Quoniam. Consequenter ponitur causa confusionis; et circa hoc duo facit. Primo ponit causam.
Secundo prorumpit in orationem, ne discesseris.
Causa irrisionis consuevit esse stultitia. Unde temporales reputant bonos homines stultos, quia non confidunt de mundo: Ps. 13: consilium inopis confudistis, quoniam dominus spes ejus est. In hac causa duo facit. Primo ponit divinum beneficium motivum ad sperandum. Secundo ipsam spem, ibi, spes mea; quasi dicat: derident me, quia spes mea est in te; et ideo dicit: quoniam tu es qui extraxisti me de ventre matris meae. Hic ponit primo quae pertinent ad caput.
Quaecumque nascuntur naturaliter et universaliter ex utero matris, virtute divina producuntur, et ipsa est omnium causa: Gal. 1: qui me segregavit ex utero matris meae, et vocavit per gratiam suam. Sed singulariter dicit christum abstractum ex utero matris, quia mirabiliter conceptus est, et sine semine natus, servata matris integritate: hoc est beneficium, et ex hoc sequitur spes: et circa hoc tria ponit. Primo ipsam spem. Secundo ejus perfectionem.
Tertio ejus rationem. Dicit ergo, spes mea ab uberibus matris meae: idest, tu es spes mea ex quo homo sum et suxi ubera matris meae: quia cum erat verbum apud deum, non conveniebat ei sperare: psalm. 70: spes mea a juventute mea.
Sed contra. Christus ab instanti conceptionis habuit usum liberi arbitrii, ergo ex tunc speravit.
Respondeo. Dicendum quod ubera, idest lac uberum, in eodem tempore praeparatum fuit, quo fuit conceptus: unde ubera ad ipsam conceptionem referuntur.
In te projectus sum ex utero. Contra. Si postquam egressus est ex utero, projectus est in deum, ergo antequam exiret uterum, non fuit projectus in deum.
Dicendum, quod ille projicitur in alterum, qui non in se, sed ei innititur: 1 Pet. 5: omnem solicitudinem vestram projicientes in eum: unde, projectus sum ex utero, quia tibi soli innitor.
Et sic describitur perfectio spei.