IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Rejecta ratione Richardi dicit duo. Primum, baptizans necessario debet intendere actum baptizationis, id est, libere illum elicere, ut valeat. Secundum, non tenetur intendere finem ultimum, bene tamen finem proximum in particulari vel generali, id est, facere baptizatum Christianum, vel quod instituit Christus, seu quod solent Christiani facere, Trid. ss. 7. can. 14. et ss. 14. can. 9. Vide Coccium tom. 2. lib. 5. art. 2.
Ad istam (a) quaestionem communiter conceditur quod sic. Ad quod ponitur talis congruitas, quando ex aliquibus duobus fit unum, oportet quod hoc fiat per aliquod conjungens illa ; verbum et elementum concurrunt ad unum Baptismum: ergo requiritur aliquid conjungens illa ; hoc autem conjungens non potest esse suscipiens, quia habet rationem materiae et susceptivi; ergo oportet, quod sit in ministro; sed tale nihil videtur, nisi intentio, quia ipse ministrans per potentias exteriores, puta motivam qua abluit, et expressivam qua profert verba, causat illa, ut distincta.
Haec ratio non videtur multum efficax, quia in signo instituto ad placitum possunt multa concurrere ad rationem unius signi, propter actionem : instituentis, licet nihil aliud sit, a quo habeat unitatem. Patet de circulis ornatis foliis viridibus et aliis multis, ad signandum multum.
Dico (b) ergo distinguendo de intentione quantum ad objectum, respectu cujus dicitur intentio, quod minister potest dici intendere, vel actum illum quem exercet, vel finem propter quem talis actus est exercendus. Secundo, magis proprie accipitur intentio, quia magis respicit finem propter quem intenditur, ut patet lib. 2. tamen primo modo aliter accipitur, ut patet per Augustinum 9. de Trin. et alibi frequenter, ubi vult, quod intentio copulat intelligentiam cum parente. Hoc etiam modo accipitur intentio 2. Physic. text. c 9. et inde, ubi agens ex intentione, quod dicitur agens a proposito, distinguitur contra agens naturale.
Dico (c) ergo, quod oportet ministrum habere intentionem primo modo, scilicet respectu actus quem exercet. Cujus ratio est, quia intentio requiritur in quocumque homine agente aliquid non fortuite, vel exercente aliquem actum humanum, proprie loquendo de actibus humanis, qui scilicet causantur per intellectum et voluntatem ab homine.
Ille autem actus, quem minister debet exercere, debet esse humanus in eo, et non casualis vel fortuitus: est enim actus, ad quem Deus obligavit ministrum ex parte sui, et suscipientem ex parte sua.
Actus autem ad quem homo obligatur, debet esse humanus, non casualis vel fortuitus, quia super fortuita non cadit obligatio: ipsa etiam obligatio est, ut homo intendat illud ad quod obligatur.
Si autem loquamur de intentione secundo modo, scilicet respectu finis propter quem talis actus est exercendus, dicendum, quod talis finis est duplex, scilicet principalis et remotus, utpote, quod baptizatus fiat filius regni, qualis fieri non potest,si non habeat gratiam, per quam est dignus vita. Alius est proximus et minus principalis, ut scilicet baptizatus fiat Christianus, sive membrum Ecclesiae militantis: et utrumque finem potest aliquis intendere in universali vel particulari.
Dico (d) ergo, quod intentio finis ultimi nullo modo requiritur in baptizante, quia Paganus nullo modo intendit ordinare istum, quem baptizat, ad vitam aeternam; requiritur tamen intentio respectu finis proximi, et hoc vel in particulari vel in generali ; in particulari, ut si intendat istum intrare legem Christianorum servandam ; in generali, si intendit facere circa istum, quod Christiani solent facere circa suos.
Ratio autem quare requiritur ista intentio respectu finis proximi, et non respectu finis ultimi, est congrua, quia scilicet Deus voluit istum actum exercitum a ministro esse humanum in eo, et non tantum ut est talis actus in natura (qui in hoc non distingueretur a quacumque alia balneatione, cum aliis verbis), sed inquantum est actus alicujus, ut ministri exercentis signum Dei: habens autem aliquem actum humanum intendit finem illius actus, ut est sibi actus humanus: ergo minister intendit finem proximum istius actus, ut est sibi impositus ; sed finis ille ultimus, scilicet ordinare istum ad vitam aeternam, non est finis hujus, ut est actus humanus, ad quem finem oporteat actum istum ordinare, ut sit sibi humanus. Hoc autem rationabile est universaliter in usu signi practici. Si quis enim legislator institueret in sua politia, tactum manus esse signum practicum amicitiae, non intenderet, quod utentes illo signo praecise haberent actum humanum circa istud, inquantum est tale quid materialiter, sed inquantum est tale signum institutum. Et si disposuisset omne tale signum facere servari, non faceret hoc servari, nisi homo exerceret actum istum, ubi est institutus ad talem finem.