CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Utrum abundantia vel defectus medio habitui magis opponatur ?
Mansuetudini autem secundum quod est nomen medii habitus, magis opponimus abundantiam in ira quam defectum propter duas causas. Quarum una est, quia magis fit et frequentius : punire enim injuriantem humanius est et naturalius quam condonativum esse iniurianti. Secunda autem causa est, quia in hoc pejores sunt superabundantiae quam defectus : quia ad vivere sibi et aliis magis sunt difficiles. Propter quod tales Graece AdminBookmark dicuntur, hoc est, in ira difficiles.
In his tamen quantum ad determi.ntionem medii et extremorum, manifestum est quod oportet observari quod in prioribus dictum est, scilicet quod omnem sermonem moralem typo et figuraliter oportet accipere. Ex istis enim quae de mansuetudine diximus, manifestum est quod non est facile certitudinaliter determinare qualiter et quibus et in qualibet causis et modis et quanto tempore irascendum sit, et usquequo irascens recte facit vel peccat: eo quod haec duo quoad nos et non secundum ipsam rei naturam accipi oportet. Qui quidem parvum transgreditur medium, sive in magis sive in minus transgrediatur, non vituperatur : quod ex hoc patet, quia quandoque deficientes a medio laudamus, et mansuetos vel mites dicimus. Quandoque autem et irascentes medium superabundantes laudamus ut viriles nocumenta debite repellentes, et ut potentes principari, hoc est, alios sub se tenentes ne inferre valeant nocumentum. Quantum autem et qualiter transgredimur medium vituperabilis sic, non facile reddere est una ratione diffinitiva
et naturali. Judicium enim medii et recessivum a medio in singularibus circumstantiis est et negotiis et in sensu quoad nos : et hoc secundum quaelibet alia et alia sunt : manifestum tamen est quod in talibus tale aliquid est quod medium. laudabile est, et extrema vituperabilia. Medius enim habitus laudabilis est secundum quod quibus oportet irascimur, et in quibus oportet, et ut oportet, et omnia talia observamus quae sunt circumstantiarum. Superabundantiae autem et defectus ad medium, vituperabiles sunt : et quando in parvum quidem factae sunt a medio recessum in ira, tunc quiescibiliter fiunt : et ideo non vituperantur. In plus autem factae secundum majorem a medio recessum, magis vituperantur. In multum vero factae, valde vituperabiles enim sunt. Manifestum est igitur quod medio habitui adhaerendum est : extrema autem fugienda. De habitibus ergo qui circa iram sunt, hoc modo determinatum est.