DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
g II. Oliva.
Maria oliva. Unde dicit, Eccli. XXIV , 19 : Quasi oliva speciosa in campis, supple , exaltata sum, propter misericordiam et pietatem,
Videndum igitur quare vel quomodo oliva, et quomodo vel ubi speciosa. Dicit Rabanus, quod olea arbor est, oliva fructus, cujus scilicet olivae liquor vel succus dicitur oleum Latine, sed Graece, AdminBookmark . Sed oliva saepe pro arbore ponitur, ut ibi : Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei , etc. . Maria oliva. Quia oliva amara est in radice : quia beata Virgo amaritudinem originalis habuit in conceptione, quare non celebratur ejus conceptio a multis.
Dulcis in fructu, id est, in Filio qui dicit : Spiritus meus super mel dulcis .
Odorifera in flore. Flos ejus Filius est ejus qui sicut cinnamomum et balsamum aromalizans dedit suavitatem odoris .
Fructum suum quantum in se est omnibus communicat. Quod apparuit, quando Filium suum peperit in via, ut posset ab omni praetereunte capi, et dicerent transeuntes : Filius datus estnobis . Sed nota, quod non invenitur hic fructus nisi a transeuntibus. Unde de pastoribus qui dixerunt : Transeamus usque Bethleem , etc, dicitur paulo post : Venerunt festinantes, et invenerunt, etc.
Arbor frondosa et ramosa, cujus frondes et rami amatores ejus, ei quodammodo fide, spe et charitate inserti : quia amor est amantis et amati unio quaedam spiritualis. Unde talis potest dicere : Mihi adhaerere ei bonum est, et ponere in ea spem meam : quia talibus nutrimentum gratiae subministrat. Maxime autem inseruntur ei imitatores ejus in pietate et duplici misericordia, scilicet in affectu et effectu.
Cana est per sapientiam. Sapient.IV, 8 : Cani sunt sensus hominis, etc. Et, In antiquis est sapientia .
Signum est pacis. Unde in ejus partu cantatum est : Pax hominibus bonae, voluntatis : per ipsam enim finita est guerra, quam Heva fecerat inter Deum et hominem, inter hominem et Angelum, inter hominem et hominem, inter corpus et animam, (Istud invenies in principio hujus libri.) Ipsa est illa columba quae cessante diluvio ramum olivae in ore suo detulit ad Noe in arcam , Deum humano generi reconciliatum demonstrans I et sic ipsa designatur per olivam quae est signum pacis, et per columbam quae est avis pacifica.
Comam suam diu conservat, id est, iidem, spem, et charitatem. Vel, coma est virginitas cui debetur aureola. Unde Maria depingitur coronata. Hanc comam jugiter servavit : quia Virgo ante partum, in partu, et po.st partum.
Folia ejus amara : quia verba ejus invitant ad paenitentiam. Vel, folia ejus sunt verba Evangelicae praedicationis, quibus docuit Apostolos et filios nascentis Ecclesiae. Folia etiam ejus medecinalia , quia sanant cancrum, et exemplum
verborum ejus detractionem, et caetera turpiloquia. Cancer corrodit os et linguam : et, Sapient, .I, 11, dicitur : A detractione parcite linguae. Ideo, Apocal. XVI , 10 et 11, dicitur detractoribus et blasphemis : Commanducaverunt linguas suas prae dolore, et blasphemaverunt Deum caeli, etc.
Fructum facit in frigore pinguem : quia ad litteram in hyeme peperit Salvatorem. Mystice, quando refriguerat charitas, et abundabat iniquitas.
aestate et hyeme viret. Viror animae fides et perseverantia, quae non aruit in ea propter hyemem Dominicae passionis, sicut in omnibus discipulis. Tunc enim defecit omnis sanctus. Ideo praedictum erat de ea, Proverb.XXXI, 18 : Non exstinguetur in nocte, scilicet Dominicae passionis, lucerna ejus, id est, fides.
Aliter: Hyems vita praesens adstricta frigore mortalitatis et ventis tentationum impulsa. aestas futurae vitae claritas, qua adveniente maeroris nubila transeunt, et dies vitae aeternae solis claritate fulgescunt. Maria vero oliva nostra humore gratiae perfusa, hujus vitae tempore non aruit, sed vitae aeternae amoenitatem inter omnes Hevae filias gloriosa suscepit.
Cantharides nutrit, quae libenter comedunt flores olivae : et sunt cantharides muscae fcetentes et lucidae, quae signant clericos et monachos vel canonicos lucentes habitu et tonsura, sed fcetentes vita. Cum dicat Augustinus, ut non iam, studeamus placere vestibus quam moribus. Quos beata Virgo nutrit beneficiis suis.
Arbor insignis : et Maria gloriosa est generis nobilitate, gloriosior morum ho-
nestate et gratiarum universitate, gloriosissima Filii ejus dignitate.
Hamos habet fluxibiles : quia facillime flecti potest oratio devota, ut habeatur fructus ejus qui Christus est.
Valde copiosa in fructu. Unde dicit : Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei . etc, id est, in Ecclesia : quia fructus ejus omne bonum est summum bonum, qui omnibus omnia factus est, ut lucrifaciat universos : et ipse in futuro erit omnia in omnibus, id est, sufficientia omnium . Ipsa est etiam oliva, id est, fractos : quia plena pinguedine divinae gratiae et misericordiae, luce sapientiae, et hilaritate bonae conscientiae.
Sequitur : Speciosa in campis . Speciosa, in germine et liquore, id est, in Filio, in floribus sanctorum desideriorum in foliis verborum, in frondibus et ramis operum : quia habuit, in se opera activae et contemplativae. Activae : quia datum est ei exhibere omnia opera activae ipsi Filio Dei, sicut ostendit Anselmus, ubi dicitur, quod mulier, Martha nomine, excepit illum in domum suam . Omnia opera contemplativae, scilicet aures divinas suis orationibus ad peccatores inclinare, secretis divinis interesse et hujusmodi. Sed propter multitudinem misericordiae et pietatis maxime dicitur speciosa : quia speciosa est misericordia ejus in tempore tribulationis . (Quaere de omnibus istis titulo de misericordia ejus circa medium capituli, et multa ibi invenies.)
Vel, Speciosa propter omnimodam speciositatem corporalem , quae in dispositione membrorum, et spiritualem quae consistit in virtutibus animae. (Quaere titulo de specie ejus.)
Vel etiam speciosa in campis ab effectu : quia speciem et virtutem tribuit abundanter familiaribus suis, maxime si
habuerint in se proprietates campi, ut sint florigeri per castitatem, exculti per paenitentiam, fructiferi per operationem bonam, et fructus suos pro ejus honore libenter subministrent necessitatem patienti. (Titulo de terra invenies proprietates campi, ubi Maria dicitur campus.) Vel, In campis, id est, in peccatoribus incultis, quibus gratiam suis orationibus, exemplis, et meritis subministrat, ut excolantur et referant fructum. Vel, per campos figuratur latitudo et amplitudo latae viae, quae ducit ad perditionem : et ipsa est oliva speciosa in campis, id est, in illis qui sequuntur latitudinem suae pravae voluntatis, et discurrunt per campos licentiae velut equi emissarii et infraenes, non retardati fraeno timoris vel divini amoris seu mundani pudoris, aut vinculis divinorum praeceptorum, quando ex toto corde paenitentes confugiunt ad eam. Dicitur enim speciosa in campis, propter communitatem pietatis ejus et misericordiae, quam cunctis exhibet quantum in se est sine acceptione personae, sicut habuisti supra titulo de misericordia ejus. Ideo dicitur speciosa in campis, non in montibus, non in hortis, non in silvis, non in aquis, aut hujusmodi. Si enim dixisset in hortis qui. conclusi sunt, non videretur, quod omnibus aut semper pateret misericordia ejus. Per montes intellige superbos qui a se repellunt misericordiam matris et Filii, quia tumor infusa repellit. In silvis non crescunt arbores fructiferae hominibus, sed porcis et feris, id est, daemonibus, et vitiis. Solis etiam claritas, id est, matris et Filii pietas excluditur a silvis propter densitatem arborum, ramorum et frondium. Sic et. peccatores silvestres moribus caliginosi, tenebrositate vitiorum solem justitiae a se excludunt, et spinas vitiorum et vepres nutriunt. In silvis etiam, latitant sicarii et praedones, serpentes et scorpiones, id est, multitudo vitiorum et daemonum : quia rarissimus cultus justitiae jam apparet.
Si vis ergo participare pinguedini hujus olivae, necesse tibi est mente ipsa praescindere proceras arbores, id est, fastum superbiae, et fruteta vitiorum, ut sic expellere possis a te sicarios, fures, et venenata, daemones scilicet et vitia, quae animas jugulant, spoliant, et venenant, ut campi facies in te appareat, vitiis resecatis. Assigna totum ordinem spiritualis agriculturae. Et sic hujus olivae pinguedinem participabis, imo ipsa plantabitur in te, et ipsi poteris inseri sicut oleaster in oliva, ut particeps fias radicis et pinguedinis ejus.
Maria ergo exaltatur quasi oliva per misericordiam quam docet verbis et exhibet factis. Quasi oliva per effectum misericordiae, speciosa per affectum. Effectus enim misericordiae nihil valet nisi sit ex affectu : nam sicut ex oliva fructus, sic ex affectu meritorum opus. Oliva autem speciosa est, quando fructum facit, et sunt affectus misericordiae, quando effectum ostendit. Ideo, Jerem.XI, 16, dicitur de ea : Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Dominus nomen tuum, etc. Olivam uberem per affectum misericordiae, pulchram per puritatem affectus, fructiferam per effectum misericordiae, speciosam per abundantiam effectus. Vocavit Dominus nomen tuum, scilicet per Angelum dicentem : Ave, gratia plena . Et post, mutata persona, subdit : Ad vocem loquelae grandis exarsit ignis in ea, et combusta sunt fruteta ejus . Grandis loquela, quando ex magnitudine fidei respondit : Ecce ancilla Domini, fiat mihi , etc. Ignis Christus qui ad hanc vocem exarsit, sicut quondam in rubo. Et combusta sunt fruteta ejus. Fruteta quae ab inferiori nascuntur in oliva, sunt
motus carnis a sensualitate prodeuntes, qui ab hoc igne descendente in eam devorati sunt, si forte erant in ea, sicut rogus magnus devorat ignem candelae.
Christus dicitur oleum. Ex hac oliva habetur oleum quod est liquor olivae, scilicet Christus, qui est oleum gratiae infirmis, dimittendo eis peccata. Jsa. x, 27 : Computrescet jugum, scilicet diaboli quo oneratur peccator, a facie olei, id est, a praesentia gratiae Dei, quae sola justificat peccatorem. Item, Oleum sapientiae ad catechumenos instruendos. Hoc oleo implentur vasa vacua : valles enim, id est, humiles abundabunt frumento sapientiae, de quo fit panis vitae. Item, ab ipsa habemus oleum laetitiae ad reges et sacerdotes inungendos, id est, spirituales viros laetificandos. Unde : Unxit te Deus , etc. Et propter hoc sanato malo,instruit in bono, laetificat per utrumque. Sanat peccatores per oleum laetitiae, instruit ingredientes per oleum sapientiae, laetificat proficientes et perfectos per oleum laetitiae, quod est in securitate conscientiae. Unde, Proverb. xv, 15 : Secura mens quasi juge convivium.
Christus fructus oleae dicitur. Aliter : Maria oliva, id est, olea ut fructus sumatur pro arbore fructificante. De hac olea processit et nata est vera oliva, id est, Christus qui est pax nostra, misericordia nostra, lux nostra, sine qua non videmus, qui vitam et misericordiam tribuit nobis, sicut dicitur, Job, x, 12, qui nos Patri pacificavit, quia ipse pax nostra, qui fecit utraque unum . Fructus autem iste modicus per humilitatem., in principio amarus per multiplicem quam est passus tribulationem. Unde, Thren, iii, 15, dicit ipse de Patre :
Replevit me amaritudinibus, inebriavit me absynthio. Sed ultimo dulcissimus, quando videbimus eum sicuti est . Fuit etiam Christus serotinus : sero enim maturatur fructus olivae. Et Christus venit in fine temporum. Ad Galat .IV, 4 : Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere. Proverb. XVI, 15 : Clementia regis quasi imber serotinus. Ad similitudinem uvae premitur in torculari. Joel, II, 24 : Redundabunt torcularia vino ei oleo, quod impletum est in passione, ut supra dictum esl de botro.
Ipse etiam oleum est hujus olivae. Unde, Cantic. I, 5, dicitur ei : Oleum effusum nomen tuum. Cui dicit Psalmista, Psal. xliv, 8 : Unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae. Dicitur ergo oleum propter unctionem Spiritus sancti, quem non accepit ad mensuram aliorum, sed prae participibus suis, id est, caeteris sanctis, idest, plenarie. Effusum non stillatum : quia plenus Spiritu san-
cto, quem abundanter effudit in die Pentecostes in discipulos et alios, sicut promiserat per Joelem : Effundam spiritum meum super omnem carnem .
Item, De hoc oleo Job dicit : Petra fundebat mihi jivos olei . 0 dulcis olei effusio, inebrians Angelos, satians sanctos, mortuos vivificans, peccatores justificans, maestos laetificans, inferos dissipans, redimens mundum,aperiens caelum !
Haec est oliva quae noluit relinquere pinguedinem suam, qua dii utuntur et homines, ut inter ligna promoveretur : quia noluit in mundo exaltari, nec gratiam sibi datam de supernis relinquere, qua velut oleo misericordiae utuntur homines in peccatorum remissione et gratiarum collatione : qua etiam restaurata est Angelorum ruina. Dii et homines, Angeli et viri justi. Et ipsa mater regis justitiae facta est regina misericordiae, ut ipsius regis justitia per reginam misericordiae temperetur,
Sapientia oliva dicitur. De sapientia sic : Quasi oliva speciosa in campis. Verba sunt Sapientiae . Sicut oliva speciosa crescit in campis excultis et fructiferis, sic ego sapientia cresco et speciosa fio in mentibus bene excultis et fructibus bonorum operum refertis. Oliva signum est pacis et misericordiae. Et de sapientia dicitur, Jacobi, iii, 17, quod primum pudica, deinde pacifica. Et paulo post dicitur plena misericordia ei fructibus bonis. Item, oliva pinguis, et sapientia plena devotione. Item, oliva nutrit cantharides, quae devorant flores ejus. Hae sunt muscae faetentes et lucentes, quae designant inanem gloriam, quae multoties et in multis consumit fractum ipsius sapientiae, et maculat ejus pinguedinem. Eccle. x, 1 : Muscae morientes perdunt suavitatem unguenti.
Item, Olea Ecclesia, cujus singulae olivae singuli justi. Quae scilicet oliva campos totius mundi decore illustrat, et spirituali gratia per unctionem charisma- tis sanctificat. Fructus hujus olivae serotinus, quia justus exspectat a Deo retributionem futuram, non praesentem. Sed mali volunt hic esse beati : ideo laeduntur tribulationibus mundi. Unde, Job, xv, 33 : Laedetur quasi vinea in primo flore, etc. Linum urens per inanem gloriam et germinans folliculos superbiae, et hordeum virens, Laesa sunt : sed non far et triticum sunt laesa, quia serotina erant.
Item, Fructus oleae maturus nigrescit : quia justi contemnuntur a mundanis. Unde dicit fidelis anima. Cantic. I, 4 : Nigra sum, in opinione mundanorum, sed formosa, in oculis sponsi mei.
Moraliter verba sunt iusti: Eqo quasi oliva speciosa in campis . Et conveniunt haec verba principaliter illis sanctis qui excellebant alios in misericordia, qualis fuit Laurentius, Nicolaus, Martinus, aegidius, et hujusmodi, in quorum persona legitur, Eccli. l, 11 : Quasi oliva pullulans, etc.
Justus oliva. Quia oliva semper viret. Viror animae sanctitas est, quem virorem amittit per aestatem, qui dissolvitur per hyemem, qui frangitur per adversitatem,
Florens per magnam nebulam amittit florem suum, sicut dicitur, Job, xv. 33 : Laedetur quasi oliva projiciens florem suum. Nebula mollis tam dure percutit olivam in flore, quod tollit fructum. Haec nebula amor gloriae mundanae, vel appetitus laudis transitoriae : quae duo tollunt fructum mercedis aeternae. Vel, nebula obscurans adulatio vel favor humanus, sicut exponit Gregorius, qui florem facit projici, id est, bonum propositum reliqui. Et haec nebula obscurat intelligentiam. Vel, florem projicere est a bono incepto deviare.
Salici in foliis inter omnes arbores similior, ut qui sapienter sperat in misericordia Dei, reputet se sterilem, non fructuosum. Luc. xvii, 10: Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: Serviinutiles sumus. Sunt etiam folia olivae amara, ut de tua sterilitate verba amara proferas in confessione. Job, VI, 3 : Verba mea dolore sunt plena.
Signum pacis, ut pacem teneas ad Deum per contritionem et confessionem, ad proximum per satisfactionem, ad animani tuam subjiciendo illi sensualitatem : et sic sis aliis signum pacis per exemplum.
Fructus ejus oleum, et fractus tuus opera misericordiae. Nec tibi retineas fructus tuos temporales, sicut nec oliva, sed aliis large distribuas. Similiter et spirituales., scilicet desideria et orationes et hujusmodi.
Radicem habet amaram. Initium enim justitiae amara recordatio peccatorum et amara contritio. Amaritudo etiam exterior in jejuniis, disciplinis, et hujusmodi, parere debet fructum dulcem in operibus misericordiae et pietatis, id est, in affectu et effectu. Vel radix compassio. Job, xxx, 25 : Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. Robur vel stipes firmum propositum miserendi cum fortitudine animi. Robur etiam corporis saecularis quandoque necessarium. Job, XXIX, 17 : Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam. Corlex exterior, exemplum misericordiae vel patientia ad importunitatem pauperum. Sed modo conqueritur Dominus in Joele, I, 7, de arborum suarum decorticatione : Ficum meam decorticavit, etc.
Fructum suum dulcem tegit amaris foliis. Folia verba sunt. Luc. XVII, 10 : Cum feceritis omnia quae praecepta, sunt vobis, etc, ut supra. Rami diversa opera misericordiae circumquaque diffusi Diffusio ramorum diversitas operum. Flosculus olivae, benignitas cordis et oris praecedens opus misericordiae, sicut est pietas, dulcis responsio, benignus auditus, pius respectus, et hujusmodi.
Haec oliva recusavit dominium temporale et se sufficienter excusavit, quod non rhamnus . Justus enim exemplo magistri sui debet subterfugere regnum temporale pro amore aeterni regni, et occurrere crucifixoribus suis, id est, tribulationibus mundi, et dicere cum Loth, Genes.XIX, 19 : Non possum in monte salvari, Et in Psalmo lv, 4: Ab altitudine diei timebo. Tamen Loth cum filiabus in monte commisit incestum cum primogenita, id est, superbia quae est primogenita mors . Et cum minore, scilicet carnali concupiscentia. Et nota.,
quod rhamnus, id est, illi qui sunt asperi vitiis, hirsuti et aculeati, libenter suscepit regnum. Sic ergo justus oliva per misericordiam, speciosa per exemplum, in campis propter communitatem sine acceptione personarum, communicans omnibus suos fructus temporales et spirituales, non sibi soli, sed toti mundo genitum se credens. Unde, I ad Corinth. x, 33, dicit Apostolus : Ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. Et statim subdit. XI, 1 : Imitatores mei estote, sicut ei ego Christi, Item, Eccli. XXIV, 47 : Videte quoniam non mihi soli laboravi, dicunt sapientia, Christus, et Maria, et ipse sapiens, sed omnibus exquirentibus veritatem.
In campis qui signant latitudinem charitatis et gaudii, in quibus debet esse plantata misericordia. Propter hujusmodi proprietates justo viro summe necessarias dicit vir justus: Ego autem sicut oliva, quasi non materialis, sed spiritualis, exprimens in justitia bonas ejus proprietates.
Item, Sicut oliva contra obstinationem quae contraria est misericordiae, fructifera contra sterilitatem, in domo Dei contra haereses et schismata, speravi contra desperationem, in misericordia Dei quae est in aeternum et in saeculum saeculi. Quasi diceret: Non quaesivi misericordiam temporalem, de qua, Osee, VI, 4 : Misericordia vestra sicut nubes matutina. Vestra, id est, quam vos quaeritis. Sequitur, Psal. li, 11 : Confitebor tibi contra magnitudinem, et exspectabo per perseverantiam contra praeproperas.