IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Ad secundum, bene explicat quando ratione partis denominatur totum, et quomodo opposita, quae insunt secundum partes, non denominant totum ; declarat rem exemplo. Vide eum quaest. 45. Elench. ubi ex professo tractat de istis. Leuch. Tartaret. et Pitigianis hic.
Ad argumenta. (b) Ad primum principale dico concedendo quod est aliquid, et potest concedi quod est aliquid creatum secundum quod homo, quia tunc distrahitur praedicatum per ly secundum quod homo, sicut Aethiops est albus secundum dentes ; sed tunc non sequitur simpliciter, ergo Christus est creatura, sicut nec alibi, ergo est albus, sed est fallacia secundum quid et simpliciter.
Vel dici potest quod est aliquid increatum, quia aliquid non ibi stat tantum pro natura, sed pro denominato illius, scilicet naturae ; illud autem aliquid potest dici increatum ratione suppositi, quod denominatur a natura ; nec sequitur quod idem praedicaret homo de Christo, quod Deus, quia, ut Deus, praedicaret de ipso Christo esse increatum per se et essentialiter, homo autem tantum denominative.
(c) Ad aliud dico quod si opposita possunt inesse secundum diversas partes, neutrum denominat totum ex vi sermonis, sed utraque est falsa, sicut patet de scuto, cujus una medietas est alba, et alia medietas est nigra ; falsum est enim enuntiare sive album sive nigrum simpliciter. Nec Philosophus 5. Physicor. curavit de Logica, sed de ipsa realitate, secundum quod aliquid dicitur tripliciter moveri, quando aliquod praedicatum natum est inesse toti per aliquam partem, quia scilicet sibi praecise inest ; tunc ex hoc quod denominat partem, sequitur quod denominat totum, quia denominat ipsum, sicut natum est ipsum denominare, quemadmodum visio nata est inesse animali praecise secundum oculos, et ideo si secundum illos insit, de virtute sermonis inest toti.
Ita si sanari natum est praecise vel principaliter inesse homini secundum thoracem, hoc est secundum cor, quod intelligo per thoracem, potest sic dici animal sanum simpliciter, quia thorax est sanus. Si tamen secundum aliam partem aeque sit natum inesse hoc, et oppositum secundum quod denominat hanc partem, non dicitur simpliciter animal sanum, quia tunc duo opposita possunt simul enuntiari de eodem.
Ita ad propositum dico quod si creatura non est nata enuntiari de toto ratione partis, nisi forte illius partis, a qua totum habet esse primum, vel ratione totalis esse totius, et humanitas vel natura humana in Christo non sit primum esse Christi, nec esse totale ejus, non potest de Christo ratione naturae creatae enuntiari hoc, quod est creatura, neque simpliciter, neque cum reduplicatione.
Et si objiciatur (d) quod duo opposita conceduntur esse vera de Christo sicut mortale et immortale, passibile et impassibile ; ergo creator et creatura.
Dico quod contradictoria nunquam conceduntur esse vera de Christo, sicut nec de quocumque alio, quia etsi ratione duarum naturarum oppositae proprietates affirmativae dicantur de toto, quia sufficit ad hoc quod utraque affirmativa habeat aliquam causam veritatis, secundum quam possit inesse subjecto, tamen negativae illarum affirmativarum simul eidem inesse simpliciter, est impossibile, et ita contradictoria nunquam sunt simul vera, imo sicut est passibilis et impassibilis, ita falsum est ipsum non esse passibilem, et similiter ipsum non esse impassibilem.