CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Conclusionibus tribus. Hic Doctor ponit tres alias conclusiones. Prima :
Aliqua natura eminens est simpliciter prima secundum perfectionem. Et probat per dictum Aristotelis, quod formae se habent sicut numeri in ordine essentiali. Dicit Doctor in ordine essentiali , quia supra probavit quod superior essentialiter est alterius rationis sive alterius speciei ; modo formae specificae se habent sicut numeri , quia quanto aliqua est superior tanto est perfectior , et haec conclusio probatur illis quinque rationibus positis ad A. Et formetur sic prima : Universitas causatorum de necessitate includit perfectionem ; ergo reducitur ad aliquid simpliciter perfectum, non ad aliquod ejusdem universitatis, quia idem reduceretur ad seipsum, et sic idem respectu ejusdem esset perfectum et imperfectum ; ergo ad aliud non ejusdem universitatis, et illud dicatur A, tunc sic: Aut A est simpliciter perfectum, aut non. Si primum, habetur propositum. Si secundum, arguatur ut prius. Secunda sic : Si in perfectionibus essentialiter ordinatis non est status ad aliquam primam ; ergo in actu sunt infinitae perfectiones essentialiter ordinatae, et sic infinitae species essentialiter ordinatae, quod est impossibile ; ergo standum est ad aliquam primam. Tertia sic : Imperfectionibus essentialiter ordinatis, una est prior alia ; ergo datur prima, quia prius est quod est primo propinquius. Quarta sic : Quanto perfectio est superior, tanto perfectior: ergo in infinitum superior erit in infinitum perfectior; ergo erit infinitae perfectionis, et illud non reducitur ad perfectius, quia non esset infinitae perfectionis ; ergo ibi erit status. Quinta sic: Ens simpliciter perfectum necessario non includit imperfectionem, alias in nullo reperiretur perfectissime: ergo in aliquo debet perfectissime reperiri, sed si reduceretur ad perfectius non esset in illo perfectissime, in quo est perfectissi me; ergo ibi erit status in perfectionibus.
(b) Secunda conclusio est ista, etc. Et ratio stat in hoc, quia primum effectivum est simpliciter incausabile. Probatur sic, quia est infinibile ; ergo est simpliciter incausabile. Probatur consequentia, cujus non est causa finalis, ejus non erit causa efficiens ; et cujus non est causa efficiens, ejus non est causa materialis nec formalis, omnes istae consequentiae patent supra. Probatur antecedens, quia si primum in perfectione haberet finem ad quem ordinaretur, non esset simpliciter primum in perfectione, patet, quia excederetur a tali fine. Adverte hic, quod non quilibet finis dicitur perfectior ordinato ad finem, ut supra declaravi in quaestione de praxi ; loquitur ergo Doctor hic de fine ex natura rei ad quem alia ex natura rei ordinantur, sive de fine praeexistente et non de fine acquisibili per operationem. Et primum effectivum est simpliciter ex natura rei infinibile, quacumque ratione Unibilitatis, etc.
(c) Tertia conclusio. Suprema natura est aliquid actu existens, et probatur sic : Cui repugnat esse ab alio si potest esse, potest esse a se ; ergo erit a se. Sed primo eminentissimo repugnat esse ab alio, alias non esset primum eminentissimum, ergo, etc. et deducatur haec consequentia, ut prius.