REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Utrum inimici sint diligendi ex charitate ?
D. Thom. 2. 2. q. 25. art. 8. et 9. et hic q. I. a. 2. D. Bonav. a . I. q. 5. Richnrd. a. I. q. I Valen. 2. 2. d . 3. q . 3. p. 2. Expositores in illud Matth. 5. Diligite inimicos vestros.
Circa distinctionem trigesimam quaeritur : Utrum necessarium sit diligere inimicum ex charitate ? Quod non, Augustinus in Enchiridio, cap. 11. et habetur in littera : Non est tantae, etc.
Item, Matth. 23. Dictum est antiquis, odio habebis inimicum. Sed eadem sunt praecepta moralia in nova lege et antiqua, et non alia, secundum Glos. 3. Reg. 2. super illud : Fecit quoque mare. Et decem praeceptis in lege omnia, quae facere debemus, expressit ; igitur cum nos non aliter teneamur ad praeceptum, quam illi, et ipsi ad hoc non tenebantur, igitur.
Item, Lucae 6. dicit Glossa : Diligere inimicum est perfectorum, non parvorum ; igitur hoc non est de necessitate salutis. Unde Augustinus super illud Psalm. 118. Revela oculos meos. Mirabile amicum diligere, mirabilius tamen diligere inimicum ; nullus autem tenetur ad mirabiliora.
Item,Lucae 10. quaerit legisperitus, quis est proximus meus, et dicit
quod iste qui facit misericordiam, et iste est diligendus ; unde et ibidem dicit Dominus, et tu fac similiter. Sed inimicus non est hujusmodi, quia non facit misericordiam ; igitur, etc.
Item, in contrariis tenet consequentia in seipsis, ex 2. Topic. Amico autem oportet benefacere ; igitur inimico malefacere ; igitur non diligere.
Item, hoc videtur naturae repugnare. Unde hoc est naturale in omnibus aliis, quod nociva et inimica naturae odiuntur ; igitur sic erit in voluntate.
Contra, Matth. 5. Diligite inimicos vestros. Dicitur hoc esse consilium.
Ibidem etiam dicitur: Si amicos tantum dilexeritis, quam mercedem habebitis? Item, Matthaei 18. Christus dixit Petro : Dimitte usque ad septuagies septies.
Item, Matth. 18 ubi legitur Dominum misisse servum nequam in carcerem, quia non est misertus conservo suo, et tandem dicit ibidem : Sic faciet Pater meus caelestis, etc.