REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Ostenso amorem esse inordinatum, si nollet Deum ab aliis condiligi, resolvit quod debemus velle Deum amari a Beatis, nec non a viatoribus in communi. Non est tamen quod in particulari, respectu hujus vel illius, ad id ligemur de per se, nisi adsit necessitas quasi extra, ut si viderem aliquem ad Dei odium vehementer tentatum, et sperem tali actu Deum ei succursurum. Docet de potentia absoluta stare posse odium proximi cum amore Dei.
Sed estne necessarium habenti charitatem actualiter diligere proximum ? Dico quod .aliquis est proximus, cujus amicitia est Deo grata, sicut electi et beati illi simpliciter loquendo, sunt cari, et hoc certitudinaliter habemus quod sunt diligendi. De damnatis autem certum est quod non sunt cari. De proximis in via dubium est de quocumque in particulari, an sit proximus uno modo, vel non. In communi certum est multos viatores electos et gratos Deo, et multos non. Dico tunc ulterius, quod necessitas actus potest intelligi de actu negativo prohibito praecepto charitatis, scilicet non odire ; omne enim praeceptum habet actum prohibitionis, qui cadit sub praecepto. Non est autem simpliciter necessarium sic diligere habenti charitatem, hoc est non odire, sed tantum sub conditione tenetur, non autem absolute, quia contingens est ex prohibitione divina. Unde non odire non est necessarium, ita scilicet quod oppositum includit contradictionem. Non enim necessarium simpliciter est asserenti principium assentire conclusioni, sed potest non assentire, quousque error conclusionis redundet in errorem principii, et propter istum errorem refugit ab illo conclusionis errore. Sed bonitas proximi non est ita necessario conjuncta bonitati finis, sicut veritas conclusionis veritati principii, et per consequens non est contradictio voluntatem velle Deo bene esse, et alii homini non velle bene esse.
Igitur nec simpliciter necessarium est habenti charitatem velle proximum Deum diligere, aut non odire, quia potest velle eum non diligere Deum, neque in actu illo est contradictio, neque necessitas, si sit habitus imperfectus. Unde voluntas, quia libera est, potest habere actum suum, licet charitas inclinet in amorem quantum in se est. Itaque non est contradictio quod aliquis habeat charitatem cum odio proximi, tamen necessarium est de potentia ordinata Dei, quia in illo praecepto prohibetur ille actus malus, scilicet odire proximum, nam simpliciter necessarium est non odire de potentia ordinata et intellectu praecepti. Unde tantum est necessarium ex praecepto et ordinatione, quia de facto transgressionem praecepti charitas cessat in anima, quia tunc annihilat eam Deus.
De actu affirmativo, dico quod non oportet semper inesse, sed debet inesse quando occurrit necessitas, ideo licet semper praeceptum obliget, ut nunquam odiat, tamen non est necessarium alicui habere actum affirmativum respectu proximi. Unde contemplativus potest diligere se, et vivere solitarie, non considerando proximum, nec est necessarium considerare proximum, ideo neque sic diligere illum. Et ideo si esset aliquis solitarius et devotus, nihil cogitans de proximo, non est necessarium elicere actum diligendi circa ipsum, sed necessario non odire.