In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Ista quaestio, etc. Haec conclusio est extra dubium, definita ab Innocentio III. cap. Debitum, de Baptismo, quod citat Doctor. Rationem autem subjectam illius capitis, quae est Pontificis, aliqui vocant in dubium, tanquam non probantem, ideoque recurrendum esse dicunt ad institutionem solam Christi. Videantur Rubion et Bassolis locis citatis a Scholiaste. Si spectetur potentia Dei instituentis Sacramenta, non est dubium, quin Deus posset uti ministerio proprio hominis ad seipsum regenerandum specialiter per modum ministri; et sic ratio illa non probat aliter fieri non posse, sed illa ratio datur tanquam congruentia facti et institutionis positae, nam omne secundum quid dicitur respective ad suum simpliciter, cujus proprietates secundum aliquem modum participare debet, aut imitari, quia est ens participatum. Scriptura et Patres dicunt Baptismum esse lavacrum regenerationis in Christo, a peccato, quod quis ex Adamo generatione traxit, et secundum imitationem generationis carnalis, qua peccator nascitur ex Adamo, describitur ejus regeneratio in Christo per aquam ; unde Paulus servans eamdem proprietatem : Non prius, inquit, quod spirituale est, sed quod animale est.
Congrue ergo sicut in caeteris Baptismus institutus est, ut servet suo modo proprietatem generationis in aliis, ita et in hoc, ut sit a ministro differente a persona baptizata, tanquam a causa proxima ; in rebus autem mere supernaturalibus, quae dependent a voluntate Dei, non est alia ratio, nisi sic volo, sic jubeo, Sed ex natura rei factae potest colligi congrua ejus ratio, qualem appellat Doctor praemissam, in capite citato a Pontifice adductam, cujus efficacia reducitur ad factum et institutionem, quia baptizans debet in persona Christi et Ecclesiae, quorum minister est, et intentionem servat, ministrare Baptismum seu lavacrum regenerationis. Hoc autem non potest filius Adami, et remotus inquantum ipse suscipit Sacramentum regenerationis, ut eo conjungatur Christo et Ecclesiae per regenerationem, quia repraesentat Adamum et mortuum vita spirituali, quia sic consideratur, ut adhuc membrum Adami per peccatum, et qua subjectus est morti ac damnationi ; ergo initiatio ejus et reductio ad vitam, debet fieri per alium, qui sustinet intentionem et auctoritatem Christi et Ecclesiae, nam in politiis humanis, nullus civis civitatis adversae, ex sua auctoritate inscribitur in civitatem aliam, sed hoc debet fieri per membra ipsius civitatis, cujus ambit incorporationem ; talis est civitas Dei quae est Ecclesia, et civitas diaboli cui inscribitur homo per peccatum ; ergo rite debuit servari haec proportio.
Hinc ergo recte sequitur, baptizatum non posse sustinere personam Christi in favorem proprium quoad propositum, quia accedit ad Sacramentum, ut inscribendus membrum Christi et Ecclesiae, a quibus est separatus. Neque refert si inscribens minister sit membrum separatum personaliter, vel Paganus, vel Judaeus, quia licet non sit membrum vivum Christi, quoad fidem et characterem, est tamen membrum ejus, quoad auctoritatem et intentionem, ut est minister.
Huc etiam tendit ratio D. Bonaventurae, quia idem non potest esse mundans et mundatus. Alensis recurrit ad veritatem formae, quae designat distinctionem personarum. Veritas conclusionis de facili deducitur ex aliis decretis Ecclesiae ; sed illud solum adducit Doctor, quia casus in specie practicatus est a Judaeo, qui seipsum baptizavit inter Judaeos existens in defectu alterius ministri, cui fidem Sacramenti profuisse, docet Pontifex, id est, per charitatem operantem, non ipsum Sacramentum quod nullum fuit.