Glossa. Sicut dominus Pharisaeos reliquerat propter eorum infidelitatem, ita consequenter et doctrinam eorum a discipulis cavendam esse docet: unde sequitur et cum venissent discipuli eius trans fretum, obliti sunt accipere panes. Remigius.
Tanto enim amore magistri detinebantur ut nec etiam ad punctum vellent ab eo recedere. Animadvertendum est ergo quantum alieni essent ab appetitu deliciarum, cum tam parvam haberent de necessariis curam ut etiam obliti sint panes accipere, sine quibus humana fragilitas subsistere non potest.
Sequitur qui dixit illis: intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum et sadducaeorum.
Hilarius in Matth..
In quo monentur apostoli non admisceri Iudaeorum doctrinae: quia legis opera in effectum fidei et praefigurationem rerum consequentium constituta sunt: et in quorum tempora atque aetatem veritas contigisset, nihil ultra in veritatis similitudinem positum arbitrarentur: ne doctrina Pharisaeorum christum nesciens, effectum evangelicae veritatis rumperet. Hieronymus.
Qui enim cavet a fermento Pharisaeorum et sadducaeorum, legis ac litterae praecepta non servat, traditiones hominum negligit, ut faciat dei mandata. Hoc est fermentum de quo apostolus ait: modicum fermentum totam massam corrumpit. Istiusmodi fermentum etiam omni ratione vitandum est, quod habuit Marcion, valentinus et omnes haeretici.
Fermentum enim hanc habet vim ut, si farinae mixtum fuerit, quod parum videbatur, crescat in maius, et ad saporem suum universam conspersionem trahat: ita et doctrina haeretica, si vel modicam scintillam iecerit in tuum pectus, in brevi ingens flamma concrescit, et totam hominis passionem ad se trahit. Chrysostomus in Matth.. Quare non dixit: attendite a doctrina Pharisaeorum manifeste? quia vult commemorare ea quae facta sunt, scilicet de multiplicatione panum: etenim noverat eos esse oblitos.
Simpliciter autem de hoc eos incusare non videtur rationem habere: occasione autem ab eis recepta eos increpare, susceptibilem faciebat incusationem; et ideo quae cogitabant discipuli, evangelista in medium introducit, dicens at illi cogitabant intra se dicentes quia panes non accepimus. Hieronymus. Quomodo autem panes non habebant qui statim impletis septem sportis, ascenderunt in naviculam, et venerunt in fines Mageddan? ibi audiunt navigantes quod cavere debeant a fermento Pharisaeorum et sadducaeorum.
Sed Scriptura testatur, quod obliti sunt eos secum tollere. Chrysostomus in Matth..
Quia vero discipuli circa observationes Iudaicas adhuc repebant, ideo dominus vehementer eos increpat ad utilitatem omnium: unde sequitur sciens autem iesus, dixit eis: quid cogitatis intra vos, modicae fidei, quia panes non habetis? Glossa. Quasi dicat: quid cogitatis me dixisse de terrenis panibus, de quibus non est vobis dubitandum, cum de tam paucis tantas feci abundare reliquias? chrysostomus in Matth..
Hoc autem facit, ut sollicitudinem escarum ab eis abiciat. Sed quare non arguit eos, cum dixerunt: unde nobis in solitudine panes tanti? etenim opportunius videbatur hoc dici. Sed ideo tunc non reprehendit eos, ne videretur se ingerere ad signa facienda, et nolebat ante turbas eos increpare. Tunc etiam rationabilior haec accusatio fuit quando iam duplici miraculo de panibus facto tales erant ut adhuc de escis dubitarent.
Vide autem et increpationem cum mansuetudine: velut enim excusando respondet, pro his quos increpaverat dicens nondum intelligitis neque recordamini quinque panum? Glossa. Quasi dicat: neque mysterium intelligitis, neque virtutem in memoria habetis. Chrysostomus in Matth..
Per quod in memoriam eis reducit ea quae praeterierunt, et ad futura attentiores facit. Hieronymus. Per hoc autem quod dicit quare non intelligitis? ecce per occasionem docet eos quid significent quinque panes et septem, quinque millia hominum et quatuor millia, quae pasta sunt in eremo. Si enim fermentum Pharisaeorum et sadducaeorum non corporalem panem, sed traditiones perversas et haeretica significat dogmata; quare cibi quibus nutritus est populus dei, non veram doctrinam integramque significent? chrysostomus in Matth..
Ut autem discas quantum in discipulis potuit increpatio christi, et qualiter eorum mentem erexerit dormientem, audi quid evangelista dicat: tunc intellexerunt quod non dixit cavendum a fermento panum, sed a doctrina Pharisaeorum et sadducaeorum, quamvis eo hoc non interpretante.
Interpretatio ergo domini eos a Iudaicis observationibus abduxit, desides existentes attentiores fecit, et a parva fide eos eripuit, ut non timeant si quando paucos panes habere videantur, neque pro pane solliciti sint, sed haec despiciant universa.