IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(Textus Magistri Sententiarum).
An Deus alium hominem assumere potuit, vel aliunde quam de genere Adae. Solet etiam quaeri, utrum alium hominem, vel aliunde hominem quam de genere illius Adam Deus assumere potuerit? Ad quod sane dici potest, ipsum aliam animam et aliam carnem potuisse assumere, quia gratia tantum assumpta est anima illa et caro a Verbo Dei. Ut enim ait Augustinus: "In rebus per tempus ortis illa summa gratia est, quod homo in unitate personae conjunctus est Deo. " Potuit igitur Deus aliam animam et aliam carnem assumere, et carnem utique aliunde quam de genere Adam. Unde Augustinus, lib. 13. de Trinitate : " Potuit utique Deus hominem aliunde suscipere, in quo esset mediator Dei et hominum, non de genere illius Adam, qui peccato suo obligavit genus humanum, sicut ipsum, quem primo creavit, non de genere alicujus creavit. Poterat ergo vel sic, vel alio quo vellet modo creare unum alium, de quo vinceretur victor prioris. Sed melius judicavit, et de ipso quod victum fuerat genere assumere hominem, per quem hominis vinceret inimicum ; et tamen ex Virgine, cujus conceptum spiritus, non caro, fides, non libido praevenit, nec interfuit carnis concupiscentia, qua caeteri concipiuntur, qui originale trahunt peccatum ; sed credendo, non concumbendo sancta est fecundata virginitas. " Ex his aperte ostenditur, et alium et aliunde hominem Deum assumere potuisse.
Si homo ille potuerit peccare, vel non esse Deus.
Ideo non immerito quaeritur, utrum homo ille potuerit peccare, vel non esse Deus ? Si enim potuit peccare, et potuit damnari ; si potuit damnari, potuit non esse Deus ; ergo si potuit peccare, potuit non esse Deus ; quia esse Deum, et posse velle iniquitatem, simul esse nequeunt. Hic distinctione opus est, utrum de persona, an de natura agatur. Si enim de persona agitur, manifestum est quia peccare non potuit, nec Deus non esse potuit. Si vero de natura, discutiendum est, utrum agat de ea ut Verbo unita, an de ea tanquam non unita Verbo, et tamen enti, id est, an de ea, secundum quod fuit unita Verbo, an de ea, secundum quod esse potuit et non unita Verbo. Non est enim ambiguum, animam illam, entem unitam Verbo, peccare non posse ; et est sine ambiguo verum, eamdem si esset, et non unita Verbo, posse peccare.
Quorumdam oppositio quod potuerit etiam unita Deo peccare.
Quidam tamen probare conantur, eam etiam unitam Verbo posse peccare, quia liberum arbitrium habet, et ita potest flecti in utramque partem. Quod frivolum est, cum et Angeli liberum arbitrium habeant, et tamen gratia a Deo sunt confirmati, ut peccare nequeant. Quanto magis ergo ille homo, cui spiritus est datus sine mensura ? Inducunt quoque auctoritatem ad probandum idem ; scriptum est enim in libro Sapientiae: Qui potuit transgredi, et non est transgressus : facere malum, et non fecit. Sed hoc accipiendum est secundum membra, vel partim de capite, partim de membris; de capite : non est transgressus, et non fecit malum: de membris ; Potuit transgredi et facere malum.
Si Deus potuerit assumere hominem in sexu muliebri.
Solet etiam quaeri, quamvis curiose, a nonnullis, si Deus humanam naturam potuit assumere secundum muliebrem sexum. Quidam arbitrantur, eum potuisse assumere hominem in femineo sexu, ut assumpsit in virili. Sed opportunius atque convenientius factum est, ut de foemina nasceretur et virum assumeret, ut ita utriusque sexus liberatio ostenderetur. Unde Augustinus lib. 83. quaest. " Hominis liberatio in utroque sexu debuit apparere ;
ergo quia virum oportebat suscipere, qui sexus honorabilior est, consequens erat, ut foeminei sexus liberatio hinc appareret, quod ille vir de foemina natus est. " Sapientia ergo Dei, quae dicitur unigenitus Filius, homine suscepto in utero et de utero Virginis, liberationem hominis indicavit.
(Finis textus Magistri.)