Cyrillus. Quia dominus dixerat regnum dei intra vos est, voluit discipulos esse paratos ad patientiam, ut effecti strenui intrare valeant regnum dei. Praedicit ergo eis, quod antequam de caelo veniat, in fine saeculi persecutio irruet super eos; unde dicitur et ait ad discipulos suos: venient dies quando desideretis videre unum diem filii hominis, et non videbitis; significans quod tanta erit persecutio, quod unum diem eius videre cupiant, illius scilicet temporis quo adhuc conversabantur cum christo. Sane Iudaei christum multis angustiaverunt improperiis et iniuriis; sed in comparatione malorum maiorum minora eligenda videntur. Theophylactus. Tunc enim absque sollicitudine vivebant, christo eos procurante, et protegente; sed futurum erat quando christo absente traderentur periculis, ad reges et principes ducti; et tunc tempus primum cuperent quasi tranquillum. Beda. Vel diem christi dicit regnum dei, quod speramus futurum; et bene dicit unum diem, quia in illa beatitudinis gloria tenebrarum interruptio nulla est. Bonum ergo est diem christi desiderare. Nec tamen magnitudine desiderii nobis somnia fingere debemus, quasi instet dies domini; unde sequitur et dicent vobis: ecce hic, ecce illic: nolite ire, neque sectemini. Eusebius.
Quasi dicat: si adveniente Antichristo, fama de eo volet quasi apparuerit christus, non egrediamini, neque sequamini: nam impossibile est eum qui semel in terra visus est, iterum in angulis terrae conversari. Erit igitur hic de quo dicitur, non verus christus; manifestum enim signum secundi adventus salvatoris nostri hoc est quod subito totum orbem claritas eius adventus replebit; unde sequitur nam sicut fulgur coruscans de sub caelo, in ea quae sub caelo sunt fulget; ita erit filius hominis in die sua. Non enim apparebit super terram ambulans, sicut quidam homo communis, sed universaliter irradiabit, ostendens cunctis iubar propriae deitatis. Beda. Et pulchre ait coruscans de sub caelo: quia iudicium sub caelo, hoc est in aeris medio, geretur, secundum illud apostoli: simul rapiemur cum illis in nubibus obviam christo in aera. Si autem dominus in iudicio sicut fulgur apparebit, nullus tunc in sua mente latere permittitur: quia ipso iudicis fulgore penetratur. Potest autem haec domini responsio et de illo eius adventu quo quotidie venit in ecclesiam accipi.
Intantum enim saepe haeretici turbaverunt ecclesiam, dicendo in suo dogmate fidem christi manere, ut fideles illorum temporum desiderarent dominum, vel uno die, si fieri posset, redire ad terras, ut per seipsum quomodo se habeat fidei veritas, intimaret. Et non videbitis, inquit: quia non est opus corporali visione dominum redire: quia semel per universum mundum evangelii vigorem exhibuit. Cyrillus.
Opinabantur autem discipuli quod vadens hierosolymam statim ostenderet regnum dei. Hanc igitur opinionem resecans, notum facit eis quod primo decebat eum salubrem passionem sufferre, deinde ad patrem ascendere, et desuper fulgere, ut per orbem terrarum in iustitia iudicet; unde subdit primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac.
Beda. Generationem non tantum Iudaeorum, verum etiam omnium reproborum appellat; a quibus etiam nunc filius hominis in corpore suo, hoc est in ecclesia, multa patitur, et reprobatur. Inserit autem de sua passione, loquens de gloria sui adventus, ut dolorem suae passionis spe promissae clarificationis mitigarent, simulque seipsos pararent, si gloriam regni diligerent, mortis non horrere periculum.