In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Oportere baptizantem distingui a baptizato, probat figura, auctoritate et ratione.
Ista (a) quaestio solvitur expresse in illo cap. Debitum, pro parte affirmativa, ad quod adducitur figura, auctoritas, et ratio congrua. Figura est, quia Christus ad hoc signandum, non a se, sed a Joanne baptizari voluit. Auctoritas colligitur ex verbis Domini dicentis Apostolis Matth. ult. Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, etc. ubi discipulos exprimit in secunda persona, et baptizatos in tertia.
Ratio quae innuitur ibi, est ista, quia in Baptismo celebratur illa spiritualis generatio, de qua veritas ait, Joan. 3. Oportet vos nasci denuo. Sicut ergo in carnali generatione alius est qui gignit, et alius qui gignitur, ita et in sacramentali generatione, alius debet esse qui spiritualiter generat, et alius qui spiritualiter generatur.
Ad argumentum, dico quod susceptio Eucharistiae non est Sacramentum, sicut tangetur in materia de Eucharistia, sed est comestio seu perceptio sacramentalis ; Baptismus autem est Sacramentum. Et si arguas, Sacerdos saltem ministrat sibi Sacramentum Eucharistiae, ergo pari ratione potest istud. Respondeo, ministrare illud
Sacramentum non est Sacramentum, quia Sacramentum illud non consistit in usu, sed ministrare Sacramentum Baptismi est ipsum Sacramentum. Et ratio diversitatis est, quia Sacramentum Baptismi consistit in usu essentialiter, et non in aqua, ut dictum est in quaestione praecedenti: Eucharistia autem est quoddam permanens distinctum ab usu Sacramenti: quamvis ergo aliquis posset esse in usu Sacramenti permanentis minister et suscipiens illum usum, non tamen potest hoc in Sacramento, quod essentialiter consistit in usu.