Cyrillus. Cum salvator in sermonibus quos ad alios dirigebat, frequenter regnum dei meminisset, ob hoc Pharisaei eum deridebant; unde dicitur interrogatus autem a Pharisaeis: quando venit regnum dei? quasi irrisorie dicerent: antequam veniat de quo loqueris, mors crucis te occupabit. Dominus autem patientiam ostendens, increpatus non increpat; sed potius malos existentes suo non dedignatur responso; sequitur enim respondit eis, et dixit: non veniet regnum dei cum observatione; quasi dicat: non quaeratis de temporibus quibus iterum instabit tempus regni caelorum. Beda. Illud enim tempus neque ab hominibus, neque ab Angelis potest observari, sicut tempus incarnationis prophetarum vaticiniis et Angelorum est manifestatum praeconiis; unde subdit neque dicent: ecce hic, aut: ecce illic.
Vel aliter. Interrogant de tempore regni dei, quia, sicut infra dicitur, existimabant quod veniente hierosolymam domino, confestim regnum dei manifestaretur; unde dominus respondet, quod regnum dei non veniet cum observatione. Cyrillus. Solum autem ad utilitatem cuiuslibet hominis esse fatetur illud quod subditur ecce enim regnum dei intra vos est, idest, in vestris affectibus et in potestate vestra id capere: potest enim quilibet homo iustificatus per fidem christi et virtutibus ornatus regnum obtinere caelorum. Gregorius Nazianzenus.
Vel forsitan regnum nobis insitum dicit inditam animabus nostris laetitiam per spiritum sanctum: ea enim est velut imago et arrha perennis laetitiae, qua in futuro saeculo sanctorum animae gaudent.
Beda. Vel regnum dei seipsum dicit intra illos positum, hoc est in cordibus eorum per fidem regnantem.