In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo :
"Et vidi. " Nota quod conjunctio copulativa et notat, quod haec visio non est alia a praecedenti, sed illi quasi pars parti copulatur.
" Angelum, " id est, Dei Filium, qui dicitur quasi Dei Patris voluntatis nuntius, qui nova nuntiavit, nova promisit, nova suis fidelibus contulit. In hoc notatur missio ipsius, de qua, Isa. IX, 6: Et vocabitur nomen ejus... magni consilii Angelus, secundum aliam litteram.
" Alium, " a praedictis quatuor qui soluti erant, id est, contrarius illis omnino in effectu. Illi enim venerunt ad perden- dum, iste ad salvandum. " Alium, " et in natura : quia iste Creator, illi creatura.
" Fortem, " quia Dei virtus. Haymo " Fortis dicitur, quia ad debellandas aereas potestates venit. "
" Descendentem, " humilitate incarna tionis, vel a cognitione Angelorum ad cognitionem hominum, " de caelo, " id est, de Patre. Psal. xviii, 7 : A summo caelo egressio ejus.
Sed quid fuit principium motivum hujus descensus ? Responsio Bernardi: " Verbum, ut ad nos descenderet, propria benignitas inclinavit, natura traxit, veritas qua se venturum promiserat compulit, puritas uteri virginalis suscepit, salva virginitatis integritate, potentia eduxit, obedientia in omnibus reduxit, patientia armavit, charitas verbis et miraculis manifestavit. "
Nota : In hoc quod dicit: " Angelum, i notatur, quod missus: in hoc quod dicit: " Fortem, " notatur ad quid missus: in hoc quod dicit: " Descendentem, " notatur mittendi modus.
" Amictum nube, et iris in capite ejus: et facies ejus erat ut sol, et pedes ejus tamquam columna ignis. "
Hic ponitur descendentis descriptio.
Et dicuntur hic quatuor quae facta sunt in illo descensu. Primum est humanae naturae assumptio. Secundum est generis humani reconciliatio, ibi, " Et iris in capite. " Tertium est naturae assumptae glorificatio, ibi, " Et facies ejus. " Quartum, per gratiam sancti Spiritus confirmatio, ibi, " Et pedes ejus. "