In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et clamavit, " scilicet, Christus, " voce magna, " id est, praedicatione aperte promittente magna, et comminante magna : promittente vitam aeternam, et comminante paenam aeternam. De primo, Joan. vii, 37: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. De secundo, Matth. VII, 19 : Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, etc.
" Quemadmodum cum leo rugit, " id est, audacter et terribiliter. Nota : Leo terret bestias omnes : sic Christus praedicando omnes malos homines.
Nota : Quadruplex est clamor Christi. Primus, in praedicatione. Psal. lxviii, 4 : Laboravi clamans. Secundus, in cruce. Matth.XXVII, 46 : Clamavit voce magna dicens : Eli, etc. Tertius, in Lazari suscitatione. Joan. XI, 43 : Haec cum dixisset, voce magna clamavit, etc. Quartus erit in judicii discussione. Isa. xlii, 13 : Vociferabitur, et clamabit super inimicos suos.
" Et cum clamasset, etc. "
Hic dicitur quod ad similitudinem Christi alii exierunt ad praedicandum.