Ego autem. Hic ponit passionem suam. Et primo proponit confusionem suam quam passus est.
Secundo exponit eam, ibi, omnes videntes me. Tertio causam ejus assignat, ibi, quoniam tu es. Prima pars dupliciter potest legi. Uno modo, ut primo proponat similitudinem confusionis. Secundo exponat opprobrium. Dicit ergo, illi sunt liberati, ego autem non sum liberatus a confusione; sed sic viliter conculcatus ac si essem vermis et non homo: job 25: homo putredo, et filius hominis vermis: Thren. 3: factus sum in derisum omni populo, canticum eorum tota die.
Et quomodo exponit, opprobrium hominum, et abjectio plebis: Matth. 27: praetereuntes blasphemabant eum, vah qui destruis templum. Et qui crucifixi erant conviciabantur ei. Alios salvos facit, seipsum non potest salvum facere.
Et joan. 19: plectentes coronam de spinis etc.. Et ideo, opprobrium factus sum hominum, in verbis eorum, ut dictum est, et abjectio plebis, quia spreverunt eum, et quia abjecto eo petierunt barabbam, Matth. 27. Thren. 3: abjectionem posuisti me in medio populorum. Secundo modo ut pertineat ad christi dignitatem: vermis enim non generatur ex coitu, sed ex terra, solo calore solis caelestis. Ipse enim quasi tenerrimus ligni vermiculus, ut dicitur 2 Reg. 23, sic christus ex virgine sola operatione spiritus sancti: psalm. 84: dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum. Ideo dicit, ego autem sum vermis et non homo, scilicet tantum, sed etiam deus. Vel aliter secundum Augustinum.
Per hominem intelligitur homo vetus, scilicet Adam, qui sic fuit homo quod non filius hominis. Per vermem intelligitur christus, qui sic fuit homo quod filius hominis, idest virginis: ideo dicit. Sum vermis et non homo, scilicet gaudens temporalibus, sed filius hominis gaudens spiritualibus. Abjectio plebis, hic non mutatur. Consequenter ponit derisionem: et primo ostendit quomodo sit universalis; secundo quomodo sit multiplex. Quod sit universalis, ostendit cum dicit. Omnes videntes me deriserunt me: hierem. 20: tota die omnes subsannabant mihi: quia populi et principes: et haec distributio, omnes, pro toto populo intelligitur, scilicet malo. Quod illusio fuerit multiplex, ostendit: quia verbis; unde dicit quia locuti sunt labiis: Matth. 27: praetereuntes blasphemabant eum: isa. 57: super quem lusistis, et super quem dilatastis os, et ejecistis linguam: Sap. 2: si verus filius dei est, suscipiet illum. Item factis: et moverunt caput: Matth. 27: moventes capita sua (scilicet prae derisu) dicentes, alios salvos fecit etc..