DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Gabriel enim missus ad Virginem non est
ingressus in eam, sed ad eam : Christus vero in eam. Ezechiel. xliv, 2, dicitur de porta : Dominus Deus Israel ingressus est per eam. Et ibidem dicitur de ipsa porta, quod erat clausa principi, id. est, ipsi Archangelo : vel, principi, id est, ad honorem principis, scilicet Christi : vel, principi, id est, diabolo qui dicitur princeps mundi . Angelus enim malus venit ab infimis, hic non est ingressus in hortum hunc. Eccli. xliii, 24 : Mos obvians ab ardore venienti, etc. Vel, principi, id est, peccato quod in multis principatur : contra quod dicitur, ad Romam VI, 12 : Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus,
Item, Christus Angelus. Unde, Job, xxxiii, 23, dicitur de homine : Si fuerit pro eo Angelus loquens, etc. Angelus, id est, Christus. Item, Isa. lxiii, 9 : Angelus faciei ejus salvavit eos : quia Filius imago Patris est : ideo dicitur Angelus faciei. (De hoc Angelo multa invenies in Apocalypsi, Quaere et expone.)