Theophylactus. Quia fides proprium possessorem facit divinorum mandatorum observatorem, vivificis eum exornans operibus, exinde videbatur hominem incurrere posse superbiae vitium: unde praemonuit dominus apostolos ne superbiant in virtutibus suis, per exemplum conveniens, dicens quis autem vestrum habens servum arantem aut boves pascentem, qui regresso de agro dicat illi: statim transi et recumbe? Augustinus de quaest. Evang..
Vel aliter. Hanc ergo fidem praestantissimae veritatis plerisque non intelligentibus, videri potest dominus discipulis suis non ad id quod petierant respondisse.
Difficile autem mihi apparet; nisi intelligamus ex fide in fidem, idest ex fide ista, qua ministratur deo, in eam significasse transferri ubi fruantur deo.
Augebitur enim fides cum primo verbis praedicantibus, deinde rebus apparentibus creditur: sed illa contemplatio summam quietem habet, quae in aeterno dei regno retribuitur. Summa vero quies illa praemium est iustorum laborum, qui in ecclesiae administratione peraguntur: et ideo quamvis in agro aret servus aut pascat, hoc est in vita saeculari vel terrena verset negotia, vel stultis hominibus tamquam pecoribus serviat; opus est ut post illos labores domum veniat; hoc est ecclesiae societur. Beda. Vel servus de agro egreditur, cum intermisso ad tempus opere praedicandi, ad conscientiam doctorem recurrit, sua secum acta vel dicta retractans; cui non statim dominus dicit transi, de hac vita mortali; recumbe, idest in aeterna sede beatae vitae refovere. Ambrosius. Intelligitur enim quia nullus recumbit nisi ante transierit. Denique et Moyses ante transivit, ut magnum visum videret. Sicut ergo tu non solum non dicis servo tuo recumbe, sed exigis ab eo aliud ministerium; ita nec in te patitur dominus unius usum esse operis et laboris: quia dum vivimus, debemus semper operari; unde sequitur et non dicat ei: para quod coenem, et praecinge te, et ministra mihi, donec manducem et bibam? beda. Iubet parari quod coenet, hoc est post laborem apertae locutionis humilitatem quoque considerationis propriae exhibere: tali coena dominus pasci desiderat. Praecingi autem est mentem humiliatam ab omnibus fluctuantium cogitationem finibus, quibus operum gressus impediri solet, constringere: nam qui vestimenta praecingit, hoc agit ne incedens involvatur ad lapsum.
Ministrare vero deo, est absque gratiae eius auxilio nihil virium habere profiteri.
Augustinus de quaest. Evang..
Ministrantibus etiam, hoc est evangelizantibus servis suis, manducat et bibit dominus confessionem et fidem gentium.
Sequitur et post haec tu manducabis et bibes. Beda. Quasi dicat: postquam tuae praedicationis opere delectatus, tuaeque compunctionis epulis fuero refectus, tunc demum transies, et aeternis meae sapientiae dapibus in aeternum reficieris.
Cyrillus. Docet autem dominus quod ius potestatis dominicae quasi debitam subiectionem requirit a famulis, cum subdit numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quae sibi imperaverat? non puto.
Per hoc morbus superbiae tollitur. Quid superbis? ignoras quod si non persolvis debitum, periculum imminet; si vero persolvas, nullam gratiam facis? secundum illud Pauli: si evangelizavero, non est mihi gloria; necessitas enim mihi est: vae mihi si non evangelizavero.
Considera ergo, quod qui apud nos dominantur, non referunt gratias, cum aliqui subditorum statuta sibi prosequuntur obsequia; sed ex benevolentia saepius suorum provocantes affectum, maiorem eis appetitum serviendi aggenerant. Sic et deus petit quidem a nobis famulatum iure servitii; verum, quia clemens et bonus est, honores laborantibus pollicetur; et supereminet sudoribus subiectorum benevolentiae magnitudo. Ambrosius. Non ergo te iactes, si bene servisti, quod facere debuisti.
Obsequitur sol, obtemperat luna, serviunt Angeli; et nos ergo non a nobis laudem exigamus. Unde concludens subdit sic et vos, cum omnia feceritis, dicite: quia servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus. Beda. Servi quidem, quia pretio empti; inutiles, quia dominus bonorum nostrorum non indiget, vel quia non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam.
Haec igitur est in hominibus fidei perfectio, si omnibus quae sunt praecepta impletis, imperfectos esse se noverint.