LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
Et est DIGRESSIO declarans secundum quos et quot actus anima movet corpus, et unde habeat potentias operationum ipsorum ?
Oportet autem scire, quod anima sicut in superioribus determinatum est, producitur a causa prima sub lumine intellectus caelestium substantiarum, ex semine habente in se virtutem animae et corporis generantis ex virtute totius caelestis periodi, et virtutem commixtionis omnium elementorum, quae praecedentia animam reducuntur ad quinque : et ideo quatuor modis se habet ad corpus hominis anima. A. causa enim prima, cujus ipsa est resultatio aliqua propinquior vel distantior, potestates et virtutes habet creatrices in corpore : a lumine autem intellectuum coelestium, cujus est etiam resonantia quaedam clarior vel obscurior, habet aliquam majorem vel minorem super materiam corporis elevationem : ab anima autem generantis habet virtutem formativam formantem et assimilantem. : et a corpore generantis habet materiam et vasa, in quibus potest ex facultate ipsorum vasorum operari partes similes vel dissimiles con- gruas organice operibus suis: a virtutibus autem caelestibus habet virtutem figurativam : et a virtutibus elementorum virtutes habet depurativas nutrimentorum, et eductiones superfluitatum. Haec quae ad. quinque in communi reducta sunt, divina, et intellectiva, animalia, caelestia, et naturalia vocata a pluribus physicis, praedicto modo distinguuntur.
Virtus igitur divina creatrix est et eductrix formarum : eo quod omne quod est in seminis materia, oportet formari ad esse : et similiter quod per modum nutrimenti et augmenti ingreditur, formam accipit animati: et similiter quod per generationem egreditur de animato, virtutem formantem accipit, et haec omnia omni conveniunt animato. In sensibilibus autem formantur formae imaginationum, et in rationalibus formantur formae intelligibilium : et omnis hujusmodi formarum creatio non potest esse in anima, nisi una communi virtute, quae ideo divina vocatur, quia divinitatis est ista virtus per se, nec potest participari haec virtus nisi per aliquam divinae villulis in anima resultationem : et haec est virtus quam primo manifestat anima in corpore, et ad quam omnes aliae referuntur virtutes, et ipsa propter hoc est formalis et prima.
Intelligentiae autem virtus est in elevatione sui supra materiam : et hoc manifestatur secundo post primam in duobus actibus. Intellectus enim est separatus secundum se ab omni materia et materiae appendiciis: et ideo resultatio sua aliquam habebit separationem, quam quidem omnis anima assequitur in hoc quod ipsa est supra materiam non oppressa ab ea, sicut opponitur forma naturae. Cognoscit autem in hoc quod agit ad formam non materiae, sed separati: quia agit ad vitam et nutrimentum et augmentum, quod nulli omnino materiae corporum per virtutem materiae convenit. Secunda autem operatio est distinguere in diversas formas id circa quod et in quo operatur, sicut in folium, et ramum,
et radicem, et stipitem, et alam, et pedem, et os, et nervos, et hujusmodi: haec enim distinctio primo modo et per se convenit intellectui, et per ipsum convenit ei quod est resultatio intellectus in animatis : et quo fuerit resultatio expressior, eo magis est distinctiva: et quo fuerit resultatio obscurior, eo est minus distinctiva : et ideo magis est distinctiva rationalis quam sensibilis, et magis est distinctiva sensibilis quam vegetabilis : forma autem naturalis omnino deficit ab hujusmodi distinctione : et hanc virtutem manifestat anima informativa, quae est in semine, in distinctione organorum et membrorum similium, unum faciendo corticem, et aliud lignum, et aliud os, et aliud carnem, et sic de aliis, et in corpore animato distinguit nutrimentum secundum differentias membrorum. Sensibilis autem insuper et distinguit intentiones et sensibilia. Et rationalis distinguit veritates et quidditates rerum ex hujusmodi virtute.
Ea autem virtus quam habet ab anima generantis, est quae est secundum rationem animae : et haec est potentia assimilandi organa, ut agat operationes quae non sunt nisi vitae operationes, sicut sentire, videre, et audire : omnia enim haec sunt opera vitae. Similiter autem nutrire, et augere, et generare, et hujusmodi : omnia enim haec sunt opera secundum potentiam vitae perfectae, sicut in libro nostro de Anima diximus, quae opera non habet nisi ab eo quod per se in tali corpore organico est causa et principium vitae, et hoc est anima, sicut in secundo de Anima probavimns. Virtus tamen quae est a generante, gemina est : quia una est ab anima, sicut diximus, et alia est a corpore, quae est, quod ipsa materia virtutem habeat vasorum, ut in ipsa assimilata, ad finem veniant animati agentis opera vitae. Hoc enim non habet calidum in quantum calidum, nec frigidum, nec humidum, nec siccum, in quantum hujusmodi sunt : neque habet hoc mixtum in quantum est mixtum ex omnibus : quia omne mixtum ex omnibus haberet : sed hoc est organorum corporis in quantum organicum proportionem habet ad animam : et ideo cum haec proportio varietur secundum diversas relationes ad diversas animas, non potest esse organum unius animae, hoc quod est organum alterius.
A virtutibus autem periodi totius habet potestatem figurandi : et quando primo format figuras membrorum, et etiam postea quando nutrimentum terminat ad figuram membrorum, et augmenti quantitatem distribuit secundum congruam uniuscujusque membri figuram secundum proportionem quantitatis quae debetur omni figurae. Habet autem adhuc aliam a periodo operationem quae est commensuratio potentiarum ad augmentum et statum ad delectationem, et termini omnis animati.
A potentiis autem elementorum distinguere virtutes accipientes posse, movent corpus animatum quoad quasdam partes ad decoquendum et quoad quasdam ad assimilandum, et quoad quasdam ad convertendum et ad uniendum, et quoad quasdam ad expellendum id quod est impurum : et his modis secundum dictas potestates omnis anima movet corpus differenter, tamen vegetabilis et sensibilis et rationalis, sicut praedictum est.
Motum autem localem, sive in membro uno, sive in toto fiat animali, non perficit anima ex potentia una, sed potius aut duo aut tria sunt principia moventia, sicut etiam in antehabitis et in tertio de Anima dictum est. Et ideo ad motum oportet concurrere eam quae est formarum creativa, et haec est divina : et causa quae participat lumen intelligentiae, aut est resultatio ejus, sicut phantasia, et haec est intellectus quaedam similitudo : et oportet concurrere distinctivam ejus quod quaeritur, ab aliis quaesitis, quae est sicut eligentia : et oportet convenire animalem in appetitu : et haec sufficiunt quoad moventem, dummodo sit in hoc similitudo quaedam intelligentiae, quod
elevetur supra materiam : quia aliter non movebit eam. Et ex his quatuor virtutibus componitur movens in movendo, et ab ipsis habet et quod movet et quod movere potest. Membra autem mobilitatem habent a ratione illa et proportione organizationis, et non in quantum sunt mixta vel in quantum sunt ex elementis. Organum in quantum organum diffinitur ad motorem, et ipsa sua perfectio est virtus organica, sicut nauta perfectio est navis, et sic ab uno solo habet mobilitatem talis motus, et motor quod movere potest, habet a quatuor virtutibus quas diximus.
Quod autem motus secundum actum fiat, perficitur a tribus : quorum unum est movens extra quod est delectabile, vel, ut universaliter dicamus, bonum. Alterum est carentia ipsius. Tertium autem est possibilitas habendi ipsum per motum. Et primum quidem horum est ab eo quod est extra, ut diximus. Secundum autem est ab imperfectione permixti et materialis et elementalis corporis. Tertium autem est a periodo, cujus intentio secundum naturam eorum quae moventur, causat quod ea quae sunt de perfectione animati, non simul, sed per motum et successionem acquiruntur. Sic igitur et per haec et dictis modis anima movet corpus. Virtus autem elementalis quamvis non moveat, operatur ad mobilitatem ex parte membrorum, sicut patet quod calor adducit spiritum et laxat nervos moventes et chordas et lacertos : humidum autem mollificat, ut flexibilia sint in gyrationibus et motu : siccum autem tenet, ne nutent et flectantur substantia : et frigidum complexionale continet, ne evaporent spiritus et virtutes ex calore motus. Et secundum hunc modum patet qualiter omnes superius dictae virtutes ad motum animalium operentur. Qualiter autem motus animalis gyrativus sit et circularem imitatur, in libro de Motibus animalium jam a nobis determinatum est.
Qualiter igitur anima unitur corpori, et qualiter movet ipsum, a nobis determinatum sit hoc modo. Haec enim con- juncta aliis quae de hoc dicta sunt, satis sufficere videntur secundum intentionem
praesentis operis.