CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De chaymo et pusillanimi qui opponuntur magnanima.
Deficiens ad magnanimum pusillanimis vocatur. Superabundans autem chaymus, sicut in autehabitis diximus : et illi quidem non mali videntur, sicut neque banausus, neque parvificus, quamvis sint turpes. Malos enim dicimus nocumentum inferentes proximo. Isti autem malefactores non sunt. Peccantes autem sunt propter deformitatem actus et pravitatem animae. Pusillanimis enim cum dignus sit bonis, seipsum dejiciendo privat quibus dignus est : quod et contra naturam est et rationem : et videtur habere malum aliquod in hoc quod est non dignificare seipsum bonis quibus dignus est : et hoc quidem est principale malum a quo pusillanimitas vocatur. Ex conseq uenti autem malum pusillanimis est ignorare seipsum. Si enim seipsum non ignoraret, pro certo tam ex instinctu naturae quam ex ordine rationis appeteret illa bona quibus dignus erat. Ignorantiam autem et IAO dicimus esse privationem scientiae quae est in agere, eo quod non advertit quantis bonis dignus sit : quamvis forte in universali et in particulari habitualiter cognoscat seipsum. Pusillanimitas enim avertit eum ne proprie possit advertere dignitatem : propter quod tales non insipientes esse videntur, sed magis pigri qui bona sua negligunt, nec pro- priam advertunt dignitatem. Et hoc quidem malitia est. Mali enim et non boni qui conscii proprium est non dignificare seipsum bonis. Talibus autem pusillanimibus opinio quam de se habent, nocere videtur et deteriores facere. Si enim adverterent bona sua, pro certo dignificareiit se. Singuli enim et singula ea appetunt, quae sunt secundum dignitatem congruentia. Isti autem discedunt tam ab operati onibus bonis virtutum quam etiam ab inventionibus novorum bonorum, ut ad haec indignos se reputantes. Similiter autem et abstinentia habent se ab exterioribus bonis, honore scilicet et potentatu, ut indignos se reputantes. Quod desperatio a multorum civilium bonorum operatione impedit pusillanimem : propter quod ethim pusillanimitas malitia est privativa bonorum existens. Chaymi autem nullius boni conscii, et maxima praesumentes, insipientes sunt et seipsos ignorantes : et hoc manifestum est. Conantur enim ad honorabilia tamquam digni sunt ad illa. Deinde cum ex propria indignitate retardantur et redarguuntur, honorantur exterius figurae compositione et veste et talibus similibus, et manifestant bonas suas fortunas, et magna dicunt et praedicant de seipsis, ut per hoc honorandi esse videantur qui dignitatem ex virtute non habent.
Inter has autem duas malitias magna- nimitati quae medietas est, magis opponilur pusillanimitas quam chaymotis. Pusillanimitas enim opponitur et in objecto et in formis circumstantiarum et in Une, chaymotis autem in forma circumstantiarum tantum : et si opponitur in causa dignificationis, modus oppositionis est per privationem et non per contrarietatem quae fit in actu et habitu, de quali oppositione loquimur hic. Magis enim oppositionum est magis distans. Distare autem magis et minus non convenit nisi contrariorum oppositioni quae sola medium habet. Adhuc autem pusil-
lanimitas pejor est, quia magis fit et frequentius. Omnis enim hoc conscius est sibi multorum defectuum. Dignificare etiam se magnis cum vera causa dignitatis, valde difficile est et laboriosum, et ideo paucorum et honorabilium virorum : et quia magis fit pusillanimitas, deterius malum est quam chaymotis, et magis difficulter sanabile : propter quod oportet magis niti in contrarium, quemadmodum suasit Calypso. Magnanimitas quidem igitur et opposita vitia circa honorem sicut circa finem proprium sunt, quemadmodum dictum est.