REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Quoad bona spiritualia tenetur quis plus se diligere post Deum, ex ratione ad oppositum, et quia dilectio sui et proximi est actus reflexus, et inter reflexos primus est ille, cujus ipse sum principium. Secundo loco bona spiritulia proximi amanda, seu quod ille mecum amet Deum. Tertio, corpus proprium. Quarto, corpus proximi ; ita D. Bonav. Valentia, Durand. Palud. Bellarm. Tolet. citati hic. Ad secundum, docet teneri nos diligere Deum super omnia intensive et extensive, seu solidius et ferventius ; quod quomodo intelligatur, vide in Oxon. dist. 27. in Schol. num. 46. Loquendo de dilectione charitatis, haec duo idem sunt, quia ab ipsa entitate talis dilectionis, est soliditas, firmitas, seu major appretiatio. Quidam putant non esse possibile, ex charitate aliud super Deum diligere. Alii aiunt eodem actu, quo diligitur proximus, Deum diligi ; si fiat comparatio inter amorem charitatis et naturalem, et certum est non esse peccatum parentes amore naturali intensius diligere quam Deum amore supernaturali, quia absolute tunc Deum plus diliges.
Ad quaestionem, charitas est amor ordinatus Dei, ideo zelus non est amor perfectus, quo nolo diligi eum ab omni, cujus amicitia est Deo grata.Tunc arguitur: Omnis amicitia ordinata alicujus objecti magis habet et immediatius diligere actum elicitum quam non elicitum ; igitur magis et majori affectu volo meum diligere respectu Dei, quam diligere proximi, et sic majus bonum volo mihi quam proximo.
Item, quod pro nullo bono finito salvando est peccandum mortaliter, quia hoc corrumpit bonum infinitum, quantum est de se ; igitur non debet homo peccare mortaliter pro salvatione dilectionis Christi ; igitur tenetur magis diligere se quam alium, ubi peccandum esset mortaliter pro salute alterius. Unde habitus, quo fit reflexio, immediatius inclinat ad reflectendum super actum quem elicit, quam super alium. Est igitur ordo hic : Primum enim quod volo post primum diligibile, est actus meus, quo tendo in Deum, volendo me diligere eum, et hoc est amare me ex amore charitatis. Sed quia non est volendus, ut bonum privatum, ut in ejus volitione nolit habere alium comparticipem in amando, quod facit amor zeli, ideo debeo velle consequenter omnem alium velle Deum, cujus volitio est Deo grata et accepta, et hoc finaliter, vel aliquando, nam licet charitate habeatur homo carus Deo, et ipse habeat Deum carum, magis tamen respicit Deum, ut habetur carus a Deo objective. Hoc autem non sic volendo eum esse tantum mihi carum, cum ipse acceptet non tantum me velle eum, sed et proximum, et hoc licet ex consequenti, quia primo amando eum, reflector super hujusmodi velle prius, ut inesse mihi quam alteri. Et hoc est diligere ex affectione justitiae et habitu charitatis, qui est idem, et objectum idem, ut dictum est, quia actus, super quem fit reflexio, non terminat ut objectum, sed tantum ut medium tendendi in objectum actus directi.
Ad primum, Philosophus disputat ibi et allegat proverbia ad utramque partem, et dicit, virtuosus maxime diligit se, et hoc est laudabile, quia diligit se ad maxima bona, et non inordinate. Unde amare se ad actum justitiae, per quem attingo Deum, est amare Deum, et volo unum objectum, scilicet Deum aliquando per unum actum, aliquando per plures medios ; sed diligere se sicut finem est vituperabile. Unde hoc donum Dei est, quod despiciendo se, et diligendo Deum summe, diligit se. Unde loquitur de amore respectu sui ad aliquod bonum utile, et hoc est frui utendo. Per hoc patet ad Apostolum et Augustinum. Ad Gregorium, verum est quod loquendo de creatura, non minus quam inter Deum et creaturam potest esse charitas ; habet enim in diligendo se principaliter Deum, in quem in isto actu tendit, infra quem non quiescit. Unde nemo proprie diligit se, quia Deus tantum est objectum dilectionis, nec est amor minus quam inter duos, scilicet inter amantem et Deum.
Si quaeras, quare igitur misit Christus ante se binos ? non videtur in hoc salvari intentio Salvatoris. Dico, non quod charitas non nisi inter duos discipulos haberi possit, sed quia perfecta charitas tunc inter creaturam et Deum maxime relucet exemplariter, quando pro amore Dei descenditur ad diligendum proximum.
Ad aliud, aliquid potest dici magis amari, quia majus bonum sibi appetitur, vel quia majori affectione sibi appetitur bonum. Primo modo non est magis amare, quia velle alicui majus bonum non est magis amare ; majus enim bonum volo Papae volendo ei Papatum, et Regi regnum quam mihi, licet e converso plus me diligam, et sic velle majus bonum mihi quam Deo, est peccare mortaliter, quia magis debeo Deo.
Sed de majori affectu distingui potest quantum ad majorem firmitatem, vel quantum ad majorem fervorem. Sed istam distinctionem non bene intelligo, quia si valeret, alter actus erit perfectior necessario et intensior, et iste debet esse circa Deum. Certum est autem quod magis firmiter et solide debet Deus diligi, quam tu ipse, quia aliquis videtur habere firmiorem affectum ad diligendum aliquem, cum alium ferventius diligit, sed non solidius, quia pater in periculo magis pateretur pro filio quam mater. Unde diligit intensius, fortius et solidius, et sic solidius Deus est diligendus, ideo si te solidius diligis, ut malles Deo male esse quam tibi, peccas mortaliter. Sed (credo) non tantum majus bonum debeo velle Deo, sed et intensius eum diligere, et hoc est solidius. Probo, quando quis diligit aliquem plus alio, tunc sibi vult citius bene esse, et alii male prius quam ei ; igitur sic diligis, quia solidius ; igitur et intensius. Ideo dico quod actus diligendi circa Deum debet esse perfectior et intensior, id est, solidior, ita quod vellet magis sibi male esse propter aliquem actum quam Deo.
Sed quid de ferventiori actu ? Dico quod passiones concomitantur naturam naturaliter ; et ideo videtur actus ferventior, et qui facilius elicitur propter hoc, videtur ferventius diligere se quam Deum. Sed iste fervor passio est ; unde ferventius potest quis diligere Deum quam se, tam ex parte objecti quam ex parte actus.
Ad aliud : Omnia praeter primum charitas respicit accidentaliter, quia non nisi in respectu ad illud, tamen immediate potest reflectere super actum proprium magis volendo se; non ut objectum finale, sed ut proximum ordinatum ad objectum ultimum, et ita non valet consequentia.