DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
sig. XIV,
Ales.
Ales,id est, avis volans. Christus avis. Avis dicitur quasi sine via : unde, Sapient. v, 11, ubi loquitur de ave : Cujus nullum invenitur argumentum itineris. Et viam viri in adolescentia dicit se Salomon ignorare . De hac ave dicitur, Isa. xlvi, 11 : Vocans ab Oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis meae. Pater enim vocavit hanc avem, id est, Christum in ascensione ab Oriente : quia Christus semper fuit in Oriente plenae cognitionis et integrae charitatis.
Zachar, VI, :12 : Ecce vir, Oriens nomen ejus. Item, alius Zacharias, Luc.I, 78: Visitavit nos Oriens ex allo. Vocavit eum etiam Pater de terra longinqua, id est, de mundo qui longe est a Deo quoad amatores ejus. Virum voluntatis meae : quia voluntas Filii per omnia consonat voluntati Patris,
Habuit autem haec avis Virginis uterum pro nido, ubi formatus est secundum humanitatem. Job, xxviii, i : Auro locus est in quo conflatur. Locus iste uterus virginalis. Crucem pro pertica, quae vocatur ejus accubitus. Cantic, I, 11: Dum esset rex in accubitu suo, etc. Sepulcrum pro muta, ubi deposuit mortalitatem et passibilitatem quasi veteres plumas, et assumpsit immortalitatem et impassibilitatem quasi plumas novas : et inde ascendit super Cherubim in sua ascensione, et volavit, volavit super pennas ventorum . (Infra invenies de avibus hujus horti.)
Christus avis. Propter alas virtutum : quia habuit spiritum sapientiae et intellectus, et caeteros omnes . Propter volatum in altum. Ad Ephes. IV, 10 : Ascendit super omnes caelos. Psal, XVII, 11 : Volavit super pennas ventorum,
Propter eminentiam operum. I Petri, ii, 22 : Qui peccatum, non fecit.
Propter levitatem : quia sine pondere concupiscentiae, de qua, Sapient. IX, 15 : Corpus quod corrumpitur aggravat animam,