Intellectuales substantias, non enim potest immediate in ipsam intelligibilem veritatem / capiendam / tendere, sed oportet quod eam ex sensibilibus colligat, ut ex superioribus patet; secundo vero quantum ad impedimenta quibus retrahitur ne totaliter possit in deum ferri. Quae quidem impedimenta et ex parte corporis sunt, cuius sustentationi et quieti curam impendere oportet; et ex parte inferiorum virium animae, nam commotiones phantasmatum et perturbationes passionum / imped- / perturbant quietem mentis, quae est necessaria ad hoc quod mens / libere / feratur in deum. Et haec quidem impedimenta totaliter ab homine tolli non possunt, quandiu in mortali corpore vivit: oportet enim quod / ea / ad ea quae sunt necessaria mortali vitae intendat, per quod impeditur ne actu / tendat / in deum semper tendere possit. Sic autem / tolli possunt / moderari oportet impedimenta praedicta ut saltem intentio quae est ad deum a mente hominis non rumpatur; et quanto plus fieri potest quod etiam actu mens feratur in deum, tanto vita hominis perfectior erit utpote fini vicinior, et per hoc etiam quod actu fertur mens in deum roboratur intentio eius ad ipsum, quam necesse esset annullari nisi aliquando / actu / ferretur / mens / in / ipsum / eum. Ad hoc igitur omnia divinae legis praecepta et consilia ordinantur ut homini praebeantur auxilia quibus mens eius feratur in deum, et ut impedimenta tollantur. Quantum autem ad utrumque horum indiget homo / pace ad alios homines / pace et concordia cum aliis hominibus. Indiget enim unus homo iuvari ab alio et in his quae ad sustentationem vitae et incolumitatis pertinent, et ad hoc quod unus alium accendat et provocet et instruat ad hoc quod / tendat / feratur in deum.
Pace etiam et concordia sublata per contentiones et pugnas, oportet inquietari mentem hominis et sic a libero motu in deum impediri. Et ideo lex divina ea providit circa homines per quae pax et concordia inter eos conservari posset. Conservatur autem pax et concordia per iustitiam, quae consistit in hoc quod unicuique reddatur et conservetur quod sibi debetur: cum enim naturaliter non solum homo sed etiam quaelibet res bonum suum velit acquirere et conservare, sequitur ex necessitate discordia voluntatum nisi unus hoc alteri servet, ex quo ulterius procedunt contentiones et pugnae. Praecepit igitur lex divina ut homini reddatur quod sibi debetur, sicut parentibus honor, et eadem ratione unicuique quod sibi competit.
Praecepit etiam ut nulli in suo bono nocumentum aut impedimentum inferatur, neque verbo,/ prohib- / dum prohibuit falsum testimonium; neque facto circa propriam personam, dum prohibuit homicidium; neque circa personam coniunctam, dum prohibuit adulterium; neque circa res, dum prohibuit furtum. Et quia deus non solum quantum ad exteriora, sed etiam quantum ad interiora de homine / curam habet / curat, etiam concupiscentiam uxoris et rerum alienarum lex divina prohibuit, quod ad legem humanam non pertinet. Non autem sufficit pacem et concordiam inter homines per iustitiae praecepta conservari nisi ulterius inter eos fundetur dilectio. Per iustitiam sufficienter hominibus providetur ut unus alteri non inferat impedimentum, non autem ad hoc quod uni ab aliis feratur auxilium in his quibus indiget; quia forte aliquis indiget auxilio alterius in his in quibus nullus ei tenetur secundum iustitiae debitum, aut, si forte aliquis ei tenetur,/ et / non reddit. Oportuit igitur ad hoc quod se invicem homines adiuvarent etiam praeceptum mutuae dilectionis hominibus superinduci, per quam unus alii auxilium ferat etiam in his in quibus ei non tenetur secundum iustitiae debitum. Praeterea, quod ex debito iustitiae fit quandam necessitatem habet, quod autem ex dilectione fit liberaliter exhibetur. Ad hoc igitur quod cum quadam promptitudine etiam opera iustitiae impleantur, necessarium fuit praeceptum mutuae dilectionis. Adhuc, lex data sive divinitus sive humanitus inclinationi naturali respondet et eam / sequitur / perficit, sicut supra dictum est. Inest autem homini naturalis inclinatio ad omnium hominum dilectionem. Hoc autem monstrat / auxilium / quod homo exhibet in periculis etiam ignotis auxilium, et in erroribus