sicut dicitur in Historia Ecclesiastica, veste induebatur ex auro et argenlo et lapidibus pretiosis contexta, quae receptum in se radium solis multiplicaret, et ab eo lumen quasi a Deo quodam in alios refunderet : quod non erat sui stalus, cum homo putridus esset. Talibus enim sumptibus multi pauperes possent sustentari: et ideo tales vestes non postulant nisi oculos videntium.
Multiplicitas etiam vestium vituperatur. Habent enim multi multiplicia secundum numerum dierum festorum, vel profestorum, nihil curantes de pauperum nuditate. Jacob, v, 2 : Vestimenla veslra a lineis comesla sunl. Job, XXIV, 7 et 8 : Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore: quos imbres montium rigant, et non habentes velamen. Hieronymus : " Aliena rapere convincitur, qui ultra " necessitatem sibi retinere comproba-" tur. "
Curiositas etiam in vestitu reprehenditur. Multi enim magis student ad ornatum vestium, quam ad utilitatem. Contra quos dicitur, Matth. VI, 28 et 29 : De veslimenlo quid solliciti estis ? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent. Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.
De indecentia etiam vestis multi reprehenduntur, quod non portant vestes decentes suum statum et suam professionem. Deuter, XXII, 5 : Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur vesle faeminea : abominabilis enim apud Deum est qui facit haec. Sophon. I, 8 : Visilabo super omnes qui induti sunt veste peregrina.
Vituperatur etiam vestis quando non est nisi ad ostentationem. Jacob. ii, 2 et seq. : Si inlroierit in conventum veslrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, et intendatis in eum, qui indutus est veste praeclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene : pauperi autem dicatis : Tu sla illic, aul sede sub scabello pedum meorum: nonne judicatis apud vosmelipsos, et facti estis judices cogilalionum iniquarum ?
His ergo de causis vituperatur pretiosus habitus.
Mollis aulem de bysso propter nimiam cnrnis emollitionem vituperatur, Matth. XI, 8 : Ecce qui mollibus vesliunlur, in domibus regum sunt. Hoc significalum est, Joan. XIX, 2, ubi milites illuserunt Christo induto vestimento purpureo. Et, Luc. XXIII, 11, ubi Herodes illusit ei induto vestimento albo. Quod per talia saepe illuditur in se, et in suis pauperibus Christus.
Quidam etiam sunt qui purpura sanguinis Christi vestiunlur in ministerio sacerdotali, vel clericali, et bysso castitatis ejusdem : et inde gloriantes contemnunt pauperes, quia non compatiuntur eisi Exod. XXVIII, 6, praecipitur, quod in veste sacerdotis sit purpura et byssus retorta : quia Praelatus dives ista debet habere indumenta, ul per purpuram congruat Passioni, et per byssum continentiae Christi. Sed, Cantic. VII, 5, docetur qualiter purpura est ornatus Christi, ubi dicitur : Comm capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus. Canales enim concavi sunt et humore fluentes. Et ideo si decor dignitatis humilitati conjungatur et pietati, ut rigor justitiae temperetur pietatis humore, et altitudo dignitatis inclinetur canalis concavitate : tunc est decor regius et regalis sacerdotii. Si autem sic retineatur justitia exterius et altitudo dignitatis, quod nec pietate temperatur, nec humilitati conjungitur : tunc est purpuratus quidem dives, sed propter impietatem in inferno sepeliendus.
Similiter autem byssus continentiae ornat quidem in veste. Si autem desit oleum misericordiae in corde, tunc est sicut lampas vacua sine oleo in manu virginis fatuae . Si autem et purpura et byssus ita aptentur, ut diximus, tunc ornant Christi vicarium, sicut dicitur, Proverb. XXXI, 22 : Byssus et purpura indumentum ejus.
Sic ergo tam corporaliter quam spiritualiter dives iste " induebatur purpura et bysso. "
" Et epulabatur quotidie splendide."
Hoc etiam corporaliter et spiritualiter esse poterat. Corporaliter quidem tangitur in hoc voracitas. Epulae enim sonant in delicias. Exod. XXXII, 6 : Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. Epulae enim sunt quae laute et studiose praeparantur : et ideo faucibus deceptis per sapores, et nimis et ardentibus sumuntur. Jacob. v, 5 : Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra. II Petr. ii, 13 : Voluptatem existimantes diei delicias, coinquinationes, et maculae deliciis affluentes, in conviviis suis luxuriantes. Epulatio autem sonat abundantiain: splendor autem in honorem convivantium, et decorem apparatus mensarum, in vasis aureis, et argenteis, et alio decore apparatus.
Attendit enim iste quod dicitur, Eccli. XXXI, 28 : Splendidum in panibus benedicent labia multorum. Quod bene potest esse, quod istum sicut et alios, plus pavit in talibus epulis inanis gloria, quam refectio ciborum. Tam lauta enim plus quaeruntur gratia famae, quam gratia gulae. Unde Lucanus :
Et quaesitorum terra pelagoque ciborum Ambitiosa fames, et lautae gloria mensae.
Delectatio enim gulae quoad gustum, vix est latitudinis duorum digitorum in lingua, et faucibus. Et ideo, sicut dicit Aristoteles in III Ethicorum, Philoxenes Eryeius pulmenti, et maxime piscium vorator existens, orabat, cum pulmentum piscium comederet, fauces ejus longiores gruis fieri.
Sic igitur exponitur istud de epulatione corporaliter.
Sunt autem quidam etiam qui epulantur quotidie splendide epulatione spirituali : vel in virtutibus civilibus, vel etiam in virtutibus veris. Sicut filii Job, qui faciebant convivia per dies, singuli in domo sua . Et cum refectio ista in orbem transit, aliquis in suis virtutibus gloriatur, et parum pereuntibus pauperibus compatitur. Et tunc, quod ipse splendide epulatur, non proficit : quia manum egeno et pauperi non porrigit. Ezechiel, XVI, 49 : Haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae: superbia, salurilas panis et abundantia, et otium ipsius, et filiarum ejus : et manum egeno et pauperi non porrigebant. Pauperes autem in hoc sensu sunt, qui virtutibus indigent: et non est qui eis compaliatur.
" Et erat quidam mendicus nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus,
Cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat: sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus. "
Describitur hic status mendici.
Describitur autem hic a septem : a fortuna primo, secundo a nomine, tertio ab abjectione, quarto ab infirmitate, quinto ab indigentia minimorum, sexto ab auxilii destitutione, septimo a tanta etiam indignitate, quod nec canes ab eo prohibebantur.
Et haec exponuntur dupliciter : primo de mendicitate corporali, et secundo de mendicitate spirituali. De mendicitate corporali sic :
" Et erat quidam mendicus, "
Inter alios notabilis indigentiae.
" Mendicus. " Non tantum pauper : quia pauper est non sufficiens sibi, ut dicit Augustinus. Sed mendicus est, qui circuitper ostium omni auxilio destitutus. Psal. XXXIX, 18 : Ego autem mendicus sum et pauper : Dominus sollicitus est mei.
Hanc autem mendicitatem Dominus in amico suo Lazaro esse voluit, ut et patientia sua exerceretur, et dives de tenacitate convinceretur. Proverb, XXII, 2: Dives et pauper obviaverunt sibi: ulriusque operator est Dominus. Operatus est enim egenum ad patientiam, et divitem admisericordiam, si eleemosynam daret: sin autem non daret, operatus est eum ad condemnationem. Proverb. XXIX, 13 : Pauper et creditor obviaverunt sibi : utriusque illuminator est Dominus. Illuminat enim pauperem ad virtutem patientiae : creditorem autem, qui subvenit pauperi, ad opus misericordiae in spc mercedis aeternae.
Sic ergo erat mendicus, sicut dicit Dominus, Marc. XIV, 7 : Semper enim pauperes habetis nobiscum : et cum voluerilis, potestis illis benefacere. Et sic mittitur pauper ad meritum divitis, et dives ad misericordiam pauperis.
" Nomine Lazarus."
Ecce describitur a nomine : cujus nomen novit Dominus propter quinque. Quia scilicet sunt noti apud eum pauperes, quia ipsos elegit. Jacob. II, a : Nonne Deus elegit pauperes, divites in fide, et haeredes regni quod repromisit Deus diligentibus se ?
Secunda autem ratio est, quia pauper- tatem diligit, et humilitatem approbat. Luc. XII, 32 : Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri veslro dare vobis regnum. Et ideo sicut nominati sunt principes regni coram rege, ita sunt pauperes nominati coram rege suo. Numer. XVI, 2: Proceres Synagogae, et qui tempore concilii per nomina vocabanlur.
Tertia ratio est, quia nomina nulla habent in terris : et ideo in ccelis habere nomina merentur hi, qui propter Deum sunt pauperes. Isa. lvi, 5 : Dabo eis in domo mea locum, et nomen melius a filiis et filiabus : nomen sempiternum dabo eis, quod non praeteribit.
Quarta ratio est, quia apud Deum sunt gratiae singularis. Exod. XXXII, 17 : Invenisti gratiam coram me, et te ipsum novi ex nomine.
Quinta ratio est, quia in caelis, et non in terra, omnia merita per quae nominandi sunt scripserunt. Apocal. in, 12 : Scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitalis Dei mei, novae Jerusalem. In signum hujus Deus mutavit nomen Jacob, qui luctator interpretatur : et vocavit eum Israel, hoc est, rectissimum .
Sic ergo, " erat quidem mendicus, " non nisi unus et unicus, qui et uni et unico non dedit, numquam ad plures misericordia motus fuisset. Psal. XXIV, 16, 18: Unicus et pauper sum ego : vide humilitatem meam et laborem meum.
Mendicus autem est, qui mendicando clamat ad ostia ut excitet pietatem. Si enim taceret, vel plures essent, non esset adeo damnabilis divitis impietas. Eccli, IV, 8 : Declina pauperi sine tristitia aurem tuam, et redde debitum tuum. I Joan. III,17 : Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo : quomodo charitas Dei manet in eo ?
Sic ergo erat quidam mendicus, " nomine Lazarus. " Nec puto quod a
Christo intertot pauperes nominaretur, nisi specialis paupertatis et miseriae notae fuisset apud homines, et speeialis meriti apud Deum. Eccli. IV, 4 : Rogationem contribulati ne objicias.
" Qui jacebat ad januam ejus. "
Exaggerat hic paupertatem ab abjectione et destitutione.
Abjectus enim non habens gerentem vel gestatorem, jacebat similis illi de quo dicitur, Joan. v, 7 : Domine, hominem non habeo, ut cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam. Et sic iste jacebat, cui impotenti omnes alii pauperes eleemosynas praeripiebant. Jacebat, qui apud diversorum ostia victum quaerere non valebat. Jacebat, qui se ad accipiendum quod offerebatur, erigere non valebat. Psal. LXXXVII, 16 : Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea, hoc est, in infirmitatibus.
"Ad januam, " ut transeuntes provoearet ad misericordiam. In janua enim divitis, frequens erat transitus amicorum divitis. Thren. i, 12 : 0 vos omnes qui transilis per viam, atlendile, et videle si est dolor sicut dolor meus ! Chrysostomus autem alias causas, quare jacebat ad januam, assignat super hunc locum, sic dicens : " Jacebat ante januam " divitis Lazarus, ut crudelitatem divitis "in suo corpore demonstraret. Jace-" bat ante januam, ut dives dicere non " posset : Non vidi : in angulo fuit, " adspicere non potui. Jacebat ante (tjanuam, ut dives eum videret exiens " et revertcns. 0 quam dissimilis iste " dives Beato Job fuit, qui dixit, Job, " XXXI, 32 : Foris non mansit peregrinus, " ostium meum motori patuit. Quam " dissimilis fuit Beato Patriarchae Abra-" hae, Genes. XVIII, 1 et seq., Abraham " stetil in ostio tabernaculi sui in ipso " fervore diei, et vidit tres viros descen-" dentes per viam, et corruit in faciem " suam, et dixit : Domine, si inveni " gratiam in oculis luis, ne transeas
" servum tuiim. Quam dissimilis Lucae et " Cleophae, Luc. XXIV, 29, qui coegerunt " peregrinum, dicentes : Mane nobiscum, " quoniam advesperascil, et inclinata " est jam dies. " Gregorius autem sic dicit : " In una re duo judicia Dei ex- " plentur, scilicet, ex visione pauperis, " divitis non miserentis cumulus deuiet nationis infertur. " Et rursus : " Ex " visione divitis tentatus quotidie pauper " probatur. Quem ad ipsius proba.tio-" nem, paupertas simul et visa divitis " copia, et nulla adhibita sibi consolatio, " fortiter afficiunt. " Et ideo multa erant istius conflatoria, quae sicut in camino aurum eum conflabunt. Sapient. iii, 6 : Tamquam aurum in fornace probavit, illos, et quasi holocausti hostiam occepit illos. Sic ergo " jacebat ad januam ejus. "
" Ulceribus plenus. "
Ulcera sunt infirmitas omnium oculis exposita, et quae intuentes movent ad misericordiam. Unde, Eccli. IV, 1 : Oculos tuos ne transvertas a paupere. Tob. IV, 7 : Noli averlere faciem tuam ob ullo paupere. Proverb. XII, 10 : Viscera impiorum crudelia. Viscera ergo nimis crudelia sunt, quae ad ulceratum non moventur. Job, II, 7 et 8 : Egressus Satan a facie Domini, percussit Job ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem ejus : qui testa saniem radebat, sedens in slerquilinio. Et ita jacebat et iste. Isa. I, 6 : A planta pedis usque ad verlicem non est in eo sanitas. Item, ibidem : Vulnus, et livor, et plaga lumens, non est circumligala, nec curata medicamine, neque fota oleo. Auribus enim divitis obturatis nihil esset vox unius oris clamantis : unde Dominus, ad aperiendum cor ejus, multa vulnera sicut multa ora aperuit : ut quot essent vulnera, lot essent ora clamantia. Unde Salomon, Proverb.XXI, 13 : Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse domabit, et non exaudietur.
Sic ergo jacebat a ulceribusplenus. " Ulcera autem triplicem ingerunt infirmitatem. Tumorem enim habent contra corporis compositionum : generationem autem saniei, quae semper cum calore febrili est, habent contra corporis complexionem : et contra complexionis aequalitatem, et immunditiam fluxus saniei et abominationem. Et haec omnia non poterant non movere divitem ad pietatem. Unde Glossa Gregorii : " Si " qua reprehensibilia videmus in paupe-" ribus, non debemus despicere : quia " fortasse quos morum intirmitas vulne-" rat, hoc medicina paupertatis curat. " Eccli. IV, 2 : Animam esurientem ne despexeris, et non exasperes pauperem in inopia sua.
" Cupiens saturari de micis. "
Ecce quod desiderium pauperis in minimis et inutilibus avaro, compleri non poterat. Et in hoc duritia divitis aggravatur. Si enim petisset delicias forte, non immerito non exaudivisset: quia non decent pauperem deliciae. Unde Augustinus in sermone de verbis Domini in monte : " Non coganlur divites pauperem cibis " uti : utantur consuetudine infirmitatis " suae, et doleant se aliter non posse : " quia si consuetudinem mutant, aegro-" tant. Edant delicata, dent pauperibus " superfiua. Edant pretiosa, dent paupe-" ribus vilia. Et quidem pauperum sunt " reliquiae, non deliciae : non oblectamen-" ta, sed fragmenta. Haec autem fragmenta " tamen sunt de delicatis cibis qui super-" sunt. Sed deliciae pauperibus ex studio " non praeparantur : quia malum esset " eis consuescere uti delicatis : cum ex " hoc magis torquerentur, quando ha-" bere non possent. " Aliquando tamen delicata exhibenda sunt : sicut dicitur, Nehemiae seu II Esdrae, VIII, 10 : Comedite pinguia, et bibile mulsum : et mittite partes his qui non praeparaverunt sibi. Partes autem pinguium et mulsi sunt delicata. Ista autem delicata non petivit, sed miculas. Job, XXII, 7 : Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisli panem. Econtra dicit Job, XXXI, 16 : Si negavi quod nolebant pauperibus, et oculos viduae exspectare feci. Nec petebat miculas remanentes, sed
" Quae cadebant de mensa divitis, "
Quae non nisi canibus projiciebantur, et ad alium usum non erant. Matth. xv, 27 : Catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. ii Et nemo illi dabat. "
Nec dominus, nec famulus : quia qualis erat dominus, tales sibi quaesivit ministros. Eccli, x, 2 : Secundum judicem populi, sic et ministri ejus. Chrysostomus : " Infelix, si Dei praecepta non " consideras : saltem miserae conditionis " tuae memorare, ne talis fias. " Job, v, 24 : Visilans speciem tuam, non peccabis. Omnes ergo ministros iste habuit impios.
"Sed et canes veniebant. "
Istud est iilliinum. Quia nec dignus habitus est in conspectu divitis, a quo canes prohiberentur. Et in hoc notatur nimia duritia et inhumana, hominem videre canibus expositum, et canes ab eo non prohibere. Est autem proverbium quoddam divitum, quando maledicunt pauperibus : Optant eos tradi canibus devorandus. Unde sicut impiissima Jezabel canibus devorata est, IV Reg. IX 36 et 37 : Comedent canes carnes Jezabel, et erunt carnes Jezabel sicut slercus super faciem lerrae. Reputant enim pauperes omni vituperio dignos, et ad modum stercoris conculcandos.
Haec igitur, ut puto, est expositio litteralis.
Ex divina autem dispensatione conversum est hoc in lenimentum pauperis, et diviti in cumulum damnationis. Lingua enim canurn medicinalis est in sanitatem, et mundat vulnera a putredine. Et ideo canes benefici fuerunt misero, cui dives subtraxit benelicium.
Adhuc autem, pauper liberalior fuit canibus divitis, cibans eos suo humore et cruore, cui dives avarus negavit cibum canum : miculae enim cadentes, cibus sunt canum. Matth, xv, 27 : Nam et calelli edant de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum.
Adhuc autem, patientiam et humilitatem ostendit pauper, a se canes divitis non repellendo : indignationem autem dives ad pauperem, non prohibendo canes ab ipso. Et sic mirabili modo in uno et eodem facto, et probatur virlus pauperis, et diviti acquiritur cumulus damnationis.
Et hoc est quod addit :
" Et lingebant ulcera ejus. " Puto enim carnes forte feroces venisse ad pauperem : sed ad mansuetudinem fuisse conversos, cum ad pauperem venissent merito pauperis : sicut et leones ad Danielem se habuerunt .
Hoc autem etiam spiritualiter verum est. Si enim dives, est virtute exteriori dives, et glorians in divitiis, et durus et immisericors in peccatores : consequens est ut pauper sit peccator paenitens, paupertatem suam recognoscens. Thren. iii, 1 : Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus.
Hic nomine Lazarus est, quia Lazarus, adjutus vel auxiliatus a Domino intcrpretatur : quia solum Deum habet adjutorem talis pauper. Psal. x, 14 : Tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor.
Hic saepe jacet ad januam misericor-, diae, divitis consilium et auxilium animae requirens : et maxime ad januas clericorum et litteratorum, petentes jacent paenitentes, dicentes illud Malthaei, xxv, 8 : Date nobis de oleo veslro, quialampades nostrae exstinguuntur . Sicut Eliseus, IV Reg.IV, 4, jussit oleum mitti in omnia vasa vacua : quod est opus misericordiae in desolatos transfundi.
Jacet autem ulceribus plenus, hoc est, ostensione peccatorum. Vulnus enim apparens in cute, est ulcus detectum. Proverb.XXVIII, 13 : Qui abscondil scelera sua, non dirigetur: qui autem confessus fuerit, et reliquerit ea, misericordiam consequetur.
Hic cupit salurari de micis quae cadebant de mensa. Quasi dicat: Hoc est, de parvis, quae parva sunt diviti in scientia, verbis divinis,.et sacramentis, quibus ad : paenitentiam nutriatur.
Et nemo illi dabat. Thren.IV, 4 : Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Cum tamen illi epulentur in deliciis verbi Dei splendide. Jerem. XXXI, 14 : Inebriabo animam sacerdolum pinguedine : et populus meus bonis meis adimplebitur.
Et dare deberet ad minus micas sex pauperibus. Primam scilicet, compassionis. II ad Corinth. XI, 29 : Quis infirmatur, et ego non infirmor ?
Secundam, congratulationis in advcntu et devotione pauperum. Ad Roman. XII, 15 : Gaudere cum gaudentibus, fiere cum flentibus.
Tertiam, verbum piae consolationis, aut consilii, aut suslenlationis. Job, XXIX, " 2b : Cum sederem quasi rex,... eram tamen maerentium consolator. Et iterum, v. 15 : Oculus fui caeco, et pes claudo. Eccli. XVIII, 16 : Nonne ardorem refrigerabit ros ? sic et verbum melius quam datum.
Quartam micam porrigere deberet, verbum instructionis, sive doctrinae. Matth, XXVIII, 19 : Docete omnes Gentes.
Quintam, exemplum bonae conversationis. Matth. v, 10 : Luceat lux veslra coram hominibus, ut videant opera veslra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cwlis est.
Sextam deberet porrigere micam corporalis sustentalionis et supportationis. Ad Galat. VI, 2 : Aller alterius onera portate. Ad Roman. xv, 1 et 2 : Debemus nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. Vnusquisque veslrum proximo suo placeat in bonum ad edificationem. Sed, heu ! hodie nemo illi dabat. Amos, VI, 6 : Optimo unguento delibuti, et nihil compaliebantur super contritione Joseph, hoc est, pauperum. Dicunt enim divites Praelati illud Ecclesiastici, XI, 19 : Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus,
" Sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus. " Hoc istis temporibus verificatum est. Canes enim venatici, Ordines sunt praedicantium, qui non exspectant domi, sed veniunt ad pauperes, et lingunt ulcera peccatorum suorum, habentes in ore latratum praedicationis. Ad Tilum, ii, 15 : Haec loquere, et exhortare. Et hos ideo suscitavit Deus, quia antiqui canes Praelati sunt, de quibus dicitur, Isa. lvi, 10 et 11 : Speculalores ejus caeci omnes, nescierunt universi : canes muti non valentes latrare.... Canes impudentissimi, nescierunt saturitatem. Habent etiam isti canes boni in dentibus morsum increpationis et redargutionis. II ad Timoth. IV, 2 : Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. Habent nihilominus in lingua medicamentum sanilalis. Eccli. XXXVI, 25 : Si est lingua curationis, est et mitigationis et misericordiae. Proverb. XII, 18 : Lingua sapienlium sanitas est. Psal. lxvii, 24 : Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso. Eccle. IX, 4 : Melior est cunis vivus leone mortuo. Canis enim vivus est bonus Praedicator, gratiam habens latratus in praedicatione, redargutionis in dente, et medicationis in consilio linguae. Leo autem mortuus, Praelatus austerus, ab operibus Praelati et regiminis mortuus. Eccli. IV, 35 : Noli esse sicut leoin domo tua, euertens domesticos tuos, et opprimens subjectos tibi.
Haec igitur sic salis aple spirilualiler exponuntur.
" Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab Angelis in sinum Abrahae. "
Hic langitur utriusque, divitis et pauperis, dissimilis ab hac vita exitus.
Et primo tangitur exitus pauperis, et secundo divitis.
Dicit autem tria circa exitum pauperis : mortis qualitatem, Angelorum in deferendo animam administrationem, et receptaculi beatiludinem.
Mortis autem qualitas notatur in hoc quod dicit: " Pactum est autem, " dispositione divina providente, et miseriis suis finem imponente. Apocal. XIV, 13 : Scribe : Beali mortui qui in Domino moriuntur. Felix enim mors est, quam Dominus dispensando facit. Tunc enim dicit pauper : ''Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium : laqueus contritus est, et nos liberali sumiis
" Ut moreretur. "
Sapient. iii, 2 et 3 : Visi sunt oculis insipientium mori :... illi autem sunt in pace.
" Mendicus, " ut numquam plus sit mendicus, nec umquam aliquo indigeat. Tobiae, XII, 3 : Bonis omnibus per eum repleti sumus.
Deo igitur vocante pauperem ad gloriam, " factum est ut moreretur mendicus. "
" Et portaretur ab Angelis, "
Sublevatus meritis et Angelorum comitatu.
" Ab Angelis. " Non quidem quod in- eligeret, qui proprils subvehebalur meritis : sed Angeli congratulationem in comitutu ostendebant, quam simpliciter et recte consiliis eorum et custodiis operam vivus dedisset. Ad Hebr. I, 14 : Nonne omnes sunt adminislratorii spiritus, in ministerium missi? Psal. xc, 12 : In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Baruch, v, 6 : Exierunt abs te pedibus ducti ab inimicis : adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore, sicut filios regni. Isa. lxvi, 12 : Ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis.
" In sinum Abrahae. "
Hieronymus : " Sinus Abrahae est " requies beatorum pauperum. Haec au-" tern ante Passionem et Ascensionem " fuit in limbo inferni, hoc est, in ora " inferni superius juxta infernum : in " quo antiqui justi Patriarchae et Pro-" phelae spe felici adventum Domini " exspectabant, " Hic ideo sinus vocatur, quia capacitatem habuit aniraas continentem et occultationem. Abrahae autem vocatur, quia Abraham prima via fuit credendi justitiam Dei, et primus de requie illa habuit promissiones. Matth, VIII, 11 : Multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno caelorum.
Iste igitur fuit sinus Abrahae.
Modo autem post januae caelestis apertionem, sinus Abrahae est regnum caelorum, in quo beati collocantur in mansionibus ibi a Christo paratis: sicut ipse dicit, Joan. XIV, 2 et 3 : Vado parare vobis locum. Et si obiero, et praeparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum. Et hoc eliam dicitur sinus ratione capacitatis, et absconsionis.
De capacitatc quidem dicitur, Baruch, III, 21 : 0 Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus ! Joan. XIV, 2 : In domo Patris mei mansiones multae sunt.
De occultatione autem dicitur in Psalmo xxx, 21 : Abscondes eos in abscondito faciei luae, a conturbatione hominum. Et iterum : Proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum. Iste ergo, rationibus dictis, sinus Abrahae vocatur requies bealorum pauperum, qui omnibus per affectum derelictis, solum petiverunt Deum, dicentes illud Psalmi lxxii, 23 : Quid enim mihi est in caelo ? et a te quid volui super terram ? Et illud Psalmi XXVI, 4 : Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabilem in domo Domini omnibus diebus vitae meae. Haec sunt tabernacula, in quae recipiunt beati pauperes post mortem suos amicos : sicut in antehabitis dictum est.
Contra primam partem hujus determinationis videtur esse quod dicitur, Job, XVII, 13 : In tenebris slravi leclulum meum, Et illud, Ibidem, v. 16: In profundissimum infernum descendent omnia mea : putasne saltem ibi erit requies mihi ?
Sed dicendum, quod limbus patrum erat in tenebris quoad hoc, quod visionem Dei non habebant: tamen aliquid lucis habuerunt gratiae interioris propler felicem fidem et spem, qua Redemptorem exspectaverunt.
Ad aliud dicit Gregorius, quod infernus dicitur aer, in quo habitant tenta-(ores. Inferior autem (erra, in qua tentati et afflicti habilant homines. Profundissimus autem infernus, est locus paenarum cum omnibus suis limbis : tam cum limbo patrum, quam cum limbo puerorum, et purgatorii. Omnia enim haec tria loca sunt loca paenarum, scilicet, aer daemonum, terra tentatorum hominum, et infernus locus paenarum animarum. Sic igitur constat hoc, et pro veritate habendum est quod dictum est de sinu Abrahae.
Moraliter autem loquendo est mulli-. plcx sinus diaboli, paratus contra sinum Abrahae, et Dei. Est enim sinus voluptatis in carne. Est sinus cupiditatis in fraudulenta acceptione. Est sinus vanitatis in falsa gloriatione. Est sinus impaenitentiae in peccatorum absconsione. Est sinus negligentiae in Praelatorum dissimulatione, et correctione. Est sinus malae conscientiae in paenarum pro pec-I catis receptione.
De sinu voluptatis dicitur, Proverb. v, 20 : Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius. Aliena est quamcumque amamus, praeter sapientiam quae sponsa nostra est : et haec est voluptas carnis, in cujus sinu, hoc est, occulto blandimenlo multi foventur.
De sinu cupiditatis dicitur, Proverb. XVII, 23 : Munera de sinu ipsius occipit, ut pervertat semilas judicii.
De sinu vanitatis dicitur, Ezechiel. XLIII, 13 : In sinu ejus erat cubitus,... et definitio ejus usque ad labium ejus. Cubitus est mensura brachii, per quod opera intelligunlur. Quae quidem semper in sinu meditantur, et diffiniunt per jactantiam labiorum. Hoc etiam est quod dicitur, Exod. IV, 6 : Cum misisset Moyses manum suam (per quam opera significanlur) in sinum, prolulit leprosam inslar nivis. Quia lepra inlicit opus, quod jactantia maculavit.
De sinu impaenitentiae dicitur, Job, XXXI, 33 : Si abscondi quasi homo pecca tum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam. Juramentum est exsecrationis. Quasi dicat: Male mihi accidat.
De sinu vero negligentiae Praelatorum dicitur, III Reg. III,20: Tulil filium meum de latere meo ancillae lux dormientis, et collocavil in sinu suo : suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo. Sic enim de sinibus negligentium Praelatorum, vivi filii per iniquam mulierem carnis concupiseentiam surripiuntur, et mortui redduntur.
De sinu autem malae conscientiae recipientis pro meritis dicitur, Isa. lxv, 7 : Remetiar opus eorum primum in sinu eorum.
E contrario autem etiam conscientia honorum pro meritis recipiens, sinus vo- catur. Luc. VI, 38 : Mensuram bonam, et conferiam, et coagilatam, et supereffluenlem dabunt in sinum vestrum. Primo ergo dicto modo sinu portatus est. Lazarus in sinum Abrahae, ubi requies tunc fuit beatorum pauperum.
" Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. "
Tria dicit circa mortem divitis : mortem, obsequium funeris, et receptaculum animae.
De morte dicit : " Mortuus est autem et dives. " Et non dicit : " Factum est autem, " quia, sicut dicitur, Sapient. I, 13, 16 : Deus mortem non fecit:... impii autem manibus et verbis accersierunt illam. Sed ipse dives mortem suam malis meritis effecit. Psal. liv, 24 : Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos.
Ad exaggerationem autem miseriae dicitur " dives, " quia ille assuetus erat in deliciis: et ideo magis in tormentis torquebatur. Erat autem vere mortuus : quia nihil vitae habuit, sed in toto separatus a vita fuit. Perfecte enim mortuus est, qui triplici morte mortuus fuit gratiae, et naturae, et paenae. Et ideo dicitur, Apocal. VIII, 13 : Vae, vae, vae habitantibus in terra, hoc est, defixis in terrenis. Dives autem in extrema erat indigentia. Job, XXVII, 19: Dives, cum dormierit, nihil secum auferet: operiet oculos suos, et nihil inveniet. Psal. lxxv, 6 : Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Et ideo cum talem penuriam pati non consueverint, multo plus aliis torquentur. Unde Boetius : " Extremum " genus infelicitatis est in misero, ali-" quando fuisse felicem. "
" Et sepultus est. "
Ecce exsequiarum officium a daemonibus presbyteris impensum. In hoc enim praecipue verum est quod dicitur, Matth.
VIII,22 : Dimitte mortuos sepelire mortuos mos. Mortuus enim est daemon presbyter morte gratiae, et mortuus est dives morte gratiae, et naturae, et gloriae : et ideo daemon sepelivit divitem, Isa.XIV, 20 : Non habebis consortium, scilicet cum regibus, neque cum eis in sepuUura. Jerem. XXII, 19 : Sepultura asinis epelietur, hoc est, insensati, et sine sensu viventis. Tale ergo obsequium fuit sui funeris.
" In inferno. "
Ecce animae receptaculum in inferno. Non enim dictum fuit ei quod dictum fuit Abrahae Patriarchae, et quod dicunt Religiosi divitibus ad se venientibus, et apud se eligentibus sepulluram : In electis seputens nostris sepeli mortuum tuum . Scd in inferno sepullus est. Isa. XIV, II : Detracta est ad inferos superbia lua, concidit cadaver tuum. Job, XXI, 13 : Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferno descendunt. Ibi ergo sepultus est.
Aliaro autem expositionem persequendo, tunc mendicus est paemtens pauper. Et factum est ut ille moreretur, aliquaudo per casum peccati, et merito humiditatis portaretur ab Angelis ministris paradisi, hoc est, bonis Sacerdotibus et Praedicatoribus nuntiis Dei, in sinum quietis Ecclesiae, qui est sinus gratiae Abrahae. Isti sunt Angelj qui descendunt et ascendunl in scala Jacob . Ascendunt, animas portantes in sinum, Descendunt autem, animabus reportantes gratiae donum a Deo. Numer. XXIII, 10 : Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia. Mortuus est autem et dives, hoc est, Praelatus dives in scientiis, et in merito suae immisericordiae, quam habuit in peccatores, sepultus est in inferno, hoc est, in vitiorum profundo. Psal. XXXIII, 22 : Mors peccatorum pessima, et quioderunt justum, delinquent, Isa. XIV, 15 : Ad infernum detraheris, in profuit dum laci, Ideo dicitur, I ad Corinth. x, 12 : Qui se existimat stare, videat ne cadal.
" Elevans autem oculos suos, cum esset in torjnentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus. "
Hic tangitur diversus status utriusque post mortem. Et status divitis lapgilur expresse, status autem pauperis innuitur.
Haec autem pars dividitur in duas partes : in quarum prima exprimitur misericordia divitis, quam habuit per se : in secunda autem innuitur status divitis, quem habuit pro fratribus suis, et in culpa sociis.
In prima harum dicit quatuor, scilicet, locum tormenlorum divitis, etvisam gloriam pauperis, clamorem angusliae divirtis, et petitionem parvas et non obtentae consolationis.
De primo horum dicit duo : elevatioruem oculorum divitis, et locum quem habuit in tormentis.
Dicit igitur: " Elevans autem oculos, " quia oculos, quos anle culpa alausit, paena aperuit, ut dicit Gregorius. Job, XXVII, 19 : Aperiet oculos suos, et nihil inve niel. Sic Adae et Hevae oculi elevati et aperti sunt per paenam, sicut dicitur, Genes, III, 7 : Aperti sunt oculi amborum, et cognoverunt se esse nudos. Miserabile autem est quod jam sic oculos apertos habuit et elevatos, qui pauperem de loco mensae suae anle januam jacentem videre non potuit.
" Cum esset in tormentis, "
Hoc est, in loco tormentorum deorsum longe in infimum suppositus pauperi, qui ante in loco throni residens noluit recor" dari in imo jacentis miseri. In hoc enim verum est quod dicitur, Proverb. XXIX, 23 : Superbum sequitur humilitas, humilem spirilu suscipiel gloria. Proverb. XIV, 19 : Jacebunt mali anie honos, et impii ante portas justorum. Et est miserabilis permutatio non solum loci infimi in allum, et alli in imum : sed etiam deliciarum in tormentum, et tormentorum in epulas deliciarum in tormentum, et tormentorum in epulas deliciarum, Isa. lxv, 13 et 14 : Ecce servi mei comedent, et vos esurietis : ecce servi mei bibent, et vos sitielis : ecce servi mei laetabuntur, et vos confundemini : ecce servi mei laudabunt prae exsultatione cordis, et vos alamabilis prae dolore cordis, et prae contritione spirilus ululabilis.
" Vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus. "
Tria dicit, quod scilicet vidit, quod longe positos vidit, et quos vidit.
De primo notandum, quod, ut dicit Gregorius, credendum est, quod ante remunerationem judicii extremi, mali bo nos conspiciunt in gloria ad suae damnationis cumulum : sed mali bonos in gloria videre non poterunt post judicium extremum. Sed tunc fiet quod dicitur, Isa. XXVI, 10 : Misereamur impio,... et non videbit gloriam Domini. Sed boni malos in paenis, et ante judicium, et post videbunt. Isa. lxvi, 24, de bonis dicitur : Egredientur (passibus considerationis), et videbunt cadavera virorum qui praevaricati suni in me : vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur, et erunt iisque ad satietalem visionis omni cami, hoc est, visionis electorum, quorum gaudium ex hoc incenditur, quia justitiam Dei vident praevalere. Psal. lvii, 11 : Laetabitur justus cum viderit vindiclam, manus suas lavabit in sanguine peccatoris.
Vidit autem " a longe, " loco et meri-Ii distantia : quia dicit Psalmus cxviii, 155 : Longe a peccatoribus salus. Et,
Proverb, xv, 29 : Longe est Dominus ab impiis.
Vidit ergo " Abraham, et Lazarum in sinu ejus. " Hos duos specialiler ad suae vidit cumulum damnationis : unum quidem, conparatione cujus condemnatus est : allerum autem, quem contempsit, Abraham enim hospitalis fuit, cujus comparatione condemnatus est, Unde, ad Hebr. XIII, 2 : Hospitalitatem nolite oblivisci : per hanc enim latuerunt quidam, Angelis hospitio receptis. Illorum autem unus fuit Abraham, cujus hospitalitatem approbavit Deus, per hoc quod misit ad eum Angelos in specie hospitum, Alius autem Lazarus fuit, quem contempsit, et merito illius immisericordiae condemnatus fuit. Et ideo hos duos vidit. Isa.XXVI, 11 : Videanl, et confundantur selantes populi, ei ignis hostes tuos devoret. Vidit autem Lazarum in sinu Abrahae fotum, ut idem haberet operis in requie, quod habuit in merito : quia meritum suum cum viveret fuit fovere pauperes : et de eodem beatificabatur in requie. Isa. xl, 11: In sinu suo levabit agnos, scilicet mites et pauperes, faeias ipse portabit.
" Et ipse olamansdixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. "
" Et ipse clamans dixit. " Ecce clamore angustiam animi sui ostendit. Baruch, III, 1 : Anima in angtistiis, et spiritus anxius clamat ad te. Sed accidit ei quod dicitur, Proverb. XXI, 13 : Qui obturat aurem suam ad elamorem pauperis, et ipse domabit, et non exaudietur. Thren. III, 8 : Cum clamavero, et rogavero, exclusit orationem meam. Ratio autem hujus redditur, Joan. IX, 31: Sci-mus quia peccatores Deus non audit. Et ideo etiam ipse clamor irrationabilis fuit. II Machab. IX, 13: Orabat autem hicsceleslus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus.
" Pater Abraham. "
Ecce petitio minimi suffragii, quod dives non meretur consequi. Et ideo hic dicuntur duo, scilicet, formatio indiscretae petitionis, et ejusdem petiti denegatio.
Formatio autem petitionis continet tria. Ex parte quidem ejus a quo pelit, ponit inclinantia ad misericordiam : deinde ponit misericordiae invocationem : et deinde subjungit petitionis rationem.
De primo dicit: " Pater Abraham. " Monet enim recordari affectus patris, qui dixit, Isa. xlix, 15 : Numquid oblivisci potest mater infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. Isa. lxiii, 15: Ubiest zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum, et miserationum tuarum ? super me continuerunt se. Abraham autem pro malis intercessit, quando pro Sodomitis rogavit : et misericordiam invenisset si decem honos in quinque civitatibus invenisset.
Sic ergo dicit : " Pater Abraham. " Sed, heu I patrem Abraham, cujus paternitatem dum viveret recognoscere noluit: et ideo dicitur ei illud Joannis, vin, 39 : Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite. Tu immitis et inhospitalis in pauperes fuisti, hoc Abraham non fecit.
" Miserere mei. "
Misericordiam invocat qui noluit misereri.
Dicit autem hic duo : misericordiae invocationem, et petiti formationem.
De misericordiae quidem petitione dicit: " Miserere mei. " Jacob. ii, 13 : Judicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam. Matth. XVIII, 33 et
34 : Nonne oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum. Et, iratus dominus ejus tradidit eum torloribus, quodusque redderet immersum debitum. Sic ergo fit quod dicitur, ad Hebr. XII, 17 : Scitole quoniam et postea cupiens haereditare benediclionem, reprobatus est: non enim invenitpaenitentiae locum, quamquam cum lacrymis inquisissel eam.
" Et mitte Lazarum. "
In hac petiti formatione langit quatuor, scilicet, quem voluit habere misericordiae ministrum, quantum petivit suffragium, quale, et ad quid.
Primum tangitur, cum dicit: " Mitte Lazarum. " In quo notatur istius mendici charitas, a quo etiam is, qui eum offendit misericordiam denegando, praesumit invenire misericordiam. Scivit enim eum esse unum de illis, qui audivit de Christo, Matth. v, 44 : Diligite inimicos veslros, benefacile his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Et illud Apostoli, ad Roman.XII, 17 : Nulli malum pro malo reddentes, sed e contrario benedicentes. Fuit tamen ista praesumptuosa in divite petitio : ut hunc pater Abraham mitteret, . quem ipse dives petentem et indigentem in nullo fuit consolatus.
Sic igitur dicit: " Mitte Lazarum. "
" Ut intingat extremum digiti sui in aquam. "
Ecce quantum petit, non plusquam ad extremum digiti potuit adhaerere. Quod quidem valde esset exiguum. Ex- . tremum autem digiti aliquid est munerum et consolationis Spiritus sancti: quia Spiritus sanctus est Dei digitus. Unde, Luc. XI, 20 : Si in digito Dei ejieis daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei. Exod. VIII, 19 : DigitusDei est hic. Unde digitus Lazari non dicitur hic digitus, qui pars est manus Lazari, sed potius quijuvit Lazarum. Dives enim bene vidit, quod digitus Lazari nullus ibi fuit: et scivit, quod talis corporalis digitus contra flammam inferni nihil conferebat. Unde petivit adjutorium gratiae Spiritus sancti. Hic enim digitus Ires habet juncturas : unam quidem gratiam justificantem, aliam autem gratiam adjuvantem, et terliam, gratiam consummanlem, quam iste libenter habuisset: non in quantum quidem gratia est, quia obstinatus erat in malo, et de gratia non curavit: sed in quantum liberat a paenis, a quibus libenter fuisset liberatus. Et hoc est quod dicit: " Ut inlingat extremum digiti in aquam, " gratiae Spiritus sancti. Ezechiel. XXXVI, 25 et 26 : Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamenlis veslris, ... et dabo vobis cor novum, et spirilum novum. Hoc est igitur quod petit.
Extremum digiti parum capit, et ideo parvo contentus fuisset refrigerio. Quia tamen parvum etiam Lazaro negavit, scilicet, micam cadentem, ideo hoc ipsum parvum accipere indignus fuit. Luc. VI, 38 : Eadem quippe mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis.
Attende autem inconvenientem esse petitionem divitis, qui non petivit se mitti ad Lazarum, quia ex obstinatione de regno non curavit: sed potius Lazarum ad se mitti, ut eum cui durus fuerat in vita, etiam nunc a regno in infernum deponeret, de solio sublimi in senfinae imum deduceret, et de loco sanclae quietis in locum lormentorum. Et hoc considerat hic Petrus Ravennas in quadam Homilia.
Congruentiam autem paenae ad peccatum tangit per hoc quod dicit:
" Ut refrigeret linguam meam. "
Non quod divitis anima ibi linguam haberet, sed quia vis interpretativa et gustativa operantur in lingua dum vi- vil homo, et manent in anima posteaquam moritur. Secundum illas animae vires fortius sive acerbius cruciabatur : quia et epulo fuit, et in epulis ad loquacitatem laxari consuevit. Et maxime, quia pauperis per dulce verbum sallem memor non fuit. Sapient. XI, 17 : Per quae peccat quis, per haec et torqualur. Proverb. XVIII, 27 : Qui dat pauperi non indigebit: qui despicit deprecantem, sustinebit penuriam.
" Quia crucior in huc flamma. "
Causa est suae petitionis. Hujus flammae materia peccatum est, quod homo faciendo, flammam istam succendit. Sententia autem Dei ignem inexstinguibilem injicit. Isa. l, 11: Ambulate in flammis quas succendistis, scilicet vobis. Flammis dicitur, propler multitudinem peccatorum. Deuter. XXXII, 22 : Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque od inferni novissima, devorabitque terram cum germine suo, hoc est, lerrenum affectum in peccatoribus : et montium, hoc est superborum, fundamenta comburet.
" Et dixit illi Abraham : Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. "
Irrationabilis petitionis ponitur hic rationabilis denegatio.
Et dicuntur hic duo. Primo enim ponitur ratio, quare non concedenda est petitio: secundo, ostenditur ad consequendum aliquid misericordiae liberantis impossibilitas.
In horum primo duo dicuntur : rememoratio status divitis et pauperis in vita : secundo autem respondens ulrique retributio congrua.
In primo tangit statum divitis, in secundo stalum pauperis.
In primo horum dicit tria, scilicet, re- cognitionem dignitatis naturae, rememorationem culpae pristinae, et receptionem debitam vitae. De primo dicit:
" Fili. "
In quo imaginem meam recognosco. Psal. XXXVIII, 7 : Verumtamen in imagine pertransit homo. Notatur etiam in hoc mirabilis patris Abrahae benignitas, qui istum sic deformatum, filium vocare non dedignatur. Tamen fuit filius alienatus, qui mentitus fuit patri, et claudicavit a semitis suis : tamen propter naturam bonam, filium recognoscit. In hac enim alienus deus partem non habuit. Malach. II, 10 : Numquid non pater linus omnium nostrum ?
" Recordare, "
Hoc est, pristinae vitae tuae reminiscere. Tsa. xxxviii, 15 : Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae.
Ex hoc autem quod Abraham hunc vocat filium, patet eum Judaeum fuisse. Ex hoc etiam vocat filium, ut graviter doleat in se amisisse dementiam. Pristinam autem vitam reducit ad memoriam : ut ex hoc magis doleat se aliquando fuisse felicem qui tunc tantae subjacebat infelicitati.
Miserabile autem valde est quod dicit:
" Quia recepisti bona in vita tua. "
Quod duos habet sensus. Unum quidem, quia et si bona aliqua in vita dives fecit, haec remuneratione temporali recepit. Sicut in Ezechiele dicitur, quod Nabuchodonosor qui imperium Domini perfecit in Tyro, in remunerationem accepit aegyptum . Alius sensus est, quod recepit in vita a patre Abraham bona, quae reputabat sola bona et beatitudinem suam, hoc est, fructum temporalium. Iste enim fuit unus eorum de quibus dicitur in Psalmo cxliii, 12-15 : Quorum filii sicut novellae plantationes in juventute sua : filiae eorum composilae, circumornatae ut similitudo templi. Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud: oves eorum faetosae, abundantes in egressibus suis: boves eorum crassae. Non est ruina maceriae, neque transitus: neque clamor in plateis eorum. Beatum dixerunt populum cui haec sunt. Et ideo in his bona sua recepit, partem in haereditate aeterna nullam habens.
" Et Lazarus similiter mala. "
Sub duobus sensibus oppositis. Quia si Lazarus aliqua parva mala ex impatientia paupertatis et infirmitatis fecit, hoc in paena temporali purgavit. Sapient. III,6, 5: Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam occepit illos,... et invenit illos dignos se.
Vel dicitur: " Mala, " quae vitae huic annexa sunt cepit Lazarus in vita. Sapient. III, 5 : In paucis vexati, in multis bene disponentur. Haec sunt duplicia, de quibus dicitur, Isa. xl, 2: Suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis.
" Nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. "
Adjicit respondens utrique praemium, et stipendia meritorum.
De paupere quidem : " Nunc vero, " in statu post mortem, " hic " pauper Lazarus, " consolatur " a me. II ad Corinth. IV, 17 et 18: Id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur. Isa.
lxvi, 13 et 14 : Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, dicit Dominus , et in Jerusalem consolabimini : videbilis, et gaudebit cor vestrum.
" Tu vero, "
Justa recipiens malorum meritorum stipendia. Ad Roman. VI, 23 : Slipendia enim peccati mors : gratia autem Dei vila aeterna.
" Cruciaris, "
In flamma et paenis infernalibus. Proverb. XVI, 13: Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. Ista mutatio statuum signiBcatur, Genes. XLVIII, 14, ubi Jacob dexteram posuit super juniorem filium, qui erat ad sinistram : et sinistram super majorem, qui erat ad dexteram: quia majores in hoc mundo in dextera prosperitatis stantes, in futura vita ad sinistram paenarum aeternarum transferunlur: et juniores in hoc mundo pauperes ad sinistram adversitatis stantes, frequenter benedictionem dexterae in aeternis bonis accipiunt in futuro.
" Et in his omnibus, inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possunt, neque inde huc transtneare. "
Tangit hic consolationis impetrandae impossibilitatem.
Tangit autem tria : causam continuationis, naturalem Sanctorum ad compatiendum inclinationem, et miserendi impossibilitatem.
De primo dicit: " In his omnibus. " Quasi dicat: Quid valet longa tua petitio, et mea negatio ? Quia in his omnibus consolationibus pauperis, et tuis, et damnatorum cruciatibus, " firmatum est, " sententia Dei judicis, " magnum chaos, " hoc est, voragfr hians, "inter nos et vos, " et in gaudiis et cruciatibus existentes. Hoc autem chaos immeabile, est sententia obstinationis in malis, et sententia continuationis in bonis. Exod. VIII, 22 et 23: Scias quoniam ego Dominus in medio terrae. Ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum. Hoc significatum est, II Reg. v, 9, ubi dicitur, quod habitavit David in arce, et vocavit eam Civilaiem David : et aedificavit per gyrum a Mello et inlrinsecus. Mello autem erat fossatum et vorago, distinguens civilaiem Jerusalem ab exterioribus. Haec ergo vorago signilicat chaos, quod firmatum est inter beatos et damnatos, habens unum latus sententiae divinae confirmationem, et aliud, exigentiam meritorum.
" Ut hi, etc. "
Secundum est, in quo tangit, quod etiamsi sancti ex inclinatione naturae, quae perfectissima est in eis, " qui volunt transire, " ultra chaos compassionis aflectu : quia sicut dicitur, Eccli, xliv, 10, sunt viri misericordiae, " ad vos " damnatos juvandos, " non possunt, " propter congratulationem justitiae cui adhaerent. Est enim in eis inclinatio naturae sine sensu passionis, et convertit hanc obligatio voluntatis ad laetitiam vincentem iniquitatem. Psal. lvii, 11 : Laetabitur justus cum viderit vindiclam. Genes. XIV, 19, 20 : Benediclus Abram Deo excelso,... quoprotegente, hostes in manibus tuis sunt.
" Neque inde huc, " per voluntatem beatitudinis, " transmeare " valeant damnati. Quia sicut dicitur, Ezechiel. XXXII, 27, adeo sigillatae fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum, quod ita habent obstinatam in malo voluntatem, quod quamvis vellenl esse sine paenis, tamen in gloria nollent esse cum Deo judice, et Sanctis, quod essent sine iniquitatis voluntate. Psal. lxxiii, 23: Su-perbia eorum qui te oderunt, ascendit semper. Apocal. XVI,9: Blasphemaverunt homines nomen Dei habentis potestatem super has plagas, neque egerunt paenitentiam ut darent illi, scilicet Deo, gloriam.
" Et ait: Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei:
Habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. "
Ecce secunda pars, scilicet pro carnalibus sollicitudo divitis.
Et dividitur in quatuor paragraphos petitionis divitis, et negationis Abrahae : qui successive in littera ponuntur.
In primo sunt duo. Primo enim petit Lazari missionem : secundo, adjungit petitionis rationem.
Dicit ergo: " Rogo ergo. " Quasi dicat: Ex quo dicis chaos esse inter mortuos damnatos et beatos, quod non est inler vivos malos, et damnatos, et beatos. "Rogo ergo te, pater, " qui in affectu patris tuos diligis. Sapient, XI, 24 et 25 : Dissimulas peccata hominum, propter paenitentiam. Diligis enim omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quos fecisti.
" Ut mittas eum, " ad vitam revocando, " indomum, " hoc est, in familiam, " patris mei " carnalis.
(i Habeo enim quinque fratres. "
Unde dicit Bernardus: " Servatur diti vitiet cognitio pauperis quem despexit, " et memoria fratrum quos illicite ama-" vit: ut de visa gloria pauperis quem " despexit, et de paena carnaliter amato-" rum amplius torqueatur. "
Sed huic videtur esse contrarium quod dicitur, Job, XIV, 21 et 22 : Sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non in-telliget. Allamen caro ejus dum nivei, dolebit, et anima illius super semelipso lugebit. Ergo damnati non intelligent aliquid de his quae sunt hic. Et quod quidem expresse dicit Gregorius super eumdem locum.
Ad hoc dicendum, quod forte speciale fuit in divite quod de fratribus cogitavit propter exemplum. Aliter dicunt quidam, quod fratres per accidens in mundo adhuc vivere cogiiovit, scilicet, quia non vidit eos in inferno. Sed ista solutio debilis est. Et ideo prima melior est. Et concordat dictis Sanctorum.
Et hoc est quod dicit :
" Ut testetur, "
Resurgentis miraculo, " illis, ne et ipsi veniant, " post mortem damnati, " in hunc locum, " locum ubi est terra miseriae et tenebrarum : ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat . " Tormentorum " Proverb. XIX, 29 : Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus.''
Sed hoc contrarium videtur, quod damnati sunt invidi et malae ad invicem voluntatis, et conformem cum diabolo habent voluntatem : et ideo (sicut diabo-Ius) omnes homines vellent esse damnatos.
Ad hoc dicunt quidam, quod dives per istam petitionem, aliam obtinere conabatur. Putabat enim tam dilectum esse Lazarum, quod non amplius a gloria ad miseriam hujus vitae mitteretur : et tam misericordem patrem, ut vivorum erratui compateretur. Et ideo suspicabatur se esse mittendum, et sic a paenis absolvendum. Sed mentita est iniquitas sibi:. quia propter suos fratres non erat inveniendus specialis modus vocationis ad paenitentiam.
Potest etiam dici, quod sibi timuit in fratribus, ut in praesentia eorum, malus carnalis suus affectus amplius torqueretur : sicut Ambrosius dicit, quod ignoratur paena Arii, quia nescitur quot sunt errore ejus subvertendi. Et hoc est probabilius, et dictis Sanctorum coneordans. Socii enim sui et fratres in culpa, futuri erunt socii in paena. Isa. XXIV, 22 : Congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum. Matth. XIII, 30 : Colligiie primum zizania, et alligate eo in fasciculos ad comburendum.
Dicit autem optime : " Locum iormenlorum, " quia ibi omnia concurrunt tormenta. Job, XXIV, 19 : Ad nimium calorem transeal ab aquisnivium. Innuitur etiam in hoc, divitem damnatum nihil habere gratiae in voluntale, quia non tiraet nisi tormenta timore servili : in quo (ut dicit Beda) vivit peccandi voluntas, et sequeretur opus, si speraretur impunitas. Non enim dicit, ut testetur illis ne peccent, vel ut paeniteant: sed ut ad tormenta non veniant. Et verificatur quod dicitur, Isa. v, 25 : In his omnibus non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta, quia populus non est reversus ad percutientem se .
" Et ait illi Abraham : Habent Moysen et prophetas: audiant illos. "
Ecce secundus paragraphus de responsione Abrahae.
" Habent Moysen et prophetas. " Moysen quidem in observantia operum mandatorum : Prophetas autem in illuminatione credendorum et promissorum.
" Audiant illos, "
Quia haec ad conversionem sufficiunt. Et ideo de Moyse dicitur, Eccli. XXIV, 33 : Legem mandavit Moyses in praeceptis justiliarum. De Prophetis autem dicitur, Eccli. XXXVI, 18 : Da mercedem,Domine, sustinentibus te, ut prophetae lui fideles inveniantur. Haec est etiam causa, quod, Matth. XVII, 3, ubi claritatem futurae beatitudinis ostendit, cum Domino apparuerunt Moyses et Elias : ut lex et prophetia testiCcarenlur evangelicae de futura vita promissioni.
Sic igitur dicit Abraham. Sic Christus, Joan, v, 39 et 40 : Scrutamini Scripluras, quia vos putatis in ipsis vitam aeternani habere : et illae sunt quae lestimonium perhibent de me. Et non vultis venire ad me ut vitam habeatis.
" At ille dixit: Non, pater Abraham : sed si quis ex mortuis ierit ad eos, paenitentiam agent. "
Tertius paragraphus de slullitia divitis, qui Abrahae verbum nititur infirmare : et ideo incipit a negatione, dicens : " Non, pater Abraham. " Job, xl, 3 : Numquid irritum facies judicium meum ? et condemnabis me, ut iu justificeris ? Potius cum David humiliter dicere debuit illud Psalmi L, 6 : Justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. In hac autem contradictione fortiter ingeminat patrem Abraham. De meritis enim propriis diffidens ad gremium patris misericordiae libenter se converteret : et fastus quidem cordis sui humilitatem propriam recognoscere non sinit: ut diceret illud Lucae, xv, 21, quod filius prodigus dixit : Pater, peccavi in caelum et coram te, jam non sum dignus vocari filius tuus.
" Sed si quis ex mortuis, "
Resurgens, " ierit, " vocando ad paenitentiam, " ad eos, " quia resoluti deliciis, nullum requirunt qui viam doceat paenitendi. Et in hoc quia Recusantur, et exaggeratur malitia eorum, ideo non merentur quod aliquid fiat pro eis.
sed quidem irati animus judicis ad deteriora provoceiur. Etmaxime, quia etiam is qui displicet, intercedere praesumit.
" Paenitentiam agent. "
Et hoc quidem non est probabile : quia dicitur, Isa.VIII, 19 et 20: Numquid non populus a Deo suo requiret pro vivis a mortuis ? Ad legem magis, et ad lestimonium.