Habet de filio non solum quantum ad ea in quibus ordinatur ad alios, sicut rex, sed etiam quantum ad ea quae pertinent ad ipsum secundum se, quod / etiam / de deo etiam supra ostensum est. Et hoc rationabiliter accidit, nam sicut deus ita et pater naturalem originem homini praestat. Unde divinum regimen et paternum ad aliquem hominem extenditur non solum secundum quod politicus est, sed etiam secundum quod in sua natura subsistit.
In / hoc tamen / inter / utrumque regimen differt quod paternum regimen ad illa tantum se extendere potest quae in / hoc / homine apparent exterius, divinum autem regimen etiam ad ea quae interius sunt: cura enim alicuius non potest esse de his quae ipsum latent, homines autem occulta cordium latent, quae deo sunt manifesta, ut ex / dictis patet / superioribus patet. Requirit igitur deus ab homine non solum quid exterius agat, sed etiam qualiter interius afficiatur, et quid facere velit, et quid ex his quae facit intendat. Circa haec autem hominis cura esse non potest, nisi quatenus per exteriores actus interior dispositio explicatur. Unusquisque autem curam habet aliquorum secundum quod ad ipsum pertinent; nam qui de his quae ad ipsum non pertinent curam gerit, ut curiosus vituperatur. Alio vero ordine unus homo est pertinens / alteri / ad alterum, alio autem / deo / ad deum.
Unus enim homo ad alterum pertinet vel secundum naturalem originem, quae per corporis traductionem fit; vel per aliquam operum / communicationem / exteriorum communicationem; secundum interiores enim actus homo non potest alteri communicare nisi mediantibus actibus exterioribus.
Homo autem pertinet ad deum secundum quod ab ipso originem habet. Hui- / cuius quidem originis ratio et ordo attendi potest secundum similitudinem hominis ad deum: unumquodque enim agit sibi simile. Magis autem accedit homo ad dei similitudinem secundum animam quam secundum corpus, maxime autem secundum / intellectum / mentem. Unde manifestum est quod in origine hominis, secundum quod a deo procedit, principale intentum est mens, et propter eam / fue- / sunt / producuntur a deo aliae partes animae, et propter animam producitur corpus. Sic igitur deo praecipue cura est de mente hominis, consequenter autem de aliis partibus animae, et post has de corpore. Et hinc est quod secundum mentem homo ultimum finem attingit, qui est humana felicitas, ut supra ostensum est;/ aliae / alia vero quae sunt in homine organice deserviunt ad beatitudinem percipiendam.
Ex his igitur apparet quod hominum regimen curam habet de interioribus secundum quod ordinantur ad exteriora et per ea explicantur; deus autem e converso curam habet de exterioribus secundum quod ordinantur ad interiora et maxime quantum ad mentem, per quam homo est capax felicitatis. Felicitas autem humana consistit in fruitione dei, sicut supra ostensum est. Ad hoc igitur ordinatur tota cura quam habet / deus / de homine ut mens eius praeparetur ad divinam fruitionem, ad quam praeparatur fide, spe et caritate: per / haec / fidem enim disponitur mens hominis ut cognoscat deum aliquid supra se esse, per spem autem confortatur ut tendat in ipsum tanquam in suum bonum, per caritatem figitur in ipso ut immobiliter ei adhaereat. Omnia igitur quae deus ab homine requirit in hac vita, ad ista ordinantur. Hinc / quod / dicitur I Cor. XIII, nunc autem manent fides spes caritas, tria haec / hinc est quod dicitur Deut. X, et nunc,/ q- / Israel, quid dominus deus tuus petit a te nisi ut timeas dominum deum tuum et ambules in viis eius? et I Cor. XIII, nunc autem manent fides, spes, caritas, tria haec. Quia vero humana mens secundum suam naturam inter ceteras intellectuales naturas imperfectior est, quanto autem aliquid est perfectius, tanto est / imper- / virtuosius ad tendendum in suum finem, manifestum est quod mens humana infirmior est secundum suam naturam ad tendendum in deum, qui est finis omnium mentium, quam superiores Angelorum mentes. Impeditur enim / et haec quidem infirmitas quantum ad duo potest attendi: primo quidem / quantum / ad debilitatem virtutis intellectivae quae est in anima humana in comparatione ad superiores