Augustinus in ioannem.
Patiebatur haec omnia qui apparebat homo, et ipse idem disponebat haec omnia qui latebat deus; unde dicitur postea, sciens quoniam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, idest quod Scriptura praedixerat: et in siti mea potaverunt me aceto, dixit: sitio, tamquam diceret: hoc minus fecistis: date quod estis. Iudaei quippe ipsi erant acetum, degenerantes a vino patriarcharum et prophetarum. Vas ergo positum erat aceto plenum: tamquam enim de pleno vase, de iniquitate mundi huius impletum cor habentes, velut spongia, cavernosis quodammodo atque tortuosis latibulis fraudulentum; unde sequitur illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius. Chrysostomus in ioannem.
Neque enim ex his quae videbant facti sunt mansueti, sed saeviebant magis, et eum potabant, condemnatorum pocula offerentes: propterea enim hyssopus appositus erat. Augustinus.
Hyssopum autem, cui circumposuerunt spongiam aceto plenam, quoniam herba est humilis et pectus purgat, christi humilitatem congruenter accipimus; quam circumdederunt, et se circumvenisse putaverunt: christi namque humilitate mundamur.
Ne moveat quomodo spongiam ori eius potuerunt admovere qui in cruce fuerat exaltatus a terra: sicut enim apud alios evangelistas legitur, quod hic praetermisit, in arundine factum est, ut in spongia talis potus ad crucis sublimia levaretur. Theophylactus.
Quidam vero hyssopum dicunt vocari arundinem: nam frondes habet arundini consimiles.
Sequitur cum ergo accepisset iesus acetum, dixit: consummatum est. Augustinus.
Quid nisi quod prophetia tanto ante praedixerat? beda. Hic quaeri potest quomodo hic dicitur cum accepisset acetum, cum alius evangelista dicat: noluit bibere. Sed hoc facile solvitur: quoniam non accepit ut biberet, sed ut quod scriptum erat impleret.
Augustinus. Deinde, quia nihil remanserat quod antequam moreretur fieri adhuc oporteret, sequitur et inclinato capite tradidit spiritum, peractis omnibus quae ut peragerentur expectabat, tamquam ille qui potestatem habebat ponendi animam suam, et iterum sumendi eam. Gregorius Moralium. Spiritus autem hic pro anima ponitur: si enim aliud spiritum quam animam evangelista diceret, exeunte spiritu anima remansisset. Chrysostomus.
Non autem quoniam expiravit, inclinavit caput, sed quia inclinavit caput, tunc expiravit; per quae omnia indicavit evangelista quoniam omnium dominus ipse erat. Augustinus.
Quis enim ita dormit quando voluerit, sicut iesus mortuus est quando voluit? quanta speranda vel timenda potestas est iudicantis, si apparuit tanta morientis? theophylactus. Tradidit autem dominus spiritum deo patri, ostendens quod nequaquam sanctorum animae conversantur in tumulis, immo deveniunt ad manus patris omnium, peccatoribus ad locum poenarum delatis, videlicet ad infernum.