CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quid et qualiter sit mansuetudo ?
Virtutes morales differenter sunt circa passiones. Quaedam enim sunt circa passiones principales quas moderando et ordinando conjectant in eis, et illae sunt circa duas passiones, sicut fortitudo circa timores et audacias, temperantia vero circa concupiscentia innatas et insensibilitatem concupiscentiarum : et illae principaliter sunt circa passiones, et consequenter circa operationes, et habent duplices delectationes et tristitias duplices in opere. Unam enim habent communem extremis et medio, quae est delectatio in praesentia appetibilis, et tristitia in absentia. Aliam habent quae est signum generati habitus, quae convenit medio et non extremis, quae fiens in operatione delectatio quando generatus est habitus, et fiens in opere tristitia ex. impedimento rectae operationis antequam habitus generetur : et omnibus his modis duae cardinales fortitudo et temperantia circa passiones et operationes sunt. Quaedam autem sunt principaliter circa operationes moderantes et ordinantes, et non sunt circa passiones quae moderentur et ordinentur, sed sunt passiones consequentes secundo et tertio modo. Habent enim delectationem et tristitiam ex. praesentia vel absentia delectabilis, et delectationem vel tristitiam quae signum est generati habitus vel non ge- nerati, sicut est liberalitas, et magnificentia. Quam.vis enim sint circa cupidirerum temporalium fortunae subjacentium, tamen non primo et per se mediant in illis, sed in operatione communicationis rerum ad vitam ordinatarum. : et tales vocantur adjunctae primo loco.
Quaedam autem sunt circa passionem et non circa operationem, sicut mansuetudo, quae mediat in ira, quae passio est et non respicit operationem, sed tantum consistit circa irae detentionem, opus exterius non considerans, habens tamen delectationes et tristitias quae sunt signum generati habitus vel non generati. Delectationes autem vel tristitias in absentia vel praesentia delectabilis non multum habet, eo quod sunt respectu nocentis et iram inducentis, quod praesentia est tristabile : absentia autem non habet specialem delectationem. Nullam enim penitus habet delectationem, nisi in quantum punitivum est, quod non principaliter delectatio est, sed ex consequenti, scilicet ut impulsio nocumenti: et tales adjunctae non in tot sequuntur principales, sicut liberalitas, et magnificentia, et consequenter adjunctae sunt secundum locum tenentes inter adjunctas. Propter quod istae circa unam passionem sunt, et non circa duas. In sola enim ira mansuetudo mediat : accedit tamen in quantum ipsa et ira ad fortitudinem ordinatur.
Hoc igitur modo mansuetudo quidem medietas circa iras est. Et quamvis dicamus mansuetudinem, eo quod aliud nomen non habemus, eo quod medietas circa iram innominata existit, et fere extrema innominata sunt : tamen nomen mansuetudinis ferimus et adaptamus ad medium : cum tamen proprie non nomen medii sit, sed potius declinet ad defectum irae. Superabundantia autem quae in ira medium excellit, dici potest iracundia quaedam. Ipsa autem
passio in qua medium quaerimus sine genere, vocatur ira. Quaerentes autem medium, non in ipsa ira secundum se quaerimus, eo quod hoc non possibile nobis : sed quaerimus in his quae faciunt iram et excitant. Talia autem iram facientiam ulta sunt et differenria.
Et hoc modo medium quaerentes dicimus, quod ille laudatur ut medium habitum habens, qui in quibus causis oportet et quibus hominibus oportet, irascitur. Adhuc autem et qui irasci- tur ut oportet, et quando oportet, et quanto tempore oportet : et hunc dicimus mansuetum , quamvis nomen non sit proprium. Quod enim mansuetis nomen tale aptamus, propter hoc est quod laudabilium bonorum nomen aliud in ira non habemus. Proprie tamen mansuetus imperturbatum quemdam nominat, et qui a passione irae non ducitur ad. aliquam punitionem inferendam. Mansuetus autem secundum quod dicitur medius, mansuetus non est qui omnino non dominatur a passione, sed potius irascitur secundum quod recta ratio non ordinabit : et in his causis in quibus recta ratio ordinat irascendum, et in tantum tempus tenet iram, in quantum recta ratio ordinabit tenendam. Mansuetus autem si proprie accipiatur, peccare videtur ad defectum quibus non oportet irascendo : eo quod mansuetus dum suum nomen non est punitivus in injuriis, sed potius condonativus.
Est igitur defectus quidam et quaedam irascibilitas sive quodcumque aliud vocetur, et vituperatur in moribus civilis conversationis. Illi enim qui irati non efficiuntur in illis causis quibus oportet irasci secundum rationem, insipientes videntur esse ignorantes seipsos, quod propria nocumenta non sentiunt nec repellunt. Repulsio enim contrarii omni naturae inest secundum appetitum
naturalem. Tales igitur qui non irascuntur ut oportet, nec quando oportet, nec in quibus oportet, ac si injurias non sentiant, insipientes sunt : eo quod videntur non sentire injurias, nec tristari in ipsis, et maxime propter hoc, quia cum irati non efficiantur secundum sensum injuriae, non erunt vindicativi, nec injuriarum repulsivi, sed potius sustinentes etiam injurias et injuriatores. Sustinere autem injuriantem, et despicere familiarem qui prodest in quibus potest, aequaliter servile est, et ad unum pertinet morem. Despicere enim vel repellere contrarium est ei quod est sustinere : et familiarem sive utilem esse, contrarium est ad esse injuriantem. Sicut malefacere et benefacere, et amicum esse et inimicum : propter quod unius moris est amicis benefacere, et inimicis in more laudabili. Et similiter unius moris amatis malefacere, et inimicis bene in more vituperabili. Et similiter hic injuriantem repellere et familiarem recipere liberale est, et unius moris in more laudabili : et per contrarium injuriantem sustinere vel recipere et familiarem despicere, aequaliter servile est, et unius moris in more vituperabili.