IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Explicat rationem instrumenti secundum quinque ejus acceptiones, de quo d. 1. q. 1. et 4. resolvens ministrum esse causam secundam respectu Sacramenti, sed instrumentum respectu gratiae, eo modo quo agens dispositivum est instrumentum respectu effectus principalis.
Sed contra istam objicitur sic : Instrumentum non oportet quod habeat actionem propriam, quia in actione propria non esset instrumentum, sed principale agens: nec multo magis oportet, quod instrumentum habeat intentionem respectu finis, sed sufficit, quod dirigatur a principali agente intendente finem ; minister est instrumentum Dei, ergo, etc.
Praeterea, ad Sacramentum nihil per se requiritur, nisi vel pars vel res Sacramenti; sed intentio non est pars, nec aliquid Sacramenti, quia non est aliquid sensibile, nec est res Sacramenti, quia res Sacramenti est in suscipiente Sacramentum.
Ad primum, dico quod aliud est loqui de causa secunda, et aliud de instrumento proprie dicto, de quo tractatum est supra distinct. 1. Causa enim secunda habet formam propriam in esse quieto, quae est sibi ratio agendi in ordine suo, et hoc respectu ejusdem effectus, respectu cujus agit causa principalis in suo ordine, ita quod universaliter secunda causa proprie accepta, effectum principalis causae per formam suam propriam attingit, in virtute tamen causae principalis agentis, quia subordinatur illi. Sed instrumentum proprie, si ponitur activum, vel non attingit effectum principalis agentis, sed tantum aliquam dispositionem praeviam, quomodo qualitas alterans dicitur instrumentum substantiae ad generandum substantiam ; hoc tamen non est, quod sit instrumentum in actione alterandi, imo respectu alterationis est perfectum principium, intantum quod si per se esset, per se posset alterare: sed solum propter hoc dicitur instrumentum respectu substantiae, quia agit ad aliquam formam, quae est dispositio ad substantiam; unde ad substantiam diceretur magis agens disponens, ut dividitur contra perficiens, quam agens instrumentale, divisum contra principale.
Vel si ponatur instrumentum activum, et tamen attingens terminum principalis agentis, in hoc distinguitur a causa secunda, quia non habet in esse quieto formam, quae sit principium agendi in suo ordine, sed tantum in actuali motione, et recipit eam dum actualiter movetur. Et de quocumque illorum trium, scilicet causa secunda proprie dicta, et causa instrumentali dispositiva et instrumentali activa per formam receptam in actuali motione, falsum est quod non habeat intentionem propriam, eo modo quo agens naturale habet intentionem naturalem, quia quodlibet istorum trium habet formam propriam, quae est sibi proprium principium agendi in ordine suo, et per consequens propriam intentionem, quia formam activam naturalem consequitur intentio isto modo.
Quarto modo posset poni instrumentum, et proprie activum respectu totius, aliqua pars, cui scilicet, primo convenit esse principium operationis, et toti non nisi per partem. Et hoc modo Philosophus vocat organa partes illas, secundum quas convenit toti operatio. Et istud quodam modo habet intentionem propriam, et quodam modo non. Nam forma ejus activa, et est ejus, et est totius, sed ejus est primo ; totius autem est per se, sed non primo, et eodem modo de intentione. Non enim est hic ordo virtutis ad virtutem in esse quieto, sicut in primo membro ; nec ordo effectus ad effectum, sicut in secundo; nec virtutis in fieri ad virtutem in esse quieto, sicut in tertio: sed est eadem virtus, diversimode tamen participata in toto et in parte ; et de isto membro posset concedi, quod tale instrumentum non habet aliam intentionem a principali agente, sicut nec aliam actionem proprie habet pars, quam totum agens per partem, sed alio modo habet eamdem. Exemplum primi, Sol et pater respectu generationis filii. Exemplum secundi, ignis et calor, qui est disponens ad generationem alterius ignis. Exemplum tertii, color illuminatus, et species coloris in aere, respectu mutationis oculi ad speciem vel visionem coloris. Exemplum quarti, organum potentiae nutritivae, et totum animal respectu nutritionis.
Praeter haec quatuor, communius dici consuevit nomen instrumenti de quibusdam aliis, id est, de instrumentis artificum, a quibus primo tractum est nomen instrumenti, ut de securi et serra, et hujusmodi; de quibus frequenter ponuntur exempla ista, quae, ut dictum est supra, non sunt proprie activa, neque respectu principalis effectus, si agens per talia attingit effectum principalem, sicut monetarius per aliquod instrumentum attingit figuram imprimendam monetae, quae est terminus ejus principalis; neque formae disponentis, si agens per talia agit ad dispositionem praeviam, sicut per securim agit ad divisionem ligni, quae est praevia formae arcae. Sed tamen instrumentum isto modo dictum, aliud a quatuor modis praedictis, est motum susceptivum effectus prioris ordinati ad effectum posteriorem, ita quod receptum in eo, habet ordinem ad terminum principalem, sicut effectus propinquior causae ad effectum remotiorem: non autem habet ordinem causalitatis proprie dictae. Et de tali posset concedi, quod instrumentum non habet actionem propriam, respectu effectus, quia nec habet aliquam virtutem, nec in esse quieto, nec in fieri, et ideo simpliciter non est activum, et per consequens, nec habet intentionem, ut convenit agenti.
Patet ergo quomodo illa major debet intelligi de instrumento, quia vel de isto, quod scilicet non est activum, sed receptivum effectus prioris: vel quarto modo de parte respectu totius operantis per partem: et minor est falsa, et quantum ad quartum modum, et etiam quintum. Imo minister est causa secunda respectu ablutionis, non tantum ut ablutio est, sed ut sacrumentalis ; et ideo habet propriam intentionem, cum sit agens voluntarium, et non naturale, illam scilicet quae pertinet ad cognoscentem. Sed respectu principalis effectus Baptismi, scilicet gratiae, potest dici instrumentum respectu Dei, eo modo quo agens dispositivum dicitur instrumentum respectu perficientis in secundo modo: et tale agens non habet intentionem respectu termini principalis agentis, sed respectu sui proprii termini. Et ita concedo, quod non est necesse baptizantem habere intentionem respectu ultimi finis Baptismi, sed respectu Baptismi.
Ad secundum dico, quod ad Baptismum pertinent aliqua tanquam intrinseca, et aliqua ut extrinseca: et concedo quod nihil intrinsece pertinet ad ipsum, vel ad fundamentum ejus, nisi sensibile. Tamen sicut causa efficiens requiritur necessario ad ipsum, tanquam causa extrinseca, ita illud quod est quasi principium agendi tali causae effectivae. Principium autem ultimatum determinans agens intellectuale ad agendum, est intentio, quia tale agens per imperium voluntatis, est causa activa motiva aliarum potentiarum, quae subjacent imperio voluntatis. Quando ergo dicitur, quod nihil pertinet ad Sacramentum, nisi sit aliquid Sacramenti, vel res ejus, verum est de eo quod est intrinsecum ipsius fundamenti, vel signati ipsius Sacramenti. Sed intentio neutro modo est intrinsecum, requiritur tamen ex parte agentis.
Ad primum principale dico, quod non habens fidem de fine ultimo, non intendit ordinare istum per Baptismum ad illum finem ultimum: credens tamen eum posse per Baptismum adscribi sectae Christianorum, sive credat sectam illam valere, sive non, potest intendere adscribere istum illi sectae ; vel generalius potest intendere facere per actum istum circa hunc, quod Christiani intendunt facere circa tales. Exemplum, possem enim ego, credens Judaeos per circumcisionem distingui ab aliis, intendere hunc parvulum sectae Judaeorum adscribere, et facere circa eum, quod Judaei faciunt circa suos circumcisos, etiamsi non crederem circumcisionem illam valere ad salutem. Hoc etiam modo aliqua verba, quibus utuntur magi vel magiae incantantes, posset aliquis bonae fidei proferre circa materiam illam, circa quam alii utuntur, intendens in generali facere illa ad illum finem, ad quem illi proferunt.
Ad secundum dico, quod ebriosus est, qui est assuetus ad ebrietatem, et iste non semper est ebrius, quia non semper impeditus ab actu rationis. Verum ergo dicit Augustinus : Non timeo ebriosum, id est, assuetum generaliter ad ebrietatem, quia illa consuetudo mala non prohibet, quin Baptismus ab eo collatus sit bonus, non tamen quando est ebrius. Et hoc dico perfecte, quando totaliter impeditur ratio, sed alias quando est non impeditus, potens ratione uti.