Necesse quod alia potentia vel totaliter impediatur in suo actu, vel quod eius actus diminuatur. Inferiores autem vires dico vires sensitivas: tam apprehensivas, ut quinque sensus exteriores / quam etiam / et etiam interiores, ut phantasia et aliae vires consequentes; quam etiam appetitivas, ut irascibilem et concupiscibilem. Unde cum fuerit fortis delectatio in sensu, aut multi motus in phantasia,/ aut e- / vel etiam / for- / vehemens inclinatio concupiscibilis aut irascibilis in aliquid, necesse est quod mens in suo actu impediatur quo debet ferri in deum. Alio modo ex parte ipsius mentis, per hoc quod / in / circa / aliqua alia / fertur / occupatur: non enim una potentia in plura obiecta potest simul perfecte moveri. Sed quia mens utitur inferioribus viribus quasi instrumentis cum ei obediunt, et circa diversa occupari potest in ordine ad unum ad cuius apprehensionem per illa iuvatur, intelligendum est eatenus mentem per inferiores vires aut / circa?/ per occupationem eius circa alia impediri quominus feratur in deum,/ qu- / inquantum illa ad motum mentis in deum non ordinantur. Alioquin per praedicta mens hominis ab hoc quod feratur libere in deum non impeditur, sed magis iuvatur. Et quidem occupationem mentis circa alia homo non potest omnino vitare, propter hoc quod oportet eum sollicitari circa ea quae sunt necessaria vitae corporali. Sunt tamen huius sollicitudinis in hominibus gradus quatuor. Quorum quidem primus consistit in hoc quod homo sollicitatur circa ea quae sunt vitae / praesentis / corporalis quantum communis modus humanae vitae requirit, ut scilicet provideat in necessariis sibi, uxori ac filiis et aliis personis / sibi / ad eum pertinentibus secundum statum suum. Et hic quidem sollicitudinis gradus licitus est et quasi homini connaturalis.
Secundus autem gradus est cum homo amplius sollicitatur circa / ea quae ordinan- / praedicta quam communis modus humanae vitae requirat secundum statum proprium,/ et haec sollicitudo / non tamen haec sollicitudo in tantum procedit quod homo propter ipsam ab ordine qui est in deum / praec- / recedat transgrediendo praecepta iustitiae et caritatis. Et hoc quidem peccatum esse manifestum est, cum propriam mensuram homo excedat, non tamen mortale, quia contra praecepta iustitiae et caritatis nihil molitur.
Dicitur autem peccatum veniale, quasi facile remissibile: tum quia manenti in ordine ad finem si error aliquis accidat, de facili patet via dirigendi; sicut in scientiis speculativis si aliquis habeat veram conceptionem de principiis, de facili potest per ea corrigere / ea quae / si quos errores circa conclusiones patiatur, finis autem in activis / habet / est sicut principium in speculativis. Tum etiam quia in amicitia manenti de facili remittuntur si qua deliquit.
Tum etiam quia non est facile omnino medium tenere et in nullo excedere: unde qui regulam rationis, quae sumitur ex fine, a corde suo non abiicit, licet in his quae regulanda sunt non omnimodam rectitudinem servet, non est multum culpandus, sed venia dignus.
Tertius autem gradus est cum sollicitudo praemissa in tantum excrescit quod anima omnino ab ordine qui est in deum recedit, transgrediendo praecepta iustitiae / et / caritatis / superius posita /, fidei et spei, sine quibus / ho- / mens hominis non potest ordinari in deum. Et hoc manifeste peccatum mortale est. Quartus autem gradus est quando e / converso / contrario sollicitudo hominis sistit infra communem modum humanae vitae. Quod quidem si ex remissione animi aut ex aliqua indebita intentione fiat, ad ignaviam reputatur: utrimque enim transgredi medium vituperabile est. Si autem ad hoc quod rebus melioribus vacetur, scilicet ut mens feratur libere ad divina, perfectius est humana virtute. Ad quam quidem perfectionem sectandam homini praecepta danda non fuerunt ad obligandum, sed magis consilia ad provocandum.