Quod etiam maris et feminae coniunctio debeat esse individua, habetur Matth. V. Ego autem dico vobis uxorem a viro non discedere; et Matth. XIX; et I Cor. VII. Quod etiam inter duos tantum debeat esse matrimonium, habetur Gen. II, adhaerebit homo uxori suae, et erunt duo in carne una. Et I. Corinth. VII. Dicitur quod vir non habet potestatem sui corporis sed mulier, et e converso. Non autem haberet vir potestatem corporis mulieris si alteri nubere possit. Per haec autem excluditur error dicentium in emissione seminis non esse maius peccatum quam in emissione aliarum superfluitatum;/ et Platonis qui dixit oportere esse / et dicentium quod fornicatio non est peccatum; et Platonis, qui dixit oportere esse communes uxores, quem Nicolaus in nova lege secutus est introducens communitatem uxorum. Excluditur etiam consuetudo repudiantium uxores; et plures uxores habentium; et eorum qui indifferenter / consan- / propinquis secundum carnem coniunguntur.
Haec enim esse / illicita / inhonesta etiam ex antiquorum gentilium observatione apparet. Refert enim maximus valerius quod longo tempore apud antiquos Romanos non fuit uxoris / div- / repudium, quia estimabant nec etiam propter sterilitatem fidem coniugalem oportere dissolvi, apud quos / etiam / infamis erat si quis simul plures uxores haberet. Sic igitur, ut ad propositum redeamus, apparet ex dictis qualiter divinum regimen differat a regimine tyrannico et a regimine regum.
Quod divinum regimen / ad homines / est sicut regimen paternum.
Videtur autem paternum regimen aliquam similitudinem habere cum divino regimine, nam etiam pater curam