Tu autem. Supra posita est quaestio christi inquirentis causam passionis suae; hic autem ostendit quod hujusmodi quaestio est rationabilis, et rationabile est quod est derelictus. Et primo dicit hoc esse mirabile ex parte dei. Secundo ostendit hoc experimento antiquo, ibi, in te speraverunt.
Hoc quod hic dicitur, tripliciter refertur ad praedicta, secundum tres expositiones. Una est, quia est longe a salute temporali, et sic facta est ista divisio. Unde illud est mirabile ex parte dei propter duo. Primum est, cum deus in sanctis habitet, et non defendat eos: Judith 6: si dominus nobiscum est, cur haec mala omnia apprehenderunt nos? ubi sunt mirabilia ejus quae patres nostri narraverunt nobis? et ideo dicit, tu autem in sancto habitas: hierem. 14: tu in nobis es domine, sed specialiter habitat in christo. Alia ratio est, quia quidquid boni habemus, totum est in laudem dei. Et ideo si nobis est bene, melius a nobis laudatur deus. Et ideo sequitur, laus Israel: hierem. 17: sana me domine, et sanabor; salvum me fac, et salvus ero, quoniam laus mea tu es. Secundum aliam expositionem, quare me dereliquisti? ideo scilicet quia, verba delictorum meorum sunt longe a salute mea, spiritualiter: sed ego clamo pro temporali: tu vero qui habitas in sancto, ut sis, laus Israel, non exaudies, quia non exaudis quando quis non clamat pro spirituali salute.
Vel secundum tertiam expositionem, ut loquatur christus in persona peccatoris; quasi dicat, ideo es longe a salute mea, quia non habitat in peccatoribus; sed in sancto.