Speravit. Ostendit quae sint illa verba quae in ejus confusionem loquebantur: quia primo improperabant sibi spem quam habebat de deo: unde dicit, speravit in domino, eripiat eum. Matth. 27: confidit in deo, liberet eum si vult. Quasi dicat: si sperasset in domino, liberasset eum: quia dictum est supra statim, quia speraverunt in te patres nostri, et liberasti eos. Sed decipiuntur: quia non intelligitur de salute sive de liberatione temporali.
Secundo improperant christo, quod non sit deo acceptus; unde dicit, salvum faciat eum quoniam vult eum: Sap. 2: filium dei se nominat.