In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit : ". Et cum clamasset, " id est, cum Christus praedicasset et veritatem manifestasset, " locuta sunt septem tonitrua, " id est, universi Praedicatores, qui dicuntur septem, quia septiformi Spiritu repleti : tonitrua, quia terrorem cordibus incutiebant. Unde tonitruum dicitur tonus terrens.
" Voces suas. " Quasi diceret : non fabulas.
" Et cum locuta fuissent septem tonitrua, "
Id est, universi Praedicatores, " voces suas, " terribiles scilicet propter septem comminationes paenarum. Una est carentia aeternae haereditatis. Alia, carentia visionis Dei. Tertia, carentia Angelicae societatis. Quarta, carentia glorificationis corporis et animae. Quinta, vermis intus corrodens. Sexta, ignis extra affligens. Septima, sempiternus horor inhabitans .
Hic quaeritur, Quare dicit Christum clamare, et Praedicatores loqui ? . Responsio. Quia ejus est comminari, cujus est publicare, ideo dicitur Christus clamare comminando : Praedicatorum autem est exhortari, et cum modestia aliquantulum proponere.
" Ego scripturus eram, " id est, paratus scribere : quia ipse, supra, I, 11, audierat: Quod vides, scribe in libro.
" Et audivi vocem de coelo dicentem mihi : Signa quae locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere. "
Haec est secunda pars capituli, in qua veritas Evangelii signari praecipitur, id est, sigillari.